<s 249> 16 c
<s 250>qualis est rector civitatis tales inhabitantes in ea quia subditis existit quodammodo naturale vel ut placeant vel displiceant seu se rectoribus conformare affectent aut rectores precipue et secte sue quantum ad ea que fidei et religionis existimant subiecti fervencius acquiescant et ideo cum rector superatus fuerit heretica pravitate quia ei placere desiderat pravitate consimili involventur quia exemplum vehementer erroris ostenditur quando errans timore potencie honoratur 
<s 251>cum igitur rector in [ins] avinionica [/ins] civitate circa visionem animarum sanctarum in celo dampnabiliter ut fertur noscatur errare consequens est ut qui ei cupiunt placere errorem ipsius non metuant publicare ac racionibus et auctoritatibus scripturarum communire [ins] sane [/ins] licet plures in sacris literis eruditi prefati rectoris errorem de visione animarum sanctarum in celo in diversis operibus reprobaverint luculenter fundamentaque suorum sequacium elicuerint evidenter asserciones tamen et motiva quorundam qui in favorem rectoris predicti quod anime sancte in celo non vident deum publice predicare asserere et docere presumunt in presenti opusculo confutare conabor non tamen principalem errorem improbare studebo quia in aliis operibus inquisitoribus eius [m] improbacio [/m] poterit reperiri improbacio sed ad quasdam raciones sophisticas quas ad muniendum predictum errorem adducunt satagam respondere et quorundam errores quos incidentaliter dogmatizat breviter reprobabo 
<s 252>
<s 253> quod igitur anime sancte in celo non videant deum quidam sic probare nituntur tempus credendi et tempus beatifice deum videndi non compaciuntur se secundum doctrinam apostoli in multis locis quia fidei succedit visio sed tempus credendi secundum omnes sanctos durabit usque ad diem iudicii ergo anime sanctorum usque tunc deum non videbunt neque vident quamvis istius racionis solucio exquisita in tractatu predicti erroris in quo probare conatur quod anime sanctorum in celo non vident deum potuerit inveniri ipsam tamen volo hic aliter pertractare 
<s 254>maior itaque racionis [m] prescripte [/m] sensum habet falsum si intelligatur quod tempus credendi et tempus beatifice deum videndi nullo modo sint simul et pro diversis falsum est quia constat quod quantum ad angelos est nunc tempus beatifice deum videndi [ins] et quantum ad christum [/ins] nunc est tempus beatifice deum videndi et tamen pro viatoribus tempus est nunc credendi si autem intelligatur quod in eodem tempus credendi et beatifice deum videndi non compaciuntur se conceditur 
<s 255>cum autem dicitur quod tempus credendi durabit usque ad diem iudicii sed in celo est tempus credendi nunc deum esse trinum et unum sed quod nunc fides est in omnibus vivis et defunctis probatur per illud apostoli ad ephes 4 dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores ad societatem in opus mysterii et edificacionem corporis christi donec occurramus omnes in unitatem fidei in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis christi iste autem occursus non erit ante diem iudicii ergo fides durabit in omnibus tam vivis quam defunctis usque ad diem iudicii 
<s 256>ad hanc probacionem est facile respondere quia apostolus in verbis predictis intendit ostendere quod usque ad diem iudicii durabit prelacio teste glosa super hoc verbo donec ait tamdiu hec prelacio durabit et ordinacio donec in die iudicii nos omnes qui sumus in unitate fidei et cetera prelacio autem illa de qua apostolus loquitur non est nunc in celo quantum ad alias sectas igitur per verba apostoli [m] non [/m] potest probari quod fides sit nunc in celo sed quod fides est et erit usque ad diem iudicii in vita mortali et hoc est verum quod in vita mortali durabit fides usque ad diem iudicii 
<s 257>sed forte dicet aliquis quod glosa asserit ibi quod fides remanebit in omnibus quousque occurramus in unitate fidei quia dicit quod prelacio durabit usque ad diem iudicii in unitate fidei [b] id est [/b] in una et non discrepanti fide igitur usque ad illam [m] diem non [/m] occurremus ex quibus verbis colligitur quod omnes salvandi occurrent in die iudicii in una et non discrepanti [m] fide [/m] pauci igitur usque omnes in occursum tenebunt fidem ergo ante illum occursum nullus salvandus erit sine fide et per consequens non videbit divinam essenciam
<s 258>sed ad hoc respondetur quod male allegatur glosa quia non est intencio glose quod durabit prelacio donec omnes occurremus in unitate fidei quia multi in fine prelacionis occurrunt non in fide sed in clara visione sed est intencio quod prelacio durabit donec omnes qui sumus quando sumus in vita presenti et [b] in [/b] una non discrepamus fide occurrerent in clara visione et aliqui occurrerent in fide et quod sic debeat intelligi glosa patet quia dicit in die iudicii omnes qui sumus in unitate et una non discrepanti fide quamdiu scilicet sumus in vita presenti non autem pro vita post mortem nec umquam dixit apostolus quod fides in omnibus defunctis salvandis remanebit 
<s 259>cap 18
<s 260>rursus pro errore predicto taliter allegatur ad hoc quod anime sanctorum in celo deum minime sunt visure est oracio ecclesie que dicit pro defunctis qui nos precesserunt et dormierunt sompnum pacis ut lucem videndi deus eis concedat in futurum scilicet post diem iudicii et si dicatur eis quod hec oracio est pro defunctis quorum anime sunt in purgatorio hoc improbare conantur dicentes quod hoc non est verum quia in oracione ecclesie premittitur quod dormierunt in sompno pacis sed [b] non [/b] pene et affliccionis ex quibus clare patet quod oracio illa non fit pro animabus in purgatorio existentibus sed pro illis animabus que sunt in pace et quiete et expectant post ultimum iudicium et non ante dei visionem et suam beatificacionem 
<s 261> et ut istius allegacionis perversitas clarius demonstretur est primo sciendum quod pacis vocabulum accipitur multipliciter in scripturis uno enim modo importat concordiam unius ad alterum teste glosa que super illud apostoli ad romanos 3 deus autem spei repleat vos omni gaudio [b] et [/b] pace in credendo qui ut repleat vos pace ita in credendo id est vobis det pacem id est concordiam adinvicem et super illud ad romanos 13 non est enim regnum dei esca et potus sed iusticia et pax dicit glosa pax id est concordia que est effectus iusticie 
<s 262>aliter accipitur pax pro reconciliacione ad deum que est per caritatem et sic accipitur pax cum dicit apostolus ad romanos 3 gracia vobis et pax a deo patre et cetera teste glosa que dicit ibidem sicut gracia dei est que donatur nobis post peccata ita pax est que ex inimicis reconciliamur deo sic eciam accipit apostolus pacem in eadem epistola c 5 cum dicit iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad deum teste glosa ibidem habemus pacem ad deum quia ibidem ei reconciliati sumus sic eciam accipitur pax [b] ad [/b] col 3 cum dicit apostolus pax christi exultet in cordibus vestris teste glosa que dicit ibidem pax christi quam christus habuit in se et haberi precepit quia quod inter deum et hominem fecit exultet in cordibus vestris causa exultacionis utique erit si habeatur caritas que veram habet pacem quam puro corde custodit pax enim dici non potest que non habet caritatem caritas vero semper habet pacem 
<s 263>tercio accipitur pax pro tranquillitate mentis et iste modus accipiendi pacem predictam modis aliis minime contrariatur quamvis inter ipsum et alios dissencio valeat assignari et ideo tam primo modo quam secundo modo accipitur pax cum dicit apostolus ad romanos 1 gracia vobis et pax teste glosa que ibidem ait et pax id est reconciliacio ad deum et tranquillitas mentis sic eciam accipiturin aliis salutacionibus epistolarum beati pauli sicut glosa asserit manifeste 
<s 264> sed sicut mentis tranquillitas est duplex una scilicet perfecta que omnem anxietatem et affliccionem excludit alia imperfecta que aliquam affliccionem secum patitur ita pax est duplex una que omnem affliccionem excludit de qua dicitur in psalmo mansueti autem habitabunt terram alia est pax que non omnem affliccionem et anxietatem excludit quam pacem optat apostolus discipulo suo timoteo dicens gracia supple sit tibi et maneat pax id est tranquillitas mentis et prelibacio vite eterne sit tibi secundum vitam eternam pax que [m] est [/m] tranquillitas mentis potest haberi unde et tranquillitatem mentis quamplurimi sancti habuerunt in hac vita et tamen omni affliccione minime caruerunt 
<s 265>unde et christus dicit apostolis pacem meam do vobis quibus tamen dixit in mundo pressuram habebitis quibus antea dixit locutus sum vobis ut in me pacem habeatis sic igitur predictis modis accipitur pacis vocabulum in scripturis licet eciam aliter accipi possit ex predictis aliisque quampluribus que causa brevitatis omitto liquido constat quod non omnis [m] pax [/m] omnem penam affliccionem et anxietatem excludit sed aliquam secum compatitur 
<s 266>ad allegacionem igitur predictam contingit dupliciter respondere uno modo quod in illa oracione memento eciam domine famulorum famularumque tuarum qui nos precesserunt s fi et dormierunt in sompno pacis orat ecclesia pro illis qui in purgatorio puniuntur quia licet graviter affligantur pacem tamen que est reconciliacio ad deum noscuntur habere qui enim in caritate cum venialibus decesserunt reconciliacionem ad deum quam habuerunt in hac vita minime perdiderunt et ideo in purgatorio existentes pacem habent ad deum licet graviter puniantur quemadmodum apostoli prophete et martyres et alii sancti quando eciam affligebantur gravissime pacem et reconciliacionem habuerunt apud deum 
<s 267>et ideo concedendum est quod anime in purgatorio existentes dormierunt in sompno pacis licet non dormierant in sompno illius pacis que omnem penam et affliccionem excludit quare pro illis ecclesia convenienter orat ut scilicet post unam [m] pacem [/m] partem aliam eis divina clemencia largiatur unde et istam duplicem pacem quarum una est post aliam quam tamen non excludit oracio predicta ecclesie aperte insinuat cum dicit in deo scilicet et dormiendo in sompno pacis ipsis dormientibus et in christo que locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur 
<s 268>hiis verbis liquide constat quod ecclesia pro illis qui dormierunt in sompno pacis tantum exorat ut eis locum pacis indulgeat dormierunt igitur in sompno pacis et tamen orat ecclesia ut ad locum pacis perveniant licet dormiant in sompno pacis que est reconciliacio ad deum ad locum tamen pacis qui omnem penam et affliccionem [m] excludit [/m] nullatenus intraverunt et ita apparet aperte quod predicta allegacio ex ignorancia multiplicis nominis pacis procedit si enim isti inter pacem et pacem scirent distinguere siluissent 
<s 269>sicut autem distinguendum est inter pacem et pacem ita eciam oportet distinguere inter quietem et quietem de multiplici enim quiete legitur in scriptura divina sed de duplici quiete tantummodo ad presens sufficit est enim quedam quies ab operibus viciorum de qua dicitur isa primo quiescite agere perverse et ista quies non omnem laborem affliccionem et penam excludit cum ista quies saltem in vita presenti saltem ad tempus possit haberi 
<s 270>alia est quies que erit in vita eterna que omnem penam et affliccionem excludit anime igitur in purgatorio existentes in christo quiescunt ab omnibus actibus viciorum quia nullum actum viciorum committunt sed quietem eternam que omnem penam et affliccionem excludit minime sunt adepte orat igitur ecclesia ut anime quiescentes in christo ab omnibus actibus viciorum ad locum refrigerii quod caret omni affliccione ducantur 
<s 271>cum igitur dicunt isti quod anime in purgatorio non dormiunt in sompno pacis si intelligant ut series suorum verborum insinuat quod nullo modo dormiunt in sompno pacis errant aperte quia hoc non est aliud quam dicere quod non essent reconciliate ad deum anime ille dormiunt in sompno pacis quamvis sint in affliccione et [q] penitencia [/q] quia omnis pax omnem penam et affliccionem excludit 
<s 272>aliter ad allegacionem predictam potest dici quod ecclesia in oracione predicta non solum orat pro animabus in purgatorio existentibus sed eciam orat pro animabus sanctis in celo ut scilicet anime sancte qui dormiunt in sompno pacis resumptis corporibus ad locum refrigerii lucis et pacis [m] id est ad [/m] ultimum gradum essencialem et accidentalem patrie eterne quem umquam habiture sunt perveniant quam pacem anime in celo ante diem iudicii non habebunt quamvis enim nunc videant deum clare et beatifice beatitudo tamen earum et per consequens pax earum eterna erit post iudicium augmentata quia clarius tunc videbunt deum et de resumpcione corporum et complecione civitatis eterne et aliis pluribus tunc post gaudebunt 
<s 273>cap 19
<s 274>amplius quidam predictum errorem quod anime in celo non vident deum sic probare nituntur ambrosius de bono mortis dicit quod anime purgate post claustrum corporum visione spirituali que est per speciem deum vident et certum est quod nullus species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis et cetera sed ista allegacio predictum errorem aperte convincit 
<s 275>nam qui videt deum per speciem clare videt deum unde videre deum per speciem distinguitur contra videre deum per speculum et in enigmate et per consequens distinguitur contra noticiam illam que est per fidem quam apostolus 2 corinth 5 aperte insinuat dicens per fidem enim ambulamus non per speciem [b] ubi [/b] dicit glosa et est illuminacio per fidem et illuminacio per speciem modo per fidem tantum illuminamur non per speciem homini enim vitam mortalem adhuc agenti non potest contingere ut [ins] dimoto [/ins] atque discusso omni nubilo fantasiarum corporalium secretissima [m] vel serenissima [/m] incommutabilis [ins] veritatis luce pociatur [/ins] et mente penitus a consuetudine vite humane alienata constanter et indeterminabiliter modo hereat 
<s 276>ex hiis verbis aperte colligitur quod visio dei per speciem [m] a [/m] cognicione per fidem distinguitur et quod visio dei per speciem cum fide non manet quare si secundum beatum ambrosium ut iste allegat anime purgate post claustrum corporum visione que est per speciem vident deum sequitur quod non ambulant tunc per fidem si autem per fidem tunc non ambulant clare vident deum 
<s 277>cum autem iste dicit quod nulla species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis multipliciter errat 
<s 278>primo hoc adducit ut probat quod visio dei per speciem de qua [ins] loquuntur [/ins] sancti est per creaturam mediam representantem divinam essenciam quod est falsum quia species illius per quam dicunt sancti animas sanctorum in celo videre deum non est aliqua creatura sed est ipsa divina essencia teste glosa que est super illud apostoli per fidem enim ambulamus non per speciem dicit ibi primo non per [ins] presenciam [/ins] eorum 
<s 279>ambulatur igitur per speciem est ambulare per [d] presenciam dicere [/d] presenciam divine essencie ut scilicet ipsa divina essencia per seipsam et non per creaturam aliquam videatur hec eciam glosa 2 corinth 13 super illud apostoli scio hominem in christo ante annos 14 [q] sive [/q] in corpore et cetera asserit manifeste que [ins] loquens [/ins] de visione intellectuali divine [b] essencie [/b] non per aliquam creaturam ait ubi et deus videtur [m] non [/m] per corporalem visionem ut [ins] in sina [/ins] Moyses vel spiritualem ut isa et io in Apocalypsi sed per speciem non in enigmate
<s 280>ex quibus verbis datur intelligi quod visio qua deus videtur per speciem non [m] est [/m] per aliquam creaturam sed per divinam essenciam unde et glosa ibidem [ins] subdit [/ins] hoc modo visionis petivit Moyses videre deum id est in substancia qua deus est [m] quem [/m] multis figuris viderat et facie ad faciem ei locutus fuerat quia ibidem nulla specie qua deus est [m] longe ineffabilius et presencius scilicet [/m] cercius videtur ecce quod aperte asseritur quod quando videtur deus in substancia sua videtur in specie qua deus est et per consequens visio dei per speciem non est per mediam creaturam sed per ipsam divinam essenciam est
<s 281>unde et glosa subiungit ibidem quod ubi id est in qua claritate sensibili nemo videns vel vivens in istis sensibilibus deum videt hoc est [d] celum [/d] scilicet visio qua deus videtur facie ad faciem et iste est paradisus si potest dici paradisorum ex quibus verbis patet quod visio dei non per mediam creaturam est visio qua deus videtur in claritate speciei sue et per consequens visio dei per speciem non est visio dei per mediam creaturam 
<s 282>quod glosa super illud 1 corinth 13 videmus nunc per [d] speciem [/d] speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem testatur aperte dicens tunc autem videbimus facie ad faciem id est in similitudine a simili recto vultu se intuencium est enim quedam visio huius temporis et altera futuri ista per fidem est illa erit per speciem ex quibus verbis evidenter habetur quod visio dei per speciem distinguitur a visione per fidem et visio dei per speciem est illa quam vocat ibi apostolus facie ad faciem non est per mediam creaturam 
<s 283>igitur visio dei per speciem de qua loquitur apostolus et alii sancti non est per humanitatem christi nec per aliquam aliam creaturam errat igitur iste cum dicit visionem dei per speciem esse per mediam creaturam sic secundum alios errat cum asserit quod nulla species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis tum quia secundum eos natura aggregata est medium magis efficax quam humanitas christi tum quia secundum eosdem visio intuitiva dei qua anima christi videt deum est medium magis efficax ad videndum deum quam humanitas christi qui enim videt humanitatem christi non necessario videt illam visionem qua anima christi videt deum necessario videt divinam essenciam secundum ipsos ergo visio dei creata est medium magis efficax quam humanitas christi 
<s 284>cap 20
<s 285>item pro conclusione predicta taliter allegatur beatus bernardus fecit tres sermones specialiter quod anime sancte non vident [d] deum [/d] ante diem iudicii divinam essenciam immediate licet bene videant humanitatem christi igitur non est dicendum quod anime sancte in celo nunc videant deum sed istam allegacionem non est [ins] refellere [/ins] difficile eo quod in manifesto falso fundatur non enim sermonem fecit bernardus quod anime sancte non videant ante diem iudicii divinam essenciam immediate illam enim visionem numquam negat a sanctis in celo licet a sanctis neget beatitudinem consummatam 
<s 286>porro quia verba beati bernardi et huiusmodi ignari occasionem posset assumere opinandi quod beatus bernardus censerit animas nunc in celo non videre deum vel divinam essenciam immediate in quodam opere sunt retractata et exposita diligenter ipsorum ordine non duxi presentibus inserendum sentenciam tamen aliquorum verborum ipsius que predictum errorem sonare videntur [ins] censui recitandam [/ins] et quomodo debeant intelligi certissime declarabo 
<s 287> beatus igitur bernardus in quodam sermone de omnibus sanctis loquens de animabus sanctis in celo docet et astruit quod anime sancte in celo sunt in atriis et non sunt in domo dei habent gustum leticie sed non habent sacietatem glorie sunt secure sed non sunt beate habent divicias spiritus sed non habent ubertatem istius torrentem voluptatis ex quibus verbis aliisque consimilibus apparet quod beatus bernardus verius in diversis operibus et sermonibus noscitur affirmare posse inferri ut videtur quod anime sancte in celo non vident deum nunc nec ante diem generalis iudicii sunt visure 
<s 288>sed si varie significaciones vocabulorum quibus utitur beatus bernardus istis non essent ignote nullatenus extimassent beati bernardi predictum errorem fuisse ad cuius evidenciam est sciendum quod sicut nomen beatitudinis in diversis locis variis modis accipitur sic eciam plura vocabula et termini quibus beatus bernardus utitur in ista materia multipliciter accipi possunt licet quidam eorum non omnibus eisdem modis accipi debeant quibus nomen beatitudinis accipi reperitur 
<s 289>nomen autem beatitudinis aliquando operacionem intellectualem nature optimam secundum speciem noscitur importare et in isto quicumque videt deum est beatus sive optima operacio intellectualis nature secundum speciem sit visio dei sive fruicio quia nec visio de fruicione nec fruicio talis a visione divine essencie separatur aliter recipitur beatitudo pro statu huiusmodi intellectualis operacionis nature optimo secundum speciem et omne bonum tam essenciale quam accidentale quam umquam eiusdem nature intellectualis perveniat includente et sic dicitur beatitudo esse status omnium bonorum congregacione perfectus cui nichil deest de omnibus bonis que umquam habebit 
<s 290>et istam beatitudinem vocat beatus bernardus beatitudinem consummatam quibusdam beatitudo integra tam primo modo quam secundo modo dicta est redempta sic beatus iacobus loquitur cum dicit beatus vir qui suffert temptacionem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vite similiter eciam loquitur psalmista cum dicit beati immaculati [m] in via [/m] qui perscrutantur testimonia eius 
<s 291>quod sic dixit christus petro beatus es simon bariona quia caro et sanguis non revelavit tibi et alibi beati pauperes beati qui lugent beati mites et cetera quandoque autem propter prosperitatem mundanam aliqui dicuntur esse beati teste psalmista qui dicit beatum dixerunt populum cui hec sunt sic eciam secundum unum sensum potest intelligi illud malachie 4 non beatos dicimus arrogantes 
<s 292>prima beatitudo omnem molestiam anxietatem penam et affliccionem excludit nunc licet desiderium maiorem perfeccionem vel aliquod commodum acquirendi compatitur et ideo interdum non vocatur beatitudo consummata vera scilicet que est status omnium bonorum essencialium et accidentalium aggregacione perfectus secunda beatitudo omnem molestiam affliccionem anxietatem vel eciam desiderium acquirendi maiorem perfeccionem vel commodum futurum excludit et ideo beatitudo consummata et integra potest merito appellari tercia beatitudo nec desiderium nec gradum perfeccionis vel commodum aliquod acquirendi nec anxietatem nec penam excludit quarta beatitudo falsa [m] est [/m] quamvis appareat beatitudo dampnatis 
<s 293>quemadmodum beatitudo diversas significaciones habet termini tales domus dei regnum celorum inebriatus amore dei et plures alii quibus utitur beatus bernardus diversimode accipi possunt quandoque enim important beatitudinem que est status omnium bonorum aggregacione perfectus que omne desiderium commodum quodcumque vel maiorem gradum perfeccionis habendi excludit aliter tamen tales termini important beatitudinem primo modo dictam que desiderium habendi maiorem perfeccionis gradum beatitudinis essencialis et commodum futurum nequaquam excludit 
<s 294>per istam distinccionem respondetur ad omnes auctoritates beati bernardi que sonare videntur quod anime sancte in celo non vident deum quia numquam negat eis visionem divine essencie licet neget eis esse in domo dei glorie sacietatem habere esse beatas habere torrentem voluptatis et quedam alia negat eis ex quibus videtur inferri quod anime sancte in celo non vident deum sed si verba bene intelligantur sane ex eis hoc inferri [b] non [/b] poterit bernardus si huiusmodi [ins] terminos [/ins] domus dei torrens voluptatis et consimiles accipit primo modo secundum [b] quod [/b] beatitudinem consummatam que est status omnium bonorum accidentalium et essencialium importare noscuntur 
<s 295>non accipit ibi huiusmodi terminos sed secundum quod important precipue beatitudinem que optima operacio intellectualis nature qualis est visio divine essencie vel fruicio que sine visione minime reperitur nichil aliud igitur beatus bernardus intellexit quam quod anime sancte in celo ante diem iudicii quamvis videant divinam essenciam non tamen carent omni desiderio habendi maiorem gradum visionis eiusdem nec carent omni expectacione delectacionis future non habite quia expectant resumpcionem corporum et complecionem civitatis eterne de quibus sunt delectacionem non modicam habiture 
<s 296>unde quamvis habeant stolam anime et corporis cum stola beatus igitur bernardus in verbis de hac materia a sanctis aliis in sentencia discordare nolebat sed eandem sentenciam quam expressit gregorius cum dixit 4 dialogorum loquens de animabus sanctis hoc enim nimium crescit in iudicio quod nunc animarum stola post vero eciam corporum beatitudine perfruuntur 
<s 297>unde in ipsa carne gaudebunt in qua dolores pro domino cruciatusque pertulerunt pro hac quippe geminata tale corpora conscriptum est in terra sua duplicia possidebunt hoc eciam ante resurreccionis diem de sanctorum animabus scriptum est date sunt illis singule stole albe et dictum est eis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec repleatur [m] numerus [/m] servorum et fratrum eorum qui itaque [ins] multipliciter [/ins] singulas binas in iudicio stolas habituri sunt quia modo animarum tantum tunc animarum et corporum simul gloria letabuntur 
<s 298> hanc inquam sentenciam beatus bernardus aliis verbis licet obscurioribus volebat exprimere cum dicit in quodam sermone de omnibus sanctis tres sunt sanctarum status animarum primus in corpore corruptibili secundus sine corpore tercius in glorificato corpore primus in milicia secundus in requie tercius in beatitudine consummata hic secundus status est in requie qui omnem penam et affliccionem excludit in quo stola anime est collata sed tercius status est in beatitudine consummata quia adhuc stola corporis non sequitur vocat autem beatus bernardus beatitudinem consummatam cui [ins] nichil deest [/ins] umquam habendum et illo modo secundum beatum gregorium et bernardum secundus status animarum non est in beatitudine consummata quia adhuc deest stola corporis que post iudicium est habenda tercius autem status est in beatitudine consummata quia nichil umquam habendum tunc deerit tunc enim habebuntur stole bine 
<s 299>eandem eciam sentenciam expressit beatus bernardus cum post verba predicta adiunxit primus denique in tabernaculis secundus in atriis tercius in domo dei hic enim secundus status est in atriis quia anime sancte ante diem iudicii ad ultimum gradum beatitudinis nequaquam pervenient nec stolam corporis de communi lege antea sunt habiture 
<s 300>tercius autem status est in domo dei hoc est tunc ad tantam gloriam anime et corporis inducentur quod numquam ulteriorem percipient et hanc sentenciam aliis verbis voluit explicare cum dixit in tabernaculis gemitus penitencie in atriis gustus leticie in domo dei sacietas glorie hic anime sancte in secundo statu gustant leticiam de visione divine essencie sed adhuc desiderium habent degustandi et ita sacietatem que desiderium firmiter excludit minime sunt adepte hoc est in deo quando confert gloriam corporis et stolam anime prehabitam 
<s 301>scilicet sacietas que omne desiderium cuiuscumque future delectacionis excludit quam et sacietatem uberem domus dei torrentem [b] dicit [/b] nec ex verbis eiusdem contra veritatem catholicam tam divulgatam quam dictam iam a sanctis patribus explicata nulla calumpnia colligatur sed verba ipsius cum aliorum sanctorum patrum assercionibus et scripture divine sentencie concordentur 
<s 302>cap 22
<s 303>item pro sepedicto errore arguitur sic apostolus dicit omnes quidem currunt sed unus accipit bravium [m] ubi dicit glosa quod licet unus accipiat bravium [/m] sed in alia vita omnes simul et ita ante diem iudicii nulla anima sancta habebit bravium visionis divine essencie 
<s 304>sed isti ut suos errores scripturis auctenticis valeant confirmare alias autem scripturas auctenticas que verum sensum scripturarum que pro eis sonare videntur nolunt attendere si enim glosam super ista verba apostoli ad hebr 11 et hii omnes testimonio probati fidei non acceperunt repromissionem deo pro nobis aliquid melius providente ut non sine nobis consumarentur legissent et racione intellexissent glosam super ista verba ex hoc bravium pro suo errore nullatenus allegassent 
<s 305>quia tamen glosa quam isti pervertunt et cantant dicat ibidem [m] ostendit [/m] hoc exemplo quanta est utilitas legis nostre in qua non [m] uni sed [/m] omnibus promissa est palma quod non est in illo stadio in illo spectaculo ibi enim unus tantum accipit bravium et ceteri victi discedunt [m] qui [/m] similiter laboraverunt hic autem non est [b] sic [/b] quod quot enim [q] currant [/q] [m] accipiunt [/m] si perseveranter currant et qui prior venerit expectet ut coronetur bravio illo quod est stola anime cum posteriori sed expectant secundum glosam ut coronetur illo bravio quod est stola corporis cum posteriori 
<s 306>quod glosa super verbum prescriptum apostoli cum dicit apostolus ad hebr 11 hii omnes testimonio fidei probati eciam astruit evidenter dicit et hii qui tanta per fidem antiqui fideles operati sunt vel passi pro fide et tamen hii omnes testimonio fidei probati id est quod fides de hiis prohibuit non adhuc receperunt [m] repromissionem id est [/m] et plenam corporis et anime beatitudinem id est duas stolas etsi singulas deo pro nobis ad melius providente ut non consummarentur et perficerentur sine nobis ut in communi gaudio omnium maius fieret gaudium singulorum 
<s 307>et si enim singulas acceperunt non tamen geminam stolam habebunt usque ad communem resurreccionem ubi omnium consummacio fidelium simul fiat ex hiis verbis patenter ostenditur quomodo glosa intelligi debeat cum dicit qui venit expectet ut coronetur cum posteriori quia expectat quantum ad unam stolam corporis et non expectat quantum ad aliam stolam scilicet ad stolam anime merito igitur ista glosa concordans expresse cum beato gregorio 4 dialogorum sicut supra allegatum existit istis fantasticis scripturarum qui homini heretico placere desiderant debent preferri et illis [q] specialis [/q] quia deus confundet veritas est carius amplectenda et virilius defendenda 
<s 308>cap 23
<s 309>adhuc pro eodem errore taliter allegatur ad thimotheum scribit apostolus reposita est michi corona iusticie quam reddet michi dominus in illa die iustus iudex ex quibus nituntur isti ostendere seu concludere quod apostolo ante diem iudicii corona iusticie que est visio divine essencie non reddetur et [d] sine [/d] racione simili nec aliis reddetur 
<s 310>sed ista verba apostoli rite intellecta pro dicto errore non faciunt nam dupliciter possunt intelligi uno modo de die resolucionis beati pauli ut iste sit sensus reposita est michi corona iusticie quam quantum ad stolam anime reddet michi dominus in illa die resolucionis mee de qua prius dixerat ego enim iam delibor et tempus mee resolucionis instat et secundum istum intellectum pro eodem recipit tempus resolucionis sue et diem illam in qua redditurus erat dominus sibi coronam iusticie 
<s 311>aliter possunt verba predicta intelligi de ultima die iudicii et tunc intendit apostolus loqui de corona iusticie quantum ad stolam corporis quia stola corporis apostolo et aliis ante diem generalis iudicii non reddetur quia licet anima prius sit coronam iusticie habitura totus tamen homo integer ex corpore et anima constitutus nec stolam anime nec stolam corporis ante diem generalis iudicii habebit unde quamvis anima sancti pauli nunc videat deum ut ita habeat stolam unam tamen beatus paulus integer ex corpore et anima constitutus nunc non videt deum quia nec nunc est ex corpore et anima constitutus 
 
<s 312>cap 24
<s 313>sed contra illud ultimum de suppositis et ad inflammacionem erroris predicti taliter allegatur beatus iohannes vidit animas interfectorum propter verbum dei usque ad diem iudicii sub altari id est sub humanitate christi et certum est quod subieccione potestatis et dignitatis erunt sub humanitate christi et post diem vel post iudicium quod ergo [q] ascendet [/q] tunc super [q] altare [/q] erit ideo post diem iudicii per ascensum contemplacionis et ad videndum deum immediate 
<s 314>sed ista allegacio sic dicentes involvit quia tam capitaneo [b] eiusdem [/b] congregacionis impugnat [m] ob cuius graciam impugnant [/m] [ins] agnitam [/ins] veritatem quam deo reddit obnoxios quod enim capitaneo suo reddat eos obnoxios patet aperte quod cuidam errori suo obviant manifeste ipse enim tenet dogmatizat et predicat quod christus post diem generalis iudicii non regnabit isti eciam hoc docent aperte quod anime post diem generalis iudicii non regnabunt isti eciam docent hic aperte quod anime post diem generalis iudicii subieccione potestatis christi et per consequens per iudicium generale erit potestative super animas ingressurus secundo ista allegacio deo cuius veritati resistunt reddit ipsos obnoxios eo quod scripturam divinam ad perversum conantes trahere intellectum dicunt animas sanctas in celo non videre deum 
<s 315> [b] ut [/b] autem appareat quod predictum errorem ex verbis scripture quam allegant elicere nequeant primo non [q] truncate [/q] sed integre verborum libri Apocalypsis ex quibus prefatum errorem conantur concludere et quod errorem suum ex eis trahere nequeant est monstrandum secundo quomodo illa verba intelligi debeant est pandendum series igitur verborum ex quibus isti predicare nituntur quod anime sancte in celo non vident deum talis est et [m] apoc. 6 [/m] et cum apparuisset quintum sigillum vidi sub altari dei animas interfectorum propter verbum dei et propter testimonium quod habebant et clamabant voce magna dicentes usquequo domine sanctus et verus [m] non [/m] vindicas sanguinem nostrum de hiis qui habitant in terra et date sunt [m] illis [/m] singule stole et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi 
<s 316>ex quibus isti eliciunt quod anime sancte in celo modo non vident deum ex quibus beatus gregorius et alii sancti patres volebant concludere quod anime sancte in celo beatitudinem anime que est visio dei vel non sine visione [b] dei [/b] et non corporis sunt adepti in verbis autem premissis licet sit notum aperte quod anime sancte sub altari dei sint modo non tamen habetur nec valet modo sunt sub altari dei igitur post iudicium erunt iuxta altare dei quemadmodum non sequitur nunc requiescunt sicut ex verbis eisdem colligitur igitur post iudicium minime requiescent 
<s 317>quod enim nunc requiescant patet cum in verbis scriptis sic legatur et dictum est illis ut requiescerent modicum adhuc tempus donec impleantur conservi eorum et cetera ex quibus tamen concludi non potest quod completo numero conservorum nullatenus requiescent quemadmodum ex hoc quod dicitur matthei 1 et non cognovit eam donec peperit filium suum primogenitum concludi non debet quod primogenito nato cognoscebat eam et ideo ex hoc consimiliter quod beatus iohannes vidit animas interfectorum non erunt sub altari licet sicut postea ostendetur concedi possit sub sano intellectu quod post iudicium generale anime interfectorum non erunt sub altari dei 
<s 318>ex hiis patenter habetur quod per verba Apocalypsis suprascripta non potest concludi quod anime sancte in celo non vident deum sed quod sunt sub altari dei et quod clamant et quod respondetur eis quod requiescant donec impleatur numerus conservorum ipsorum ex quibus non sequitur quod nunc non vident deum 
<s 319> ut autem habeatur verus intellectus verborum prescriptorum est sciendum quod illud quod est sub aliquo quodammodo videtur absconditum sed quod est [m] super [/m] aliquid palam et manifestum apparet quorum utrumque salvator insinuat matthei 5 non potest abscondi [m] civitas [/m] supra montem posita neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt quia igitur anime ut in celo sunt multis electis et eciam malis sunt abscondite ideo nunc dicuntur esse sub altari dei 
<s 320>quia licet deum videant sicuti est et a civibus civitatis superne minime abscondantur et nobis tamen et illis qui sunt in purgatorio et in inferno nequaquam apparent in die autem iudicii generalis licet electis omnibus apparebunt reprobi tam homines quam demones aperte videbunt eas in celum ascendere et ita quodammodo erunt super altari dei hoc est erunt non illo modo abscondite quomodo nunc constat eas abscondi 
<s 321>et iste videtur esse intellectus beati bernardi cum loquitur de ista materia ipse enim in quodam sermone de omnibus sanctis sic ait in hunc igitur locum salvator descendens contrivit portas ereas vectes ferreos confregit eiectosque vinctos de domo carceris sedentes in tenebris et in umbra mortis ponens eos in tabernaculo suo in die malorum et protegens eos in abscondito tabernaculi sui donec veniat tempus quo procedat vel completo numero fratrum percipiant regnum quod eis paratum est ab origine mundi ex quibus verbis colligitur secundum bernardum quod anime sancte sub altari dei sunt quia in tabernaculo dei sunt abscondite non quidem deo et civibus celestis hierusalem qui ibi habitant sed nobis et aliis qui sunt in purgatorio et in inferno 
<s 322>et si enim constet nobis animas apostolorum et quorundam aliorum sanctorum esse in celo hoc tamen nobis constat in sola fide in die autem iudicii omnes electi clare videbunt animas que nunc sunt ibi esse in celo et ita quodammodo erunt super altare sub isto intellectu quod nullis electis erunt abscondite et tamen [m] tunc sicut [/m] nunc poterunt secundum alium intellectum dici sub altari dei eo quod tunc erunt sicut modo sunt sub dei dominio et proteccione quare si potest catholice dici quod anime sancte et sancti integri ex corporibus et animabus compositi erunt sub altari post iudicium generale clare [ins] deum videntes [/ins] sequitur evidenter quod ex hoc quod anime sancte in celo nunc vident deum cum aperte dicat quod completo numero fratrum procedent et percipient regnum quod eis paratum est ab origine mundi 
<s 323> nunc non possident [m] regnum [/m] et nunc non vident deum 
<s 324>ad hoc potest multipliciter responderi uno modo quod secundum beatum bernardum sancti integri ex anima et corpore constituti primo percipient regnum quod paratum est eis ab origine mundi et ita beatus bernardus non intendit negare animas sanctas percepisse regnum paratum eis ab origine mundi quia si hoc negaret determinacioni summi pontificis et doctrine universalis ecclesie contradicere monstraretur nam ut legitur extra de c [ins] baptismo [/ins] c maiores innocencius 3 ait si culpa originalis remittebatur per circumcisionis mysterium et dampnacionis periculum vitabatur non tamen perveniebatur ad regnum celorum quod usque ad mortem christi fuit omnibus obseratum 
<s 325>sed per sacramentum baptismi christi sanguine [ins] rubricati [/ins] culpa remittitur vitatur periculum et ad regnum celorum eciam pervenitur cuius [ins] ianuam [/ins] [m] sanguis [/m] christifidelibus suis misericorditer reseravit hiis verbis patenter habetur seu asseritur quod anime sancte iam pervenerunt ad regnum celorum et per consequens perceperunt regnum eis paratum ab origine mundi 
<s 326>cui alludit doctrina universalis ecclesie cum in laudes sanctorum fideles cantare non cessent istorum est regnum celorum qui contempserunt vitam mundi et pervenerunt ad celestia regna sed forte dicet aliquis quod sicut regnum celorum secundum beatum gregorium aliquando presentis [m] temporis [/m] ecclesia dicitur ita et regnum celorum locus celestis materialis vocatur aliquando et ideo quamvis anime sancte non vident deum potest concedi quod sunt in celorum regno
<s 327>sed iste asserciones sanctorum patrum perverterentur quandoque sancti loquuntur de regno celorum percipiendo post vitam presentem accipiunt regnum celorum ut visionem claram dei includit et sic accipit beatus bernardus cum dicit in auctoritate superius allegata quod percipient regnum [d] celorum [/d] quod eis est paratum ab origine mundi sed non tunc primo percipient secundum animam licet tunc primo percipient regnum secundum corpus et ideo totus homo integer non ante percipiet de communi lege regnum celorum 
<s 328>aliter potest dici quod licet anime sancte iam perceperint regnum celorum quod in visione dei consistit anime tamen sancte non perceperunt illius regnum quod omnem perfeccionis gradum et delectacionem habendam includit quod regnum beatus bernardus intelligit per beatitudinem consummatam que scilicet omnem delectacionem et perfeccionem umquam habendam includit et ita bernardus aliter accipit quodcumque regnum celorum ut pro regno futuro accipiatur communiter alii doctores et sancti patres licet eciam in multis sic aliquando celorum regnum utatur 
<s 329>regnum itaque quod est beatitudo cui nichil habendum [m] deest [/m] anime sancte ante diem iudicii non habebunt habent tamen visionem dei nunc quamvis in abscondito quod glosa super illud psalmi abscondit eos in abscondito et cetera insinuare videtur cum dicit dum mali turbabuntur ipsi erunt in abscondito faciei tue videntes te et ita nunc anime sancte sunt occulte et ideo nunc sub altari sed in die iudicii erunt manifeste quemadmodum christus nunc est occultus sed tunc erit manifestus teste glosa que est super illud psalmi sede a dextris meis ait sede secundum quod homo peccatoribus meis et interum occultus sede donec regnes manifeste 
<s 330>cum igitur dicunt isti et certum est quod subieccione potestatis et dignitatis anime sancte erunt sub humanitate christi eciam post iudicium hoc non errat licet in hoc suo magistro quod in quamvis forsitan ignoranter inveniantur adversi si enim advertissent quod [ins] magister [/ins] eorum tenet quod christus post iudicium non regnabit ut creditur tacuissent quia ipsi cupiunt esse tales qualis doctor est eorum et tamen dicunt quod post diem iudicii abscendent super altare sicut alibi est ostensum et auctoritas ex Apocalypsi accepta eis minime suffragatur sicut ex precedentibus liquide patet 
<s 331>cap 25
<s 332>non solum autem pro errore predicto frivolas allegaciones adducunt sed eciam ad evacuandas auctoritates eorum errores apertissime convincentes responsionem vanissimam dare conantur dicentes auctoritates scripture et sanctorum si que inveniantur [ins] concludere [/ins] quod nunc vident facialiter deum accipiende sunt et intelligende secundum locucionem devoti [m] affectus [/m] secundum quod sancti meditacione devota frequenter ubi affectus eorum et secundum affectum loquuntur accipiunt preteritum pro presenti et presens pro futuro 
<s 333>sed ista [d] duo [/d] responsio est tam frivola quod improbacione non indiget et tamen eam vitam racione improbabo quod enim sancti loquendo de visione animarum sanctarum non utuntur preterito pro presenti nec [d] presenti [/d] preterito pro futuro sic patenter ostenditur ubi sancti loquuntur de visione animarum sanctarum non utuntur preterito pro presenti tantum [ins] ad monstrandum [/ins] suum affectum ad sanctos sed eciam [ins] ad monstrandum [/ins] veritatem de visione earum non utuntur presenti pro futuro sancti autem cum loquuntur frequenter de visione animarum sanctarum loquuntur ad monstrandum veritatem de visione earum pro presenti igitur non utuntur presenti pro futuro sed pro presenti 
<s 334>maior est manifesta quia si uterentur presenti pro futuro in nullo [ins] monstrarent [/ins] veritatem pro presenti sed pro futuro magis minor eciam legenti auctoritates sanctorum apparet indubia nam beatus gregorius in 4 libro dialogorum cum interrogaretur a petro quid est quod anime sancte que modo sunt in celo pro sue iusticie retribucione recipient respondet in hec verba hoc eis nimirum crescit in iudicio quod nunc animarum stola postmodum vero eciam corporum beatitudine perfruuntur et tamen post asseruit quod animabus nunc date sunt singule albe stole et [ins] infra [/ins] affirmavit quod non [d] scirent [/d] scient omnia [m] non [/m] loquebatur tunc secundum affectum solummodo sed veritatem de beatitudine et visione animarum sanctarum pro presenti volebat declarare igitur non utebatur presenti pro futuro sed pro presenti 
<s 335>innocencius eciam 3 sicut legitur extra de celebracione missarum cum marte dicit quod sancti oracionibus nostris non indigent pro eo quod cum sint perfecte beati omnia eis ad vota succedunt non tantum voluit suum ad sanctos affectum monstrare sed eciam de beatitudine eorum presenti declarare vult veritatem igitur minime usus est presenti pro futuro vel preterito pro presenti et cetera 
<s 336>
<s 337>ceterum ad simplices seducendos dicunt prefati sequaces errorum quod simplices inferiores de questione predicta non debent se intromittere ut si aliquis dicat christianus sum volo scire fidem et veritatem ideo moveor ad querendum de hoc quia simplex sum isti respondent taliter dicentes dico tibi crede explicite quod ecclesia explicavit et alia implicite donec ecclesia aliter declaret 
<s 338>sed in ista assercione duos errores insinuavit quorum primus est quod simplices non debent se intromittere de questione predicta et iste error in quodam alio tractatu reprobatus existit secundus error est quod simplices nichil debent explicite credere nisi quod ecclesia explicavit vocando ecclesiam [ins] papam [/ins] et cardinales quia de illa ecclesia isti loquuntur sicut ex pluribus assercionibus eorum patenter habetur 
<s 339>sed quod hoc sit erroneum probatur aperte nam quilibet christianus debet credere explicite omne illud de quo in speciali est certus quod ex contentis in divina scriptura sequitur evidenter sed alii quam papa et cardinales possunt esse certi de multis que sequuntur evidenter ex contentis in scriptura divina que tamen papa et cardinales numquam in speciali sciverunt sed tamen tantummodo implicite crediderunt ergo possunt christiani et quandoque tenentur explicite credere aliqua que papa et cardinales numquam explicite declaraverunt 
<s 340>maior est manifesta quia qui certus est de antecedente et consequencia certus est de consequente ita qui credit explicite antecedens et certus est de consequencia qua consequens ex antecedente infertur de consequente dubius esse non potest cui illud sapientis alludit simul inducens cognovit quamvis enim quis possit esse certus de maiore et tamen dubius vel contrarie opinionis de conclusione tamen si certus est de maiore et minore quas applicat ad conclusionem de conclusione dubius esse non potest 
<s 341>qui ergo explicite credit aliqua que legit in scriptura divina de quacumque conclusione est certus quod evidenter sequitur ex illis de illa conclusione dubius esse non potest et per consequens vel scit eam vel explicite credit et ideo si est conclusio que per racionem demonstrari potest sequitur quod explicite credit ipsam nec potest non credere eam explicite quamdiu advertit quod ex contentis in scriptura divina sequitur evidenter 
<s 342>minor quamvis videatur probacione minime indigere tamen auctoritatibus venerabilium et sanctorum patrum probatur aperte ait augustinus ut legitur 24 q 3 c ult divina providencia multos diversi erroris hereticos esse permittit ut cum interrogat nos ea que noscimus [m] sic discuciamus pigriciam ut divinas scripturas capiamus [/m] possunt [b] ergo [/b] catholici per divinas scripturas ea que nescierunt prius addiscere et per consequens possumus esse certi per solas scripturas divinas que papa et cardinales nullatenus declarabant 
<s 343>ad hoc autem [d] est [/d] auctoritas [d] ab [/d] augustini super illud apostoli 1 corinth 3 oportet hereses esse ut qui probati sunt in nobis manifesti fiunt potest adduci ait enim omnes inimici ecclesie vel errore cecati vel malicia dampnati prosunt quia sensum accipiunt potenciam ad corporaliter affligendum exercent eius pacienciam scilicet vero male seminando adversatur exercent eius sapienciam ab adversario immota questio discendi existit duccio 
<s 344>multa quippe ad fidem catholicam pertinencia dum hereticos callida inquietacione exagitantur ut adversus eos defendi possint et considerantur diligencius et interrogant clarius ut probant instancius et infra prosunt igitur heretici non verum dicendo quod nesciunt sed ad verum querendum et aperiendum catholicos excitando ex hiis verbis patenter colligitur quod catholici et heretici excecati multas possunt veritates innotas per scripturas sacras adducere licet eas papa et cardinales hactenus non attemptaverint declarare 
<s 345> quas istorum magister et rector solenniter diffinivit et publice predicavit et inveniuntur veritates innumere quarum multe iam redargute in scripturis qui toti communitati christianorum tam laicorum quam clericorum fidelium inextimabilem fidelitatem seu utilitatem conferant ne putent firmissime in futurum quas tamen veritates precedentes summi pontificis et cardinales catholici nullatenus declarant quia occasionem declarandi ante tempora illius rectoris minime habuerunt 
<s 346>sed forte dicet aliquis quod simplices non debent nisi illa que eis papa et cardinales tradunt credere explicite nec debent investigare secreta scripture sed communibus debent esse contenti immo eciam de intellectu proprio non debent presumere ut aliquid credant explicite nisi quod eis papa et cardinales tradiderunt 
<s 347>sed qui ista assereret novorum esset inventor errorum nam licet simplices non teneantur regulariter explicite credere nisi illa que iam ut credenda a clero sunt explicite declarata tamen si simpliciter legendo scripturas divinas racionis acumine quo eciam non omnino carent aliquid quod papa et cardinales minime declaraverunt advertunt sequi evidenter quod ex scripturis divinis hoc possunt et debent licet in casu explicite credere non tenentur papam et cardinales consulerent quia pape et cardinalibus scripturam sacram preferre tenentur 
<s 348>sed forte dicet aliquis quod simplices salvantur est tamen quidam modus salvandi tamen salvantur in fide maiorum igitur non debet habere fidem explicitam de aliquo [q] nisi de [/q] quo papa et cardinales habent fidem explicitam immo videtur inconveniens dicere quod aliquis scit aliquid expectans ad fidem catholicam de quo papa et cardinales non habent fidem explicitam 
<s 349>hic respondetur quod simplices salvantur in fide propria quia si ipsi non habent fidem in se non salvantur est tamen quidam modus salvandi quo salvantur in fide maiorum quia quantum ad multa sufficit eis credere implicite quod maiores credunt explicite quod verum est si maiores explicite habent fidem quam minores non advertunt aliquid sequi ex scriptura divina nisi quod maiores sequi percipiunt cum vero dicitur quod papa et cardinales habent fidem explicitam de omnibus que spectant ad fidem catholicam licet sepe habuerint explicite de omnibus hiis que necesse fuit eos credere explicite 
<s 350>cum vero asseritur quod simplices non debent investigare secreta illud non est verum quia tunc quia tunc nullus simplex deberet presumere vacare studiis scripture sacre et ita nullus deberet in scriptura sacra studere antequam esset papa vel cardinalis quia omnis studens in scriptura divina oportet quod aliquando incipiat quando autem quicumque incipit studere in scriptura divina quoad noticiam scripturarum sacrarum est inter simplices computandus igitur nullus antequam papa vel cardinalis esset deberet incipere studere in scripturis sacris
<s 351>cum autem assumitur quod simplex non debet de intellectu proprio presumere ut aliquid credat explicite nisi [m] quod [/m] papa et cardinales tradiderunt dicendum est quod simplices non debent presumere de proprio intellectu sed debent scripture firmiter adherere ut quod evidenter conspexerint ex sacris scripturis inferri hoc explicite credant sive fuerit sive non fuerit a papa et cardinalibus declaratum 
<s 352>et huius racio est quia papa et cardinales non sunt regula fidei nostre licet papa catholicus et cardinales catholici debeant esse doctores fidei christiane ita ut quicquid secundum regulam fidei docuerint et edificaverint hoc sit a fidelibus firmiter senciendum ubi vero aliquid contra regulam fidei scripturamque divinam docere aut diffinire presumpserint non sunt sequendi sed a catholicis arguendi et tamquam heretici devincendi 
<s 353>errantes igitur memorati dicentes quod christianus nichil debet explicite credere nisi quod papa et cardinales declarant qui volunt qui volunt contra apostolum papam dominari fidei nostre et qui non querunt intelligere veritatem sed ea que suo magistro et rectori sunt placita auribus simplicium inculcare nullatenus sunt audiendi sed sunt tamquam eversores fidei repellendi 
<s 354>hec autem contra predicta sufficiant si autem dicta eorum aliter quam se habet veritas renovavi michi nullatenus imputetur quia sub illa forma michi declarata fuerunt intencionis autem mee est solvere falsam sentenciam et ipsius quicumque assertores fuerint et non alios [d] approbare [/d] improbare si autem aliquid dixi imperite correccionem caritativam nullatenus recusabo jesus nichil plus de isto secundo tractatu explicit secundus tractatus qui est de dogmatibus iohannis


??

??

??

??




39


