<s 249> 
<s 250>qualis est rector civitatis tales inhabitantes in ea quia subiectis existit quodammodo naturale vel ut placeant vel non displiceant seu se rectoribus [m] conformare [/m] affectant autem rectores precipue ut secte sue quantum ad ea que fidei et religionis existimant ut subiecti fervencius acquiescant et ideo cum rector infectus fuerit heretica pravitate quia ei placere desiderant pravitate consimili involventur quia exemplum erroris vehementer extenditur quando errans timore potencie ostenditur 
<s 251>cum ergo rector in avinonica civitate circa visionem animarum in celo dampnabiliter ut fertur noscatur errare consequens est ut qui ei cupiunt placere errorem ipsius non metuant publicare a [b] et [/b] racionibus et auctoritatibus quamvis scriptura communire sane licet plures in sacris literis eruditi prefati rectoris errorem de visione animarum sanctarum in celo in diversis operibus reprobaverunt luculenter fundamentaque suorum sequacium eliserint evidenter asserciones tamen et motiva quorundam qui in favorem rectoris [b] predicti [/b] quod anime sancte in celo non vident deum publice asserere predicare et docere presumunt in presenti opusculo confutare conabor non tamen principalem errorem improbare studebo quia in aliis operibus inquisicionibus eius poterit improbacio reperiri sed ad quasdam raciones sophisticas quas ad muniendum predictum errorem adducunt satagam respondere et quorundam errores quos incidentaliter dogmatizant breviter improbabo
<s 252>[m] cap 1 [/m]
<s 253>quod igitur anime sancte in celo non videant deum quidam sic probare nituntur quia tempus credendi et tempus beatifice deum videndi non compaciuntur se secundum doctrinam apostoli in multis locis quia fidei succedit visio sed tempus credendi secundum omnes sanctos [m] durabit [/m] usque ad diem iudicii [b] igitur [/b] anime sanctorum deum non vident nec videbunt quamvis istius racionis solucio exquisita in tractatu [d] contra tractatum [/d] predicti rectoris in quo probare conatur quod anime sancte in celo non vident deum potuerit inveniri ipsam tamen volo hic aliter pertractare
<s 254>maior itaque racionis prescripte sensum habet falsum nam si intelligatur quod tempus credendi est tempus beatifice deum videndi nullo modo sunt simul et pro diversis falsa [b] est [/b] quia constat quod quantum ad angelos est nunc tempus beatifice deum videndi quia christus et angeli nunc beatifice vident deum et tamen pro viatoribus tempus est nunc credendi si autem intelligatur quod in eodem tempore credendi et tempus beatifice deum videndi non compaciuntur se conceditur
<s 255>cum autem dicitur quod tempus credendi durabit usque ad diem iudicii sed in celo non est nunc tempus credendi deum esse trinum in unum sed quod nunc sit fides in omnibus et defunctis probatur per illud apostoli ad ephes 4 dedit quosdam quidam apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores ad societatem sanctorum in opus mysterii et edificacionem corporis christi donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnicionis filii dei in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis christi iste autem occursus [b] non [/b] erit ante diem iudicii ergo fides durabit in omnibus tam vivis quam defunctis usque ad diem iudicii
<s 256>ad hanc probacionem est facile respondere quia apostolus in verbis predictis intendit ostendere quod usque ad diem iudicii durabit prelacio teste glosa que super verbo donec ait quasi tamdiu durabit prelacio et ordinata donec in die iudicii nos omnes qui sumus in unitate fidei et cetera prelacio autem illa de qua loquitur apostolus non est nunc in celo quantum ad alias sectas ergo per verba apostolorum non potest probari quod fides sit nunc in celo sed quod fides est et erit usque ad diem iudicii in vita mortali et hoc est verum quia in vita mortali durabit fides usque ad diem iudicii
<s 257>sed forte dicet aliquis quod glosa asserit [d] ita [/d] [b] ibi [/b] quod fides remanebit in omnibus quousque omnes occurramus in unitate fidei quia dicit quod prelacio durabit usque in die iudicii omnes in veritate fidei id est in una et non discrepanti fide ergo usque ad illam occurramus ex quibus verbis colligitur quod omnes salvandi occurrent in die iudicii in una et non discrepanti fide ergo usque ad illa omnes occursum tenebunt fidem ergo ante illum occursum nullus salvandus erit sine fide et per consequens non videbit deum
<s 258>sed ad hoc respondetur quod male allegatur glosa quia non est intencio glose quod durabit prelacio donec omnes occurramus in unitate fidei quia multi in finem prelacionis occurrent non in fide sed in clara visione sed est intencio quod prelacio [b] durabit [/b] donec omnes qui sumus quamdiu sumus in vita presenti et in una non discrepanti fide occurrent in clara visione et aliqui occurrent in fide et quod sic debeat intelligi glosa patet quia dicit donec in die iudicii omnes qui sumus in unitate fidei et in una et non discrepanti fide quamdiu scilicet sumus in vita presenti non autem post mortem nec umquam dicit apostolus quod fides in omnibus defunctis in omnibus salvandis remanebit
<s 259> [m] 2m ca [/m]
<s 260>rursus pro errore predicto taliter allegatur scilicet quod anime sancte in celo minime sunt visure est oracio ecclesie que dicit pro defunctis qui nos precesserunt et dormiunt in sompno pacis pro quibus orat ecclesia ut lucem videndi deum eis concedat in futurum scilicet post diem iudicii et si dicatur [b] eis [/b] quod hoc oracio est pro defunctis quorum anime sunt in purgatorio hoc improbare conantur dicentes quod hoc non est verum quia in oracione ecclesie premittitur quod dormiunt in sompno pacis sed ante in sompno pene et affliccionis ex quibus clare patet quod oracio illa non fit pro animabus in purgatorio existentibus sed pro illis animabus que sunt in pace et quiete et expectant post ultimum iudicium et non ante dei visionem et suam beatificacionem
<s 261>ut istius allegacionis perversitas clarius demonstretur est primo sciendum quod pacis vocabulum accipitur multipliciter in scripturis uno enim modo importat concordiam unius ad alterum teste glosa que super illud apostoli ad romanos 3 deus autem spei repleat omni gaudio et pace qui ut repleat vos pace habita in credendo id est det vobis pacem id est concordiam adinvicem et super illud ad romanos 13 non est enim regnum dei esca et potus sed iusticia et pax dicit glosa pax id est concordia que est effectus iusticie
<s 262>aliter accipitur pax pro reconciliacione ad deum que est per caritatem sic accipitur pax cum dicit apostolus ad romanos 3 cum gracia vobis et pax a deo patre eciam teste glosa que ait ibidem sicut gracia dei est qua donatur vobis peccata ita pax est qua ex inimicis reconciliamur deo sic eciam accipit pacem apostolus in eadem epistola 5 c dicens iustificati ergo ex fide pacem habeamus ad deum teste glosa que ait ibidem habemus pacem ad deum quia ibidem ei reconciliati sumus sic eciam accipitur pax ad col 3 cum dicit apostolus pax christi exultet in corporibus [b] cordibus [/b] vestris teste glosa ibidem pax christi quam christus habuit in se et haberi precepit quia quod inter deum et hominem fecit exultet in cordibus vestris id est sit in cordibus vestris causa exultacionis quod utrumque erit si habeatur caritas[m] que veram habet pacem que ponitur corde custodit pax enim dici non potest que non habet caritatem caritas [/m] vero semper secum habet pacem
<s 263>secundo accipitur pax pro tranquillitate mentis et iste modus accipiendi pacem predictam [q] dictis [/q] modis minime contrariatur quamvis inter ipsam et alios aliqua distinccio valeat assignari et ideo tam isto modo quam secundo accipitur pax cum dicit apostolus ad romanos 1 gracia nobis et pax teste glosa que ibidem ait et pax id est reconciliacio ad deum et tranquillitas mentis sic eciam accipitur in aliis salutacionibus epistolarum beati pauli sicut glosa asserit manifeste <s 264>sed sicut mentis tranquillitas est duplex una scilicet perfecta que omnem anxietatem et affliccionem excludit alia imperfecta que aliquam affliccionem secum compatitur ita pax est duplex una que omnem affliccionem excludit de qua dicitur in psalmo mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis alia est pax que non omnem anxietatem et affliccionem excludit quam pacem optabat apostolus discipulo suo timotheo dicens gracia supple sit tibi et misericordia et pax id est tranquillitas mentis et prelibacio vite eterne sit tibi secundum vitam eternam pax que tranquillitas mentis potest haberi unde et tranquillitatem mentis sancti quamplurimi habuerunt in hac vita et tamen omni affliccione minime caruerunt <s 265>unde et christus dixit apostolis pacem meam do vobis quibus tamen dixit in mundo pressuram habebitis quibus antecedencia dixit hec locutus sum vobis ut [q] minime [/q] pacem habeatis sic ergo predictis modis accipitur pacis vocabulum in scripturis licet eciam aliter accipi possit ex predictis aliisque quampluribus que causa breviacionis omitto liquide constat quod non omnis pax omnem penam affliccionem et anxietatem excludit sed aliquam secum compatitur
<s 266>ad allegacionem itaque suprascriptam contingit dupliciter respondere uno modo quod in illa oracione memento eciam domine famulorum famularumque tuarum qui enim preter c s f et dor in sompno pacis orat ecclesia pro illis qui in purgatorio puniuntur quia licet in purgatorio graviter affligantur pacem tamen que est reconciliacio ad deum noscuntur habere qui enim in caritate cum venialibus decesserunt reconciliacionem ad deum quam habuerunt in hac vita minime perdiderunt et ideo in purgatorio existentes pacem habent ad deum licet graviter affligantur quemadmodum apostoli et prophete et martyres et alii sancti quando eciam affligebantur gravissime pacem et reconciliacionem habuerunt ad deum <s 267>et ideo concedendum est quod anime in purgatorio existentes dormiunt in sompno pacis licet non dormiant in sompno illius pacis que omnem penam et affliccionem excludit quare pro illis ecclesia convenienter orat ut scilicet post unam pacem alia eis divina clemencia largiatur unde et istam duplicem pacem quarum una est post aliam quam tamen non excludit oracio predicta ecclesie aperte insinuat cum dicit in do s f et dor in sompno ipsis d et o in christo q l re lu et pa ut indulgeas deprecamur <s 268>hiis verbis liquide constat quod ecclesia pro illis qui dormiunt in sompno pacis tantum exorat ut eis locum pacis indulgeat dormiunt ergo in sompno pacis et tamen orat ecclesia ut ad locum pacis perveniant quia licet dormiant in sompno pacis que est reconciliacio ad deum ad locum tamen pacis que omnem penam et affliccionem excludit nullatenus intraverunt et ita patet aperte quod predicta allegacio ex ignorancia multiplicis [b] vel nominis [/b] pacis procedit si enim isti inter pacem et pacem scivissent distinguere siluissent
<s 269>sicut [d] inter [/d] autem distinguendum [b] est [/b] inter pacem et pacem ita eciam oportet distinguere inter quietem et quietem de multiplici enim quiete [m] legitur in scriptura divina sed de duplici quiete [/m] tantummodo ad presens loqui sufficiat est enim quedam quies ab actibus viciorum de qua dicitur isa 1 quiescite agere perverse et ista quies omnem affliccionem et penam excludit tamen ista quies in vita presenti saltem ad tempus possit haberi <s 270>aliqua est quies que erit in vita eterna que omnem penam et affliccionem excludit anime ergo in purgatorio existentes in christo quiescunt ab omnibus actibus viciorum quia nullum actum viciorum committunt sed quietem eternam que omnem penam et affliccionem excludit minime sunt adepte orat ergo ecclesia pro illis qui in purgatorio quiescunt ut ab omnibus actibus viciorum ad locum refrigerii qui caret omni affliccione ducantur
<s 271>cum ergo dicunt isti quod anime in purgatorio non dormiunt in sompno pacis si intelligant ut series dictorum suorum insinuat quod nullo modo dormiunt in sompno pacis errant aperte quia ad aliud non esset quam dicere quod non essent reconciliate ad deum anime ille dormiunt in sompno pacis quamvis sint in affliccione et pena quia non omnis pax penam et affliccionem excludit
<s 272>aliter ad allegacionem predictam potest dici quod ecclesia in oracione predicta non solum orat pro animabus in purgatorio existentibus sed eciam orat pro animabus sanctis in celo ut scilicet anime sancte que dormiunt in sompno pacis resumptis corporibus ad refrigerium lucis et pacis que ultimum gradum essencialem et accidentalem pacis eterne quam umquam habiture sunt includit perveniant quam pacem anime in celo ante diem iudicii non habebunt quamvis enim nunc videant deum [b] clare [/b] et beatifice et beatitudo tamen earum et per consequens pax earum eterna erit post iudicium augmentata quia tunc clarius videbunt deum et de resumpcione corporum et complecione civitatis eterne et aliis pluribus tunc plus gaudebunt
<s 273>[m] capitulum3 [/m]
<s 274>amplius quidam predictum errorem quod anime in celo non vident deum sic probare nituntur ambrosius in libro de bono mortis dicit quod anime purgate post claustrum corporum visione spirituali que est per speciem vident deum et certum est quod nulla species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis et cetera sed ista allegacio predictum errorem aperte convincit <s 275>nam qui videt deum per speciem clare videt deum videre enim per speciem distinguitur contra videre deum per speculum et in enigmate et per consequens distinguitur contra noticiam illam que est per fidem quod apostolus 2 ad corinth 5 aperte insinuans dicens per fidem enim ambulamus non per speciem ubi dicit glosa et est illuminacio per fidem et illuminacio per speciem modo per fidem tantum illuminantur non per speciem homini enim vitam mortalem adhuc agenti non potest contingere ut demoto atque [q] discusso [/q] omni nubilo fantasiarum corporalium secretissima incommutabilis tante veritatis pociatur et mente penitus a consuetudine vite humane alienate constanter et indeterminabiliter modo habeat 
<s 276>ex hiis verbis aperte colligitur quod visio dei per speciem a cognicione dei fidei distinguitur et quod visio dei per speciem cum fide non manet quare si secundum beatum ambrosium ut iste allegat anime purgate post claustrum corporum visione que est per speciem vident deum sequitur quod non ambulant tunc per fidem si autem per fidem tunc non ambulant clare vident deum ergo anime sancte in celo nunc clare vident deum
<s 277>cum autem iste dicit quod nulla species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis multipliciter errat
<s 278>primo hec adducit ut probet quod visio dei per speciem de qua loquuntur sancti est per creaturam mediam representantem divinam essenciam quod falsum est quia species illa per quam dicunt sancti sanctos in celo videre deum non est aliqua creatura sed est ipsa divina essencia teste glosa que super illud apostoli per fidem enim ambulamus non per speciem dicit non est per presenciam eorum <s 279> ambulatur ergo per speciem est ambulare per presenciam divine essencie ut scilicet ipsa divina essencia per seipsam et non per creaturam aliquam videatur hoc eciam glosa 2 ad corinth 12 super illud apostoli scio hominem in christo ante annos 14 sive in corpore et cetera asserit manifeste que loquens de visione intellectuali divine essencie non per aliquam creaturam ait ubi et deus vester [b] videtur [/b] non per corporalem visionem ut [b] in [/b] sina Moyses vel spiritualem ut vidit isaias et iohannes in Apocalypsi sed per speciem non in enigmate <s 280>ex quibus verbis datur [m] intelligi [/m] quod visio qua deus videtur per speciem non est per aliquam creaturam sed per ipsam divinam essenciam unde et glosa ibidem subdit hoc modo visionis petivit Moyses videre deum id est in substancia qua deus est multis figuris viderat et facie ad faciem sibi locutus fuerat quia ibi id est in illa specie qua deus est cercius videtur ecce quod aperte asseritur quod quando videtur deus in sua substancia videtur in specie qua deus est et per consequens visio dei per speciem non est per mediam creaturam sed est per ipsam divinam essenciam <s 281>unde et glosa [q] subvertit [/q] ibidem quod ubi id est in qua claritate speciei nemo videns vel vivens in istis sensibus [m] sensibilibus [/m] deum videt hoc est tercium celum scilicet visio qua deus videtur facie ad faciem et iste est paradisus si potest dici paradisorum ex quibus verbis patet quod visio dei non per mediam creaturam est visio qua deus in claritate speciei sue videtur et per consequens visio dei non per mediam creaturam
<s 282>quod glosa super illud 1 ad corinth 13 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem testatur aperte dicens tunc autem videbimus facie ad faciem id est in similitudine a simili recto vultu se intuencium est enim quedam visio huius temporis et altera futuri ista est per fidem illa erit per speciem que distinguitur a visione per fidem et visio dei per speciem est illa quam vocat ibi apostolus facie ad faciem non est per mediam creaturam <s 283>ergo visio dei per speciem de qua loquitur apostolus et alii sancti non est per humanitatem christi nec per aliquam aliam creaturam errat ergo iste cum dicit visionem dei per speciem esse per mediam creaturam sic secundum alios errat cum asserit cum nulla species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis tum quia secundum illos natura aggregata est medium magis efficax quam humanitas christi tum quia secundum eosdem visio dei qua anima christi videt deum est efficacior ad videndum deum quam humanitas christi qui enim videt humanitatem christi non necessario videt illam visionem qua anima christi videt deum necessario videt divinam essenciam secundum illos ergo visio dei [m] creata [/m] [b] creata [/b] est medium magis efficax quam humanitas christi
<s 284>[m] capitulum quartum [/m]
<s 285>item pro conclusione predicta taliter allegatur beatus bernardus fecit tres sermones specialiter quod anime sancte non vident deum ante diem iudicii divinam essenciam immediate sed bene vident christi humanitatem ergo non est dicendum quod anime sancte in celo nunc vident deum sed istam allegacionem refellere non est difficile eo quod in manifesto falso fundatur non enim sermonem fecit bernardus quod anime sancte non vident deum ante diem iudicii licet neget ibi beatitudinem consummatam
<s 286>porro quia per verba beati bernardi ex huiusmodi ignari occasionem possunt assumere opinandi quod beatus bernardus senserit animas nunc in celo non videre deum vel divinam essenciam immediate in quodam opere sunt [b] re [/b] tractata et exposita diligenter ipsorum ordine non duxi presentibus inserendum sentenciam tamen aliquorum verborum ipsius qui predictum errorem sonare videntur censui recitandam et quomodo debent intelligi [m] certissime declarabo [/m] [d] servissime [/d] 
<s 287>beatus ergo bernardus in quodam sermone de omnibus sanctis in celo docet et astruit quod anime sancte in celo sunt in atriis non in domo dei habent gustum leticie sed non habent sacietatem glorie sunt secure sed non sunt beate habent divicias spiritus sed non ubertatem domus illius torrentis voluptatis ex quibus aliisque consimilibus apparet quod beatus bernardus in diversis operibus et sermonibus noscitur affirmare posse inferri videtur quod anime sancte in celo non vident nunc deum nec ante diem generalis iudicii sunt visure
<s 288>sed si varie significaciones vocabulorum quibus utitur beatus bernardus istis non essent ignote nullatenus excusarent [m] extimassent [/m] beatum bernardum predictum errorem sensisse ad cuius evidenciam est sciendum quod sicut nomen beatitudinis in diversis locis variis modis accipitur sic eciam plura vocabula et termini quibus beatus bernardus loquendo de ista materia multipliciter accipi potest [b] possunt [/b] licet que [b] quidam [/b] illorum non omnibus eisdem modis accipi debeant quibus nomen beatitudinis accipi reperitur <s 289>nomen autem beatitudinis aliquando operacionem intellectualem nature optimam secundum speciem noscitur importare et ille quicumque videt deum est beatus sive optima operacione intellectualis nature secundum speciem sit visio dei sive fruicione talis a visione divine essencie separatur aliter accipitur beatitudo pro statu huius operacionis intellectualis nature optima secundum speciem et omne bonum tam essenciale quam actuale [b] ad [/b] quod umquam eiusdem nature intellectualis perveniet includente et sic dicitur beatitudo esse status omnium bonorum aggregacione perfectus cui nichil deest de omnibus bonis quod umquam habebit <s 290>et istam beatitudinem vocat beatus bernardus beatitudinem consummatam et quibusdam integra beatitudo tam primo modo quam secundo modo dicta est redempta sic beatus iacobus loquitur cum dicit beatus vir qui suffert temptacionem quia cum probatus fuerit accipiet [d] coram vite [/d] coronam vite similiter eciam loquitur psalmista cum dicit beati immaculati in via beati qui scrutantur testimonia eius <s 291>sic dixit christus petro beatus es simon bariona quia caro et sanguis non revelavit tibi et alibi ait beati pauperes beati qui lugent beati mites et cetera quandoque autem propter prosperitatem mundanam [b] iam [/b] [d] non [/d] dicuntur esse beati teste psalmista qui dicit beatum dixerunt populum cui hec sunt sic eciam secundum unum sensum potest intelligi illud malachie 4 non beatos dicimus arrogantes
<s 292>prima beatitudo omnem molestiam anxietatem penam affliccionem excludit nunc de facto licet desiderium maiorem habeat perfeccionem vel aliquod commodum [m] acquirendi compatitur et ideo interdum [/m] non vocatur beatitudo consummata [d] nulla [/d] illa scilicet que est status omnium bonorum essencialium et [q] actualium [/q] aggregacione perfectus secunda beatitudo omnem molestiam affliccionem anxietatem ac eciam desiderium acquirendi maiorem perfeccionem vel commodum futurum excludit et ideo beatitudo consummata et integra potest merito appellari tercia beatitudo nec desiderium [b] nec [/b] gradum perfeccionis vel commodum aliquod acquirendi nec anxietatem et penam excludit quarta beatitudo falsa est quamvis appareat beatitudo depravatis [m] dampnatis [/m] 
<s 293>quemadmodum autem beatitudo diversas significaciones habet sic eciam termini tales domus dei regnum celorum inebriatus amore dei et plures alii quibus utitur beatus bernardus diversimode accipi possunt quandoque enim important beatitudinem que est status omnium bonorum aggregacione perfectus que omne desiderium commodum quodcumque vel maiorem gradum perfeccionis habendi excludit aliter termini tales important beatitudinem primo modo dictam que desiderium habendi maiorem gradum perfeccionis beatitudinis essencialis et commodum futurum nequaquam excludit <s 294>per istam distinccionem respondetur ad omnes auctoritates [d] que [/d] beati bernardi [b] que [/b] sonare videntur quia anime sancte in celo non vident deum quia numquam negat visionem divine essencie licet neget eis esse in domo dei glorie sacietatem habere esse beatas habere torrentem voluptatis et quedam alia negat eis ex quibus videtur inferri quod anime sancte in celo non vident deum sed si verba bene intelligantur sane ex hiis hoc inferri non potest bernardus enim huius terminos domus dei torrens voluptatis et consimiles accipit primo modo non secundo scilicet secundum quod beatitudinem consummatam que est status omnium bonorum accidentalium et essencialium importare noscuntur <s 295>non accipit huiusmodi terminos secundum quod important precise beatitudinem que optima operacio intellectualis nature qualis est visio divine essencie vel fruicio que sine visione minime reperitur nichil aliud ergo beatus bernardus intelligit nisi quod anime sancte in celo ante diem iudicii quamvis videant divinam essenciam non tamen carent omni desiderio habendi maiorem gradum visionis eiusdem nec carent omni expectacione delectacionis future non habite quia expectant resumpcionem corporum et complecionem civitatis eterne de quibus sunt delectacionem non modicam habiture
<s 296>unde quamvis habeant stolam anime et corporis cum stola beatus ergo bernardus in verbis de hac materia a sanctis aliis in sentencia discordare nolebat sed eandem sentenciam quam expressit beatus gregorius cum dixit 4 libro dialogorum loquens de animabus sanctis in celo hec eis nimium crescit in iudicio quod nunc animarum sanctarum stola postmodum vero eciam corporum beatitudine perfruuntur <s 297>unde in ipsa carne gaudebunt in qua dolores pro domino cruciatusque protulerunt pro hac quippe geminata talem [q] corinth [/q] scriptum est in terra sua duplicia possidebunt hoc eciam ante resurreccionis diem de sanctorum animabus scriptum est date sunt illis singule stole albe et dictum est eis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec impleatur numerus servorum et [m] fratrum [/m] [q] factum [/q] eorum qui itaque vide [b] iuxta [/b] singulas binas in iudicio stolas habituri sunt quia non animarum tantummodo tunc autem animarum et corporum simul gloria letabuntur
<s 298>hanc inquam sentenciam beatus bernardus aliis verbis licet quantum ad aliquid obscurioribus volebat exprimere cum dixit in quodam sermone de omnibus sanctis tres sunt sanctarum status animarum primus in corpore [m] corruptibili [/m] [q] corruptibili [/q] secundus sine corpore tercius in corpore glorificato primus in milicia secundus in requie tercius [m] in beatitudine consummata hic secundus status est in requie [/m] que omnem penam et affliccionem excludit in quo stola anime est collata sed secundus status non est in beatitudine constituta [b] consummata [/b] [d] constituta [/d] quia adhuc stola corporis non habetur vocat autem bernardus beatitudinem consummatam cui nichil deest umquam habendum et isto modo secundum beatum gregorium et [d] ubi [/d] [b] bernardum [/b] secundus status animarum sanctarum non est in beatitudine consummata quia adhuc deest stola corporis que post iudicium est habenda secundus autem status est in beatitudine consummata quia nichil umquam habendum tunc deerit tunc enim habebuntur stole bine
<s 299>eandem eciam sentenciam expressit beatus bernardus cum post verba predicta subiunxit primus denique in tabernaculis secundus in atriis tercius in domo dei hic enim secundus status est in atriis quia anime sancte ante diem iudicii ad ultimum gradum beatitudinis nequaquam pervenient nec stolam corporis de communi lege sunt antea habiture <s 300>tercius autem status est in domo dei hoc est tunc ad tantam gloriam anime et corporis inducentur quod numquam ulteriorem percipient et hanc sentenciam ab aliis verbis voluit explicare cum dixit in tabernaculis gemitus penitencie in atriis gustus leticie vite [m] in domo dei [/m] sacietas glorie he anime sancte in secundo statu gustant leticiam de visione essencie sed adhuc desiderium habent amplius degustare et ita sacietatem que omne desiderium firmiter excludit minime sunt adepte [d] necesse [/d] hoc est in deo quando confert gloriam corporis et stolam anime prehabitam perficiet <s 301> est sacietas glorie illa scilicet sacietas que omne desiderium cuiuscumque future delectacionis excludit quam eciam sacietatem uberem vocat domus dei torrentem nec ex verbis eiusdem contra veritatem catholicam tam divulgatam quam dictam iam a sanctis patribus explicatam nulla calumpnia colligatur sed verba ipsius cum aliorum sanctorum patrum assercionibus et scripture divine sentenciis concordentur 
<s 302>[m] capitulum 5 [/m]
<s 303>item pro [b] sepe [/b] dicto errore arguitur sic apostolus dicit omnes quidem currunt sed unus accipit bravium ubi dicit glosa quod licet unus accipiat bravium sed in alia vita omnes simul et ita ante diem iudicii nulla anima sancta habebit bravium visionis divine essencie
<s 304>sed isti ut suos errores scripturis autenticis valeant confirmare alias scripturas autenticas que verum sensum scripturarum que pro eis sonare videntur aperte declarant nolunt attendere si enim glosam super illa verba apostoli ad hebr 11 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem deo pro vobis aliquid melius providentem et in nobis consummarentur legissent et recte intellexissent glosa super illa verba apostoli unus accipit bravium pro suo errore nullatenus allegassent <s 305>quia tamen glosa quam isti pervertunt et truncant dicit ibidem matth. hoc exemplo quanta est utilitas legis vere in qua non uni sed omnibus promissa est palma quod non est in illo stadio in illo spectaculo ibi enim unus tantum accipit bravium et ceteri multi discedunt similiter laboraverunt qui hic autem non est pro quo autem currunt si per se nisi autem currunt accipiunt et qui prior venerit non expectet ut coronetur bravio illo quod est stola anime cum posteriori sed expectat secundum glosam ut coronetur bravio illo quod est stola corporis 
<s 306> super verbum prescriptum apostoli cum dicit ad hebr 11 hii omnes testimonio fidei probati eciam asserit manifeste dicens et hii quasi tanta per fidem antiqui fideles operati sunt vel passi pro fide et tamen hii omnes probati testimonio fidei id est quod fides de hiis perhibuit non adhuc receperunt promissionem id est plenam corporis et anime beatitudinem id est post duas stolas et si singulas deo pro nobis aliquid melius providente ut non consummarentur et profiterentur sine nobis in communi gaudio omnium magis fieret gaudium singulorum <s 307>et si enim singulas acceperunt non tamen geminam stolam habebunt usque ad communem resurreccionem ubi omnium consummacio fidelium simul fiat hiis verbis patenter ostenditur quomodo glosa intelligi debeat cum dicit qui venerit expectat ut coronetur cum posteriori quia expectat quantum ad unam stolam corporis scilicet quantum ad stolam anime merito ergo glosa ista concordans expresse cum beato gregorio 4 libro dialogorum sicut supra allegatum existit istis fantasticis scripturarum [q] r-a superscript-etris [/q] qui homini heretico placere desiderant debent preferri ex illis [q] spectatis [/q] quia deus confundet eos veritas est carius amplectenda et virilius defendenda 
<s 308>[m] capitulum 6 [/m]
<s 309>adhuc pro eodem errore allegatur taliter ad thimotheum scribit apostolus reposita est michi corona iusticie quam reddet michi dominus in illa die iustus iudex ex quibus nituntur isti concludere quod apostolo ante diem iudicii corona iusticie que est visio divine essencie non reddetur et racione consimili non aliis reddetur
<s 310>sed ista verba apostoli rite intellecta pro predicto errore non faciunt nam dupliciter possunt intelligi uno modo de die resolucionis beati pauli ut iste sit sensus reposita est michi corona iusticie quam quantum ad stolam anime reddet michi dominus in illa die resolucionis mee de qua prius dixerat ego enim iam delibor et tempus resolucionis mee instat et secundum istum intellectum pro eodem accipit tempus sue resolucionis et illam diem in qua redditurus erat sibi dominus coronam iusticie <s 311>aliter possunt verba predicta intelligi de ultima die iudicii intelligi et tunc intendit apostolus loqui de corona iusticie quantum ad stolam corporis quia stola corporis apostolo et aliis de communi lege ante diem generalis iudicii non reddetur et hoc est quod quidam nolunt dicere quod apostolus loquitur de supposito toto et integro ex corpore et anima composito cui corona iusticie ante diem generalis consilii non reddetur quia licet anima prius sit corona iusticie habitura totus tamen homo integer ex corpore et anima constitutus non stolam anime nec stolam corporis ante diem generalis iudicii habebit unde quamvis anima sancti pauli nunc videat deum et ita habeat stolam illam tamen beatus paulus integer ex anima et corpore constitutus nunc non videt deum quia nec nunc ex anima et corpore constitutus
<s 312>[m] capitulum 7 [/m]
<s 313>sed contra istud ultimum de suppositis et [b] ad [/b] inflammacionem erroris predicti taliter allegatur beatus iohannes vidit animas interfectorum propter verba dei usque ad diem iudicii sub altare [m] id est sub humanitate [/m] [d] et idem sub humilitate [/d] christi et certum est quod subieccione potestatis et dignitatis erunt sub humanitate christi eciam post diem iudicii vel post iudicium quod ergo tunc ascendant sub altare ideo erit post diem iudicii per accensum contemplacionis et ad videndum iudicium immediate
<s 314>sed ista allegacio sic dicentes involvit dupliciter quia tam capitaneo suo eius ob graciam [m] aliter congregacionem [/m] impugnant agnitam veritatem quod deo reddit obnoxios quod enim capitaneo suo [m] reddat eos obnoxios patet aperte illegible cuidam errori suo [/m] obviat [b] manifeste [/b] ipse enim tenet [d] dogmatizare [/d] dogmatizat et predicat quod christus post diem generalis iudicii non regnabit isti eciam hoc docent aperte quod anime post diem generalis iudicii non regnabunt isti enim docent hoc aperte quod anime post diem generalis iudicii subieccione potestatis et dignitatis erunt sub humanitate christi et per consequens post iudicium generale erit potestative super animas ingressurus secundo ista allegacio deo cuius veritati resistunt reddit ipsos obnoxios eo quod scripturam divinam ad perversum conantes trahere intellectum dicunt animas sanctas in celo non videre deum
<s 315>ut autem appareat quod predictum errorem ex verbis scripture que [d] eligant [/d] [b] not recognized [/b] allegant elicere nequeant primo notate sed integre verborum series libri Apocalypsis ex quibus prefatum errorem conantur concludere et quod errorem suum ex eis trahere nequeant est monstrandum tercio quomodo verba illa intelligi debeant est pandendum series ergo verborum ex quibus isti probare nituntur quod anime sancte in celo nunc non vident deum talis est et cum aperuisset quintum sigillum vidi sub altare dei animas interfectorum propter verba dei et propter testimonium quod habebant et clamabant voce magna dicentes usque quo domine sanctus et verus iudicas sanguinem nostrum de hiis qui habitant in terra et date sunt eis singule stole albe et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur consensui eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi
<s 316>ex quibus isti eliciunt quod anime sancte in celo modo non vident deum ex quibus beatus gregorius et alii sancti patres volebant concludere quod anime sancte in celo beatitudinem anime que est visio dei vel non sine visione dei et non corporis sint adepti in verbis autem premissis licet innotum [m] ignotum [/m] aperte quod anime sanctorum sub altare dei que tamen erunt post iudicium iuxta altare dei mencio non habetur nec modo sunt sub altare dei ergo post iudicium erunt iuxta altare dei quemadmodum non sequitur nunc requiescit sicut ex verbis eisdem colligitur ergo post iudicium minime requiescent <s 317>quod enim anime nunc requiescant patet tamen in verbis prescriptis sic legatur et dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus donec impleantur conservi eorum et cetera ex quibus tamen concludi non potest quod completo numero conservorum nullatenus requiescent quemadmodum ad hoc quod dicitur matthei 1 et non cognoscebant eum donec peperit filium suum primogenitum concludi non debet quod primogenito [b] nato [/b] cognoscebant eam et ideo consimiliter ex hoc quod beatus iohannes vidit animas interfectorum non erant sub altare dei licet sicut postea ostendetur concedi possit sub sano intellectu quod anime sancte post generale iudicium erunt sub altare dei <s 318>ex hiis patenter habetur quod per verba Apocalypsis suprascripta concludi non potest quod anime sancte in celo nunc non vident deum sed quod non est sub altare dei et quod clamant et quod [m] respondetur [/m] [q] not recognized [/q] eis et quod requiescant donec impleatur numerus conservorum suorum ex quibus non sequitur quod nunc non vident deum
<s 319>ut autem habeatur verus intellectus verborum prescriptorum est sciendum quod illud quod est sub aliquo quodammodo videtur absconditum sed quod est super aliquod patulum et manifestum apparet quorum utrumque ipse salvator insinuat dicens matthei 5 non potest abscondi supra montem posita neque ascendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt quia ergo anime nunc in celo sunt multis electis et eciam malis abscondite ideo nunc dicuntur esse sub altare dei <s 320>quia licet deum videant sicuti est et a civibus civitatis superne minime abscondantur et nobis et illis qui sunt in purgatorio et inferno nequaquam apparent aut in die iudicii generalis licet electis omnibus apparebunt [d] reprobari [/d] reprobi et [d] tamen [/d] [m] tam [/m] homines quam demones aperte videbunt eas in celum ascendere et ita quodammodo erunt sub altare dei hoc [b] est [/b] erunt non illo modo abscondite quomodo nunc constat eas abscondi
<s 321>et iste videtur esse intellectus beati bernardi cum loquitur de ista materia ipse enim in quodam sermone de omnibus sanctis sic ait in hunc ergo locum salvator descendens contrivit portas hereas et vectes ferreas confregit eductosque vinctos de domo carceris sedentes aliquid secundum est quiescendos sed in tenebris et in umbra mortis iam tunc quidam sub altare dei collocavit [m] ponens [/m] ascendens eos in tabernaculo suo in die malorum et protegens eos in abscondito tabernaculi sui donec veniat tempus quo procedat vel completo numero [m] fratrum [/m] [q] factum [/q] et percipiant regnum quod eis paratum est ab origine mundi ex quibus verbis colligitur quod secundum bernardum ideo anime sancte sub altare dei sunt quia tabernaculo dei sunt abscondite non quidem deo et civibus [b] celestis [/b] celis ierusalem [m] qui ibi habitant [/m] sed nobis et aliis qui sunt in purgatorio et in inferno
<s 322>et si enim constet animas apostolorum et quorundam aliorum sanctorum esse in celo hoc tamen non constat nisi sola fide in die autem iudicii omnes electi clare videbunt animas que nunc sunt ibi esse in celo et ita quodammodo erunt super altare sub isto intellectu quod nullis electis erunt abscondite et tamen nunc poterunt secundum alium intellectum dici sub altare dei eo quod tunc erunt sicut modo sunt sub domo et proteccione quare si potest catholice dici quod anime sancte et sancti integri ex corporibus et animabus que compositi erunt sub altare post iudicium generale clare [b] deum [/b] [d] videre deum [/d] sequitur evidenter quod ex hoc quod anime sancte in celo nunc non vident deum cum aperte dicebat quod completo numero fratrum procederet et participaret regnum quod eis paratum est ab origine mundi
<s 323> nunc non possident nunc non vident deum
<s 324> [b] ad [/b] hoc potest multipliciter responderi quod secundum beatum bernardum sancti integri ex anima et corpore constituti primo participent regnum eis paratum ab origine mundi et ita beatus bernardus non intendit negare animas sanctas percepisse regnum celorum eis paratum ab origine mundi quia si hoc negaret determinacioni summi pontificis et doctrine universalis ecclesie contradicere [q] monstraretur [/q] nam ut legitur extra de hereticis c maiores innocencius 3 ait et si originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium et dampnacionis periculum vitabatur non perveniebatur ad regnum celorum quo usque ad mortem christi fuit omnibus observatum <s 325>sed per sacramentum baptismi christi sanguine inebriati culpa remittitur vitatur periculum et ad regnum celorum eciam pervenitur cuius iamque christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit hiis verbis patenter habetur seu asseritur quod anime sancte iam pervenerunt ad regnum celorum et per consequens perceperunt regnum eis paratum ab origine mundi
<s 326>cui alludit doctrina universalis ecclesie cum in laudem nostrum fideles cantare non cessent istorum est regnum celorum qui contempserunt vitam mundi et pervenerunt ad premia regni sed forte dicet aliquis quod sicut regnum celorum secundum beatum gregorium aliquando prius ecclesia dicitur et ita regnum celorum locus celestis materialis aliquando vocatur et ideo quamvis anime sancte non vident deum potest concedi quod sunt in regno celorum <s 327>sed iste asserciones sanctorum patrum pervertentur quandocumque sancti loquuntur de regno celorum percipiendo post vitam presentem accipiunt regnum celorum ut visionem dei claram includit et sic accipit bernardus cum dicit in auctoritate superius allegata quod participent regnum quod est eis paratum sed non tunc primo participent secundum animam licet tunc primo participant regnum secundum corpus et ideo totus homo integer non autem percipiet de communi lege regnum celorum
<s 328>aliter potest dici quod licet anime sancte non perceperunt quod in visione dei consistit anime tamen sancte non perceperunt illud regnum quod omnem perfeccionis gradum et delectacionem habendam includit quod regnum bernardus intelligit per beatitudinem consummatam que scilicet omnem delectacionem et perfeccionem umquam habendam includit et ita bernardus aliter accipit quodcumque regnum celorum ut pro regno futuro accipiatur quam communiter alii doctores et patres sancti licet eciam in multis locis sic aliquando regnum celorum utatur <s 329>regnum itaque quod est beatitudo cui [d] vel [/d] [b] nichil [/b] habendum anime sancte ante diem iudicii non habebunt habent tamen visionem dei nunc quamvis quasi in abscondito quod glosa super illud psalmi abscondes eos in abscondito faciei sue insinuare videtur cum dicitur dum mali turbabuntur ipsi erunt in abscondito faciei sue videntes te et ita nunc anime sancte sunt occulte et ideo sub altare dei sed in die iudicii esset manifeste quemadmodum christus nunc est occultus sed tunc erit manifestus teste glosa que super illud psalmi sede a dextris meis ait secundum quod homo in pectoribus meis et interim occultus sede donec regnes manifestus
<s 330>cum ergo dicunt [b] isti [/b] ceterum est quod subieccione potestatis et dignitatis anime sancte erunt sub humanitate christi eciam post iudicium conceditur quod in hoc non errant licet in hoc suo magistro quamvis forsitan ignorantur inveniantur adversi si enim advertissent quod magister eorum tenet quod christus post iudicium [d] vere [/d] [b] non [/b] regnabit ut creditur tacuissent quia ipsi cupiunt esse tales qualis doctor eorum est sed tamen dicunt quod post diem iudicii ascendent super altare ut videant deum immediate et non tamen errant aperte sicut alibi est ostensum et auctoritas ex Apocalypsi sumpta eis minime suffragatur sicut ex precedentibus liquide patet
<s 331>[m] capitulum 8 [/m]
<s 332>non solum autem pro errore predicto frivolas allegaciones adducunt sed eciam ad evacuandas auctoritates [b] eorum [/b] errores eorum apertissime convincentes responsionem vanissimam dare conantur dicentes quod auctoritates scripture et sanctorum si que inveniuntur contradicant quod autem nunc videant facialiter deum accipiende sunt et intelligende secundum locucionem devoti affectus secundum quod sancti meditacione devota frequenter ubi affectus eorum et secundum affectum loquebantur accipiunt preteritum pro presenti et presens pro futuro
<s 333>sed ista responsio est tam frivola quod improbacione non indiget et tamen eam unica racione breviter improbabo quod enim sancti loquendo de visione animarum sanctarum non utantur preterito pro presenti [m] nec preterito [/m] pro futuro sic patenter ostenditur ubi sancti loquuntur de visione animarum non utantur preterito pro presenti tantum ad monstrandum suum affectum ad sanctos sed eciam ad monstrandum veritatem de visione earum pro presenti non utuntur presenti pro futuro sancti autem frequenter cum loquuntur de visione animarum sanctarum non solum loquuntur ad monstrandum veritatem de visione earum pro presenti ergo non utuntur presenti pro futuro 
<s 334> in nullo monstraret veritatem pro presenti sed pro futuro magis minor eciam legenti auctoritates sanctorum apparet indubia nam beatus gregorius in 4 libro dialogorum cum interrogaretur a petro quid est quod anime sancte quomodo sunt in celo in die iudicii pro sue iusticie retribucione recipient respondet in hec verba hoc eis nimirum crescit [d] in nemo [/d] [b] in iudicio [/b] quod nunc animarum stola postmodum vero eciam corporum beatitudine perfruuntur et tamen post asseruit quod animabus nunc date sunt singule stole albe et infra affirmavit quod non scientem omnia tunc loquebatur solummodo secundum affectum sed veritatem de beatitudine et visione animarum sanctarum pro presenti volo declarare ergo non utebatur presenti pro futuro sed pro presenti
<s 335>innocencius eciam tercius sicut legitur extra de celebracione missarum cum marthe dixit quod sancti oracionibus nostris non indigent pro eo quod cum sint perfecte beati omnia eis que ad [b] vota [/b] succedunt non tamen voluit suum ad sanctos effectum monstrare sed eciam de beatitudine earum presenti declarare vult veritatem ergo minime usus est est presenti pro futuro vel preterito pro presenti
<s 336>[m] capitulum 9 [/m]
<s 337>certum ad simplices seducendos dicunt prefati sequaces erroris quod simplices inferiores de questione predicta non debent se intromittere et ideo si aliquis dicat christianus sum volo scire fidem et veritatem ideo moveor ad querendum de hoc quod simplex sum isti [m] respondent [/m] taliter dicentes dico tibi crede explicite donec ecclesia aliter declaret
<s 338>sed in ista assercione duos errores insinuavit quorum primus est quod simplices non debent se intromittere de questione predicta et iste error in quodam alio tractatu reprobatus existit secundus error est quod simplices nichil debent explicite credere nisi quod ecclesia explicaverit vocando ecclesiam papam et cardinales quia de illa ecclesia isti loquuntur sicut ex pluribus assercionibus eorum patenter habetur <s 339>sed quod sit erroneum probatur aperte nam quilibet christianus credere debet explicite omne illud de quo in speciali est certus quod ex contentis in divina scriptura sequitur evidenter sed alii quam papa et cardinales possunt esse certi de multis que sequuntur evidenter ex contentis in scriptura divina que tamen papa et cardinales numquam declaraverunt immo forte que papa et cardinales numquam in speciali sciverunt sed tantummodo implicite crediderunt ergo possunt christiani et quandoque tenentur explicite credere aliqua que papa et cardinales numquam explicite declaraverunt
<s 340>maior est manifesta quia qui certus est de antecedente et consequencia certus est de consequente et ita qui credit explicite antecedens et certus est de consequencia qua consequens ex antecedente infertur de consequente dubius esse non potest cui illud sapientis alludit simul inducens cognovit quamvis enim aliquis possit esse certus de maiore et tamen dubius vel contrarie opinionis de conclusione [m] tamen si certus est de maiore et minore quas applicat ad conclusionem de conclusione dubius esse non potest [/m] <s 341> [m] qui igitur explicite credit aliqua que legit in scriptura divina de quacumque conclusione [/m] certus [b] est [/b] quod evidenter sequitur ex illis de illa conclusione dubius esse non potest et per consequens vel scit eam vel explicite credit et ideo si est conclusio que per racionem demonstrari potest sequitur quod explicite credit ipsam nec potest non credere eam explicite quamdiu advertit quod ex contentis in scriptura divina sequitur evidenter
<s 342>minor quamvis videatur probacione minime indigere auctoritatibus venerabilium patrum probatur aperte ait enim augustinus ut legitur 24 q 3 c ult ideo divina providencia multos diversi erroris hereticos esse permittit ut cum interrogant nos ea que nesciunt presens catholici per scripturas divinas [m] ea que nesciverint prius addiscere et per consequens possumus esse certi per solas scripturas divinas [/m] que papa et cardinales nullatenus declarabant 
<s 343>ad hoc eciam [b] est auctoritas [/b] accepta ab augustino super illud apostoli ad corinth 2 oportet hereses esse ut qui probati sunt in nobis in nobis manifesti fiant potest adduci ait enim omnes inimici ecclesie vel errore cecati vel malicia dampnati prosunt quia si accipiunt potenciam corporaliter affligendi exercent eius pacienciam si vero male senciendo adversantur exercent eius sapienciam ab adversario immota questio dicendi existit duccio 
<s 344>multa quippe ad fidem catholicam pertinencia dum hereticorum inquietudine exagitantur ut adversus eos defendi possint et considerantur diligencius et interrogantur clarius et predicantur instancius et infra prosunt ergo non heretici non videntur docendo quod nesciunt ad verum querendum et aperiendum catholicos excitando ex hiis verbis patenter colligitur quod catholici et heretici excitati multas possunt veritates ignotas per scripturas sacras addiscere licet ea papa cardinales nullatenus non acceptaverint declarare
<s 345>unde et dicunt nonnulli quod occasione heresum quas magister istarum et rector solempniter diffinivit vel publice predicavit in [q] auctesuem [/q] et invenitur veritates [d] innuere [/d] [m] innumere [/m] quarum que multe iam redargute in scripturis que toti communitati christianorum tam laicorum quam clericorum fidelium inestimabilem fidelitatem seu utilitatem conferrent reputant firmissime in futurum quas tamen veritates eciam precedentes summi pontifices eciam cardinales catholici nullatenus declarant quod occasionem declarandi ante tempora istius rectoris minime habuerunt
<s 346>sed forte dicet aliquis quod simplices non debent credere nisi illa que eis papa et cardinales tradunt credenda explicite nec debent investigare secreta scripture sed communibus debent esse contenti immo eciam de intellectu proprio non debent presumere ut aliquid credant explicite nisi quod eis papa et cardinales tradiderunt 
<s 347>sed qui ista assereret novorum esset inventor errorum nam licet simplices non teneantur regulariter explicite credere nisi illa que iam ut credenda a clero sunt explicite declarata tamen si simpliciter legendo scripturas divinas racionis acumine quo eciam simplices non omnino carent aliquid quod papa et cardinales minime declaraverunt advertant evidenter sequi ex scripturis divinis hoc potest [b] possunt [/b] et debent licet [b] in [/b] casu explicite credere non tenentur papam et cardinales consulere quia papa ex cardinalibus scripturam sacram proferre tenetur 
<s 348>sed forte dicet aliquis quod simplices salvantur in fide maiorum ergo non debent habere fidem explicitam de aliquo nisi de quo papa et cardinales habent explicitam fidem immo videtur inconveniens dicere quod aliquid sit spectans ad fidem catholicam de quo papa et cardinales non habent fidem explicitam
<s 349> hic respondetur quod simplices salvantur in fide propria quia si ipsi non habent fidem in se non salvantur est autem quidam modus salvandi quod salvantur in fide maiorum quia quantum ad multa sufficit eis credere explicite quod maiores credunt explicite quod verum est si maiores habent explicite quam minores et minores non advertunt aliquid sequi ex scriptura divina nisi quod sequi maiores percipiunt cum vero dicitur quod papa et cardinales habent fidem explicitam de omnibus illis [m] que spectant ad fidem catholicam licet sepe habuerint explicite de omnibus hiis [/m] que necesse fuit eos credere explicite
<s 350>cum vero assumitur quod simplices non debent investigare secreta scripture et istud non est verum quia tunc nullus simplex deberet presumere vacare studio scripture sacre et ita nullus deberet in scriptura sacra studere antequam esset papa vel cardinalis quia omnis studens in scriptura sacra oportet quod aliquando incipiat quando autem quicumque incipit studere in scriptura sacra quoad noticiam scripturarum sacrarum est inter simplices computandus ergo nullus antequam esset papa vel cardinalis deberet incipere studere in scripturis sacris
<s 351>cum autem assumitur quod simplex non deberet intellectu proprio presumere ut aliquid credat explicite nisi quod papa et cardinales tradiderint dicendum est quod simplices non debent presumere de proprio intellectu sed [b] debent [/b] dicere scripture sacre firmiter adherere et quod evidenter conspexerint ex sacris scripturis inferri hoc explicite credant sive fuerit sive non fuerit a papa et cardinalibus declaratum <s 352>et huius racio est quia papa et cardinales non sunt regula fidei nostre licet papa catholicus et cardinales catholici deberent esse doctores fidei christiane ita ut quicquid secundum regulam fidei docuerint et edificaverint hoc sit [d] a scientibus[/d] [b] fidelibus [/b] firmiter senciendum si vero aliquid contra regulam fidei aut scripturam [d] divine [/d] divinam docere et diffinire presumpserint non sunt sequendi sed a catholicis arguendi et tamquam heretici devitandi
<s 353>errantes ergo memorati dicentes quod homo christianus nichil debet explicite credere nisi quod papa et cardinales declarant qui volunt contra apostolum papam dominari fidei nostre et qui non querunt [d] inferre [/d] [b] intelligere [/b] veritatem sed ea que suo rectori et magistro sunt placita auribus simplicium inculcare nullatenus sunt audiendi sed sunt tamquam eversores fidei repellendi
<s 354>hec autem contra predicta sufficiant si autem dicta eorum aliter quam se habet veritas revocacionem michi nullatenus imputetur quia sub illa forma michi declarata fuerunt intencionis [b] autem [/b] mee [d] esse [/d] [b] est [/b] solummodo falsam sentenciam et ipsius quicumque assertores fuerint et non alios improbare si autem dixi imperite correccionem caritativam nullatenus recusabo finito libro sit laus et gloria christo hic liber est scriptus qui scripsit sit benedictus 






