<s 249> cap i
<s 250>qualis est rector civitatis tales sunt inhabitantes in ea quia subiectis existit quodammodo naturale vel ut placeant vel ut displiceant suis se rectoribus conformare affectant autem rectores precipue ut secte sue quantum ad ea que fidei et religionis existimant subiecti fervencius acquiescant et ideo cum rector infectus fuerit heretica pravitate quia ei placere desiderant pravitate consimili quia involvuntur exemplum erroris vehementer ostenditur quando errans timore potencie honoratur 
<s 251>cum igitur rector in avinionica civitate circa visionem animarum sanctarum in celo dampnabiliter ut fertur noscitur errare consequens est quod qui ei cupiunt placere errorem istius non metuant publicare et racionibus et auctoritatibus quavis scriptura communire sane licet plures in sacris literis eruditi prefati rectoris errorem de visione animarum sanctarum in celo in diversis operibus reprobaverunt luculenter fundamentaque suorum sequacium eliserunt evidenter asserciones tamen et motiva quorundam qui in favorem rectoris predicti quod anime sancte in celo non vident deum publice predicare asserere et docere presumunt in presenti opusculo confutare conabor non tamen principalem errorem improbare studebo quia in aliis operibus inquisicius eius poterit improbacio reperiri sed ad quasdam raciones sophisticas quas ad muniendum predictum errorem adducunt satagam respondere et quorundam errores quos incidentaliter dogmatizant breviter reprobabo 
<s 252>cap ii 
<s 253>quod igitur anime sancte in celo non vident deum quidam sic probare nituntur tempus credendi et tempus beatifice deum videndi non compaciuntur se invicem secundum doctrinam apostoli in multis locis quia fidei succedit visio sed tempus credendi secundum omnes sanctos durabit usque ad diem iudicii igitur anime sanctorum deum non vident nec videbunt quamvis istius racionis solucio exquisita in tractatu contra tractatum predicti rectoris in quo probare conatur quod anime sancte in celo non vident deum potuerit inveniri ipsam tamen volo hic aliter pertractare 
<s 254>maior itaque racionis prescripte sensum habet falsum nam si intelligatur quod tempus credendi et tempus deum beatifice videndi nullo modo sunt simul pro diversis falsa est quia constat quod quantum ad angelos est nunc tempus deum beatifice videndi et pro christo est eciam nunc tempus deum beatifice videndi quia christus et angeli nunc beatifice vident deum et tamen pro viatoribus tempus est nunc credendi si autem intelligitur quod in eodem tempus credendi et tempus deum beatifice videndi non stant simul conceditur 
<s 255>cum autem dicitur quod tempus credendi durabit usque ad diem iudicii verum est in viatoribus quoniam in celo non est tempus nunc deum credendi esse trinum et unum sed quod fides sit in omnibus vivis et mortuis probatur per illud apostoli ad ephes 4 dedit quosdam quidem apostolos quosdam vero prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores ad societatem sanctorum in opus mysterii et edificacionem corporis christi donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnicionis filii dei in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis christi iste autem occursus non erit ante diem iudicii igitur fides durabit in omnibus tam vivis quam defunctis usque ad diem iudicii 
<s 256>ad hanc probacionem est facile respondere quia apostolus in verbis predictis intendit ostendere quod usque ad diem iudicii stabit prelacio glosa teste que super verbo donec ait quod tamdiu durabit hec prelacio eciam ordinata donec et in die iudicii nos omnes qui sumus in unitate fidei et cetera prelacio autem illa de qua apostolus loquitur non est nunc in celo quantum ad alias sectas igitur per verba apostoli non potest probari quod fides sit nunc in celo sed fides est et erit usque ad iudicium in vita mortali et hoc est verum quod in mortali durabit spes usque ad diem iudicii 
<s 257>sed forte diceret aliquis quod glosa asserit ibi quod fides remanebit in omnibus quousque omnes occurramus in unitate fidei quia dicit que prelacio durabit donec in diem iudicii omnes in unitate fidei id est in una et non discrepante fide igitur usque ad illam occurramus ex quibus colligitur quod omnes salvandi occurrent in die iudicii in una et non discrepante fide igitur usque ad illum occursum omnes tenebunt fidem igitur usque ante illum occursum nullus salvandus erit sine fide et per consequens non videbit deum 
<s 258>sed ad hoc respondetur quod male allegatur glosa quia non est intencio glose quod durabit prelacio donec omnes occurramus in unitate fidei quia multi in fine prelacionis occurrent non in fide sed in clara visione sed est intencio quod prelacio durabit donec omnes qui sumus quamdiu sumus in vita presenti in una et non discrepanti fide occurremus aliqui tamen occurrent in clara visione et aliqui occurrent in fide et quod sic debeat intelligi glosa patet quia dicit donec in die iudicii omnes qui sumus in unitate fidei et in una et non discrepanti fide quamdiu scilicet sumus in vita presenti non autem pro vita post mortem nec umquam dixit apostolus quod fides in omnibus defunctis salvandis remanebit 
<s 259>cap iii
<s 260>rursus pro errore predicto taliter allegatur ad hoc scilicet quod anime sancte in celo deum minime sunt visure est oracio ecclesie que dicit pro defunctis qui nos precesserunt et dormiunt in sompno pacis pro quibus orat ecclesia ut lucem videndi deus eis concedat in futurum scilicet post diem iudicii et si dicatur eis quod hec oracio est pro defunctis quorum anime sunt in purgatorio hoc improbare conantur dicentes quod hoc non est verum quia in oracione ecclesie premittitur quod dormiunt in sompno pacis et non pene et affliccionis ex quibus clare patet quod oracio illa non fit pro animabus in purgatorio existentibus sed pro illis animabus que sunt in pace et quiete et expectant post ultimum iudicium et non ante dei visionem et suam beatificacionem 
<s 261>ut istius allegacionis perversitas clarius demonstretur est primo sciendum quod pacis vocabulum accipitur multipliciter in scripturis uno modo importat concordiam unius ad alterum teste glosa que super illud ad romanos 15 deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo qui ut repleat vos pace habita in credendo id est concordia adinvicem et super illud ad romanos 13 non est enim regnum dei esca et potus sed iusticia et pax dicit glosa pax id est concordia que est effectus iusticie 
<s 262>aliter accipitur pax pro reconciliacione ad deum que est per caritatem sicut accipitur pax cum dicit apostolus ad romanos 1 gracia vobis et pax a deo patre eciam teste glosa que ait ibidem sicut gracia dei est qua donantur nobis peccata ita pax est qua ex inimicis reconciliamur deo sic enim accipit pacem apostolus in eadem epistola c 5 dicens iustificati igitur ex fide pacem habeamus teste glosa que ad idem habeamus pacem ad deum quia ibidem ei reconciliati sumus sic eciam accipitur pax ad col 3 cum dicit apostolus pax christi exultet in cordibus vestris teste glosa que dicit ibidem pax christi id est quam christus habuit in se et haberi precepit vel quam inter deum et hominem fecit exultet in cordibus vestris causa exultacionis quia utrumque erit si habeatur caritas que veram habet pacem que puro corde custoditur pax enim dici non potest que non habet caritatem caritas vero semper secum habet pacem 
<s 263>tercio accipitur pax pro tranquillitate mentis et iste modus accipiendi pacem predictis modis minime contrariatur quamvis inter ipsum et alios aliqua distinccio valeat assignari et ideo tam isto modo quam secundo modo accipitur pax cum dicit apostolus ad romanos primo gracia vobis et pax teste glosa que ibidem ait et pax id est reconciliacio ad deum et tranquillitas mentis sic eciam accipitur in aliis salutacionibus epistolarum beati pauli sicut glosa asserit manifeste 
<s 264>sed sicut mentis tranquillitas est duplex una scilicet perfecta que omnem anxietatem et affliccionem excludit alia imperfecta que aliquam affliccionem secum compatitur ita pax est duplex una que omnem affliccionem excludit de qua dicitur in psalmo mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis alia est pax que non omnem anxietatem et affliccionem excludit quam optabat apostolus discipulo suo thimotheo dicens gracia supple sit tibi et misericordia et pax id est tranquillitas mentis et prelibacio vite eterne sit tibi secundum vitam eternam pax que tranquillitas mentis potest haberi unde et tranquillitatem mentis sancte apostoli habuerunt in hac vita et tamen omni afficcione minime caruerunt 
<s 265>unde et christus dixit apostolis pacem meam do vobis quibus tamen dixit in mundo pressuram habebitis quibus ante dixit hec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis sic igitur predictis modis accipitur pacis vocabulum in scripturis licet eciam aliter accipi possit ex predictis aliisque quampluribus que causa abbreviacionis omitto liquide constat quod non omnis pax omnem penam affliccionem et anxietatem excludit sed aliquam secum compatitur 
<s 266>ad allegacionem igitur per suprascripta contingit dupliciter respondere uno modo quod in illa oracione memento domine famulorum famularumque tuarum qui nos precesserunt cum signo fidei et dormiunt in sompno pacis orat ecclesia pro illis qui in purgatorio puniuntur quia licet graviter affligantur pacem tamen que est reconciliacio ad deum noscuntur habere qui enim in caritate cum venialibus decesserunt reconciliacionem quam ad deum habuerunt in hac vita minime perdiderunt et ideo in purgatorio existentes pacem habent ad deum licet graviter affligantur quemadmodum apostoli et prophete et martyres et alii sancti quando eciam affligebantur gravissime pacem et reconciliacionem habuerunt ad deum 
<s 267>et ideo concedendum est quod anime in purgatorio existentes dormiunt in sompno pacis licet non dormiant in sompno illius pacis que omnem penam et affliccionem excludit quare pro illis ecclesia convenienter orat ut scilicet post unam pacem divina clemencia aliam eis largiatur unde et istam duplicem pacem quarum una est post aliam quam tamen non excludit oracio predicta ecclesie aperte insinuat cum dicit cum signo fidei et dormiunt in sompno pacis ipsis domine et omnibus in christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur 
<s 268>hiis liquide constat quod ecclesia pro illis qui dormiunt in sompno pacis tantum exorat ut eis locum pacis indulgeat dormiunt eciam in sompno pacis et tamen orat ecclesia ut ad locum pacis perveniant quia licet dormiant in sompno pacis que est reconciliacio ad deum ad locum tamen pacis que omnem anxietatem et affliccionem excludit nullatenus intraverunt et ita patet aperte quod dicta allegacio ex ignorancia multiplicis nominis pacis procedit si enim insti inter pacem et pacem scivissent distinguere siluissent 
<s 269>sicut autem est distinguendum inter pacem et pacem sic eciam distinguendum est inter quietem et quietem de multiplici enim quiete legitur in scriptura divina sed de duplici quiete solummodo ad presens loqui sufficiat est enim quedam quies ab actibus viciorum de qua dicitur esaie primo quiescite agere perverse et ista quies non omnem affliccionem et penam excludit cum ista quies in presenti saltem ad tempus possit haberi 
<s 270>alia est quies que erit in vita eterna que omnem penam et affliccionem excludit anime igitur in purgatorio existentes in christo quiescunt ab omnibus actibus viciorum quia nullum actum viciosum committunt sed quietem eternam que omnem penam et affliccionem excludit minime sunt adepte orat igitur ecclesia ut anime quiescentes in christo ab omnibus actibus viciorum ad locum refrigerii qui caret omni affliccione ducantur 
<s 271>cum igitur dicunt isti quod anime in purgatorio non dormiunt in sompno pacis si intelligant ut series dictorum suorum insinuat quod nullo modo dormiunt in sompno pacis errant aperte quia hoc non est aliud quam dicere quod non essent reconciliate ad deum sed anime ille dormiunt in sompno pacis quamvis in affliccione et pena quia non omnis pax penam et affliccionem excludit 
<s 272>aliter ad allegacionem predictam potest dici quod ecclesia in oracione predicta non solum orat pro animabus in purgatorio existentibus sed eciam orat pro animabus sanctis in celo ut scilicet anime sancte que dormiunt in sompno pacis resumptis corporibus ad locum refrigerii lucis et pacis que ultimum gradum essencialem et accidentalem pacis eterne quem quandoque habiture sunt includit perveniant quam pacem anime in celo ante diem iudicii non habebunt quamvis enim nunc videant deum et sint beate beatitudo tamen earum et per consequens pax earum eterna erit post iudicium augmentata quia tunc clarius videbunt deum et de resumpcione corporum et complecione civitatis eterne et aliis pluribus tunc post gaudebunt 
<s 273>cap iv 
<s 274>amplius quidem predictum errorem quod anime in celo non vident deum sic probare nituntur ambrosius enim in libro de pomo mortis dicit quod anime purgate post christum corporum visione spirituali que est per speciem vident deum et certum est quod nulla species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis et cetera sed ista allegacio predictum errorem aperte convincit 
<s 275>nam qui videt deum per speciem clare videt deum videre enim per speciem distinguitur contra videre per speculum et in enigmate et per consequens distinguitur contra noticiam illam que est per fidem quod apostolus 2 ad corinth 5 aperte insinuat dicens per fidem enim ambulamus et non per speciem ubi dicit glosa et est illuminacio per speciem modo per speciem tantum illuminamur non per speculum homini enim mortalem vitam adhuc agenti non potest contingere ut dimisso atque discusso omni nubilo fantasiarum corporalium serenissima et incommutabili tante veritatis luce pociatur et mente penitus a consuetudine vite humane alienata constanter et indeclinabiliter illi adhereat 
<s 276>ex hiis verbis aperte colligitur quod visio dei per speciem a cognicione distinguitur et quod visio dei per speciem cum fide non manet quare si secundum beatum ambrosium ut iste allegat anime purgate post claustrum corporum visione que est per speciem vident deum sequitur quod non ambulant tunc per fidem si autem per fidem tunc non ambulant clare vident deum 
<s 277>cum autem iste dicit quod nulla species est tam medium efficax sicut est humanitas christi hominis multipliciter errat 
<s 278>primo in hoc quod adducit in probacione quod visio dei per speciem de qua loquuntur sancti fit per creaturam mediam representantem divinam essenciam quod falsum est quia species illa per quam debent sancti sanctos in celo videre et deum non est aliqua creatura sed est ipsa divina essencia teste glosa que super illud apostoli 2 ad Corinth 5 per fidem enim ambulamus non per speciem dicit primo non per presenciam eorum 
<s 279>ambulare igitur per speciem est ambulare per presenciam divine essencie ut scilicet ipsa divina essencia per seipsam et non per creaturam aliam videatur hoc eciam glosa 2 ad corinth 12 super illud apostoli scio hominem in christo ante annos 14 in corpore et cetera asserit manifeste et loquens de visione intellectuali non per aliquam creaturam ait ubi et deus videtur non per corporalem visionem ut in sinai Moyses vel spiritualem ut vidit Isaias et iohannes in Apocalypsi sed per speciem et non in enigmate
<s 280>ex quibus verbis datur intelligi quod visio qua deus videtur per speciem non est per aliquam creaturam sed per ipsam divinam essenciam unde et glosa ibidem subdit hoc modo visionis petivit Moyses videre deum in substancia qua deus est quam in multis figuris viderat et facie ad faciem ei locutus fuerat ut quia ibi illud est in illa specie qua deus est cercius videtur ecce quod aperte asseritur quod quando videtur deus in sua substancia videtur in specie qua deus est et per consequens visio dei per speciem non est per mediam creaturam sed est per ipsam divinam essenciam suam
<s 281>unde et glosa subdit ibidem quod ubi id est in aliqua claritate speciei nemo videns in istis sensibus deum videt hoc est tercium celum scilicet visione qua deus videtur facie ad faciem et iste est paradisus si potest dici paradisorum ex quibus verbis patet quod visio dei non per mediam creaturam est visio qua deus in claritate speciei sue videtur et per consequens visio dei per speciem est visio dei non per mediam creaturam 
<s 282>quod glosa super illud 1 ad corinth 13 videmus nunc per speculum et in enigmate tunc autem facie ad faciem testatur aperte dicens tunc autem videbimus facie ad faciem id est in similitudine a simili recto vultu se intuencium est enim quedam visio huius temporis et altera futuri ista est per fidem illa erit per speciem ex quibus verbis evidenter habetur quod visio dei per speciem distinguitur a visione per fidem et visio dei per speciem est illa quam vocat ibi apostolus facie ad faciem non autem per mediam creaturam 
<s 283>igitur visio dei per speciem de qua loquitur apostolus et alii sancti non est per humanitatem christi nec per aliquam aliam creaturam errat igitur iste cum dicit visionem dei per speciem esse per mediam creaturam sic secundum alios errat et asserit quod nulla species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis tum quia secundum eos natura aggregata medium est magis efficax quam humanitas christi hominis tum quia secundum eosdem visio intuitiva dei qua anima christi videntis deum est medium ita efficax ad videndum deum sicut humanitas christi qui enim videt humanitatem christi non necessario videt illam visionem qua anima christi videt divinam essenciam secundum ipsos ita visio dei creata est medium efficax magis quam humanitas christi 
<s 284>cap v
<s 285>item pro conclusione predicta taliter allegatur beatus bernardus fecit enim sermones specialiter quod anime sancte non vident deum ante diem iudicii nec divinam essenciam immediate sed bene vident christi humanitatem igitur non est dicendum quod anime sancte in celo nunc vident deum sed istam allegacionem repellere non est difficile eo quod in manifesto falso fundatur non enim sermonem fecit bernardus quod anime sancte ante diem iudicii divinam essenciam non vident immediate illam enim visionem numquam negat a sanctis in celo licet a sanctis ante diem iudicii negaret beatitudinem consummatam 
<s 286>porro quia verba beati bernardi ex quibus huiusmodi ignari occasionem possunt sumere opinandi quod beatus bernardus senserit animas nunc in celo non videre deum vel divinam essenciam immediate in quodam opere sunt tractata et exposita diligenter ipsa ordine tunc duxi presentibus inserendum sentenciam tamen aliquorum verborum ipsius que predictum errorem sonare videntur censui recitandum et quomodo debent intelligi brevissime declarabo 
<s 287>beatus igitur bernardus in quodam sermone de omnibus sanctis loquens de animabus sanctis in celo docet et asserit quod anime sancte in celo sunt in atriis et non in domo dei habent gustum leticie sed non habent sacietatem glorie sunt secure sed non sunt beate habent divicias spiritus sed non libertatem domus illius torrentis voluptatis ex quibus aliisque consimilibus apparet quod beatus bernardus in diversis operibus et sermonibus noscitur affirmare posse inferri videtur quod anime sancte in celo non vident deum nunc nec ante diem generalis iudicii sunt visure 
<s 288>sed si varie significaciones vocabulorum quibus utitur beatus bernardus istis non essent ignote nullatenus estimarent beatum bernardum predictum errorem sensisse ad cuius evidenciam est sciendum quod sicut nomen beatitudinis in diversis locis multis modis accipitur sic eciam plura vocabula et termini quibus beatus bernardus utitur loquendo de ista materia multipliciter accipi possunt licet quedam illorum non omnibus eisdem modis accipi debeant quibus nomen beatitudinis accipi reperitur 
<s 289>nomen autem beatitudinis aliquando operacionem intellectualem vere optimam secundum speciem noscitur importare et illo modo quicumque videt deum est beatus sive optima operacio intellectualis nature secundum speciem sit visio dei sive fruicio quia nec visio de fruicione nec fruicio talis a visione divine essencie separatur aliter accipitur beatitudo pro statu huiusmodi operacionis intellectualis nature optimo secundum speciem et omne bonum tam essenciale quam accidentale quod umquam eiusdem nature intellectualis convenit includente sic dicitur beatitudo esse status omnium bonorum aggregacione perfectus cui scilicet nichil deest de omnibus bonis quod umquam habebit 
<s 290>et istam beatitudinem vocat beatus bernardus beatitudinem consummatam a quibusdam integra beatitudo tam primo modo quam secundo modo dicta est nuncupata dicitur eciam beatitudo status perfectorum et in gracia existencium ut sunt iusti in hac vita et anime purgandorum post mortem sic beatus iacobus loquitur cum dicit beatus vir qui suffert temptacionem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vite similiter eciam loquitur psalmista cum dicit beati immaculati in via beati qui scrutantur testimonia eius 
<s 291>sic dixit christus petro beatus es simon bariona quia sanguis et caro non revelavit tibi et alibi beati pauperes beati qui lugent beati mites et cetera quandoque autem propter prosperitatem mundanam dicuntur esse beati teste psalmista qui dicit beatum dixerunt populum cui hec sunt sic eciam secundum unum sensum potest intelligi illud malachie 4 nam beatos dicimus arrogantes 
<s 292>prima beatitudo omnem molestiam anxietatem penam affliccionem excludit nunc de facto licet desiderium maiorem perfeccionem vel aliquod commodum acquirendi compatitur et ideo interdum non vocatur beatitudo consummata scilicet que est status omnium bonorum essencialium et accidentalium aggregacione perfectus secunda beatitudo omnem molestiam affliccionem anxietatem et eciam desiderium acquirendi maiorem perfeccionem vel commodum futurum excludit et ideo beatitudo consummata et integra potest merito appellari tercia beatitudo nec desiderium habendi maiorem gradum perfeccionis vel commodum aliquod acquirendi vel anxietatem et penam excludit quarta beatitudo falsa est quamvis appareat beatitudo multis 
<s 293>quemadmodum autem beatitudo diversas significaciones habet sic eciam tales termini domus dei et regnum celorum inebriatus amore dei et plures alii quibus utitur beatus bernardus diversimode accipi possunt quandoque enim important beatitudinem que est status omnium bonorum aggregacione perfectus que omne desiderium commodum quodcumque vel maiorem gradum perfeccionis habendi excludit aliter termini tales important beatitudinem primo modo dictam que desiderium habendi maiorem gradum perfeccionis beatitudinis essencialis et commodum futurum nequaquam excludit 
<s 294>per istam distinccionem respondetur ad omnes auctoritates beati bernardi que sonare videntur quod anime sancte in celo non vident deum quia numquam eis negat visionem divine essencie licet neget eis esse in domo dei glorie sacietatem habere esse beatas habere torrentem voluptatis et quedam alia negat eis ex quibus tamen videtur inferri quod anime sancte in celo non vident deum sed si verba bene intelligantur et sane ex eis hoc inferri non potest bernardus enim huiusmodi terminos domus dei torrens voluptatis et similes accipit primo modo scilicet secundum quod beatitudinem consummatam que est status omnium bonorum accidentalium et essencialium importare noscuntur 
<s 295>non accipit huiusmodi terminos sed secundum quod important precise beatitudinem que est optima operacio intellectualis nature qualis est visio divine essencie vel fruicio que sine visione minime reperitur nichil aliud igitur beatus bernardus intelligit nisi quod anime sancte in celo ante diem iudicii quamvis videant divinam essenciam non tamen carent omni desiderio habendi maiorem gradum visionis eiusdem nec carent omni expectacione delectacionis future non habite quia expectant resumpcionem corporum et complecionem civitatis eterne de quibus sunt delectacionem modicam habiture 
<s 296>unde quamvis habeant stolam anime corporis tamen stolam non habent beatus igitur bernardus in verbis de hac materia a sanctis aliis in sentencia discordare nolebat sed eandem sentenciam intendit quam expressit beatus gregorius cum dixit 4 libro dialogorum loquens de animabus sanctis in celo hec eis nimirum crescit in iudicio quod nunc animarum stola postmodum vero eciam corporum beatitudine perfruuntur 
<s 297>unde in ipsa carne gaudebunt in qua dolores pro domino cruciatusque tulerunt pro hac quippe geminata stola eorum scriptum est in terra sua duplicia possidebunt hoc eciam ante resurreccionis diem de sanctorum animabus scriptum est sunt date illis singule stole albe et dictum est eis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec compleatur numerus servorum et fratrum eorum qui itaque multipliciter singuli binas in iudicio stolas habituri sunt quia modo animarum tantummodo tunc autem animarum et corporum simul gloria letabuntur 
<s 298>hanc inquam sentenciam beatus bernardus aliis verbis licet quantum ad aliquid obscurioribus volebat exprimere cum dixit in quodam sermone de omnibus sanctis tres sunt sanctarum animarum status primus in corpore corruptibili secundus in requie tercius in beatitudine consummata hic est tercius status in requie qui omnem penam et affliccionem excludit in quo stola anime est collocata sed secundus status non est in beatitudine consummata quia adhuc stola corporum non habetur vocat autem bernardus beatitudinem consummatam cui nichil deest umquam habendum et isto modo secundum beatum gregorium et bernardum secundus status animarum sanctarum non est in beatitudine consummata quia adhuc deest stola corporis que postmodum est habenda tercius autem status est in beatitudine consummata quia nichil umquam habendum tunc deerit tunc enim habebuntur stole bine 
<s 299>eandem eciam sentenciam expressit beatus bernardus cum post verba predicta subiunxit primus denique in tabernaculis secundus in atriis tercius in domo dei hic enim secundus status est in atriis quia anime sancte ante diem iudicii ad ultimum gradum beatitudinis nequaquam pervenient nec stolam corporis de communi lege sunt antea habiture 
<s 300>tercius autem status est in domo dei hec est tunc ad tantam gloriam anime et corporis quod numquam ulteriorem percipient et hanc sentenciam ab aliis verbis voluit explicare cum dicit in tabernaculis gemitus penitencie in atriis gustus leticie in domo sacietas glorie hec anime sancte in secundo statu gustant leticiam de visione essencie sed adhuc desiderium habent amplius degustari et ita sacietatem que omne desiderium firmiter excludit minime sunt adepte in te hoc est in deo sed quando conferet gloriam corporis et stolam anime prehabitam perficiet 
<s 301>et hec est sacietas glorie illa scilicet sacietas que omne desiderium cuiuscumque future delectacionis excludit quam eciam sacietatem uberem domus dei torrentem voluptatis vocat nec ex verbis eiusdem contra catholicam veritatem iam divulgatam predictam iam a sanctis patribus explicatam ulla calumpnia colligatur sed verba ipsius aliorum sanctorum patrum assercionibus et scripture divine sentenciis concordant 
<s 302>cap vi
<s 303>item pro dicto sepe errore arguitur sic apostolus dicit ad corinth 18 quod omnes quidem currunt sed unus accipit bravium ubi dicit glosa quod licet unus hic accipiat bravium sed in alia vita omnes simul et ita ante diem iudicii nulla anima sancta habebit bravium visionis divine essencie 
<s 304>sed isti ut suos errores scripturis autenticis valeant confirmare alias auctoritates scripture que verum sensum scripturarum que pro eis sonare videntur aperte declarant nolunt attendere si enim glosam super ista verba apostoli ad hebr 11 et hii omnes testimonio fidei probati inventi sunt non acceperunt repromissionem deo pro nobis aliquid melius providente ut non sine nobis consummarentur legissent et racionem intellexissent glosam super verbis apostoli unus accipit bravium pro suo errore nullatenus allegassent 
<s 305>quia tamen glosa quam isti pervertunt et truncant dicit ibidem monstratur hoc exemplo quanta est utilitas legis nostre in qua non uni sed omnibus promissa est palma quod non est in illo statu huius seculi in illa expectacione ibi enim tantum unus accipit bravium et ceteri victi discedunt qui similiter laboraverunt hic autem non est sic quotquot enim currunt si perseveranter currunt accipiunt bravium et qui prior venerit expectet non ut coronetur bravio illo quod est stola anime cum posteriori sed expectet secundum glosam ut coronetur bravio illo quod est stola corporis cum posteriori 
<s 306>quod glosa super verbum prescriptum apostoli cum dicit ad hebr 11 hii omnes testimonio fidei probati eciam asserit evidenter dicens et hii tanta per fidem antiqui fideles operati sunt vel passi pro fide et tamen hii omnes probati testimonio fidei id est quod fides de hiis perhibuit non adhuc perceperunt repromissionem id est plenam corporis et anime beatitudinem id est duas stolas id est si singulas deo pro nobis aliquid melius providente ne consummarentur et profiterentur sine nobis ut in communi gaudio omnium maius fieret gaudium singulorum 
<s 307> si enim singulas acceperunt non tamen geminam stolam habebunt usque ad communem resurreccionem ut omnium consummacio fidelium simul fiat hiis verbis patenter ostenditur quomodo glosa intelligi debeat cum dicit qui prior venerit expectet ut coronetur cum posteriori quia expectat quantum ad unam stolam corporis et non expectat quantum ad aliam stolam scilicet quantum ad stolam anime merito igitur glosa ista concordans expresse cum beato gregorio 4 libro dialogorum sicut supra allegatum extitit istis fantasticis scripturis metricis qui homini heretico desiderant placere debent preferri et illis specialiter quia deus eos confundet veritas est carius amplectanda et virilius defendenda 
<s 308>cap vii
<s 309>adhuc pro eodem errore allegatur sic ad timotheum 4 scribit apostolus reposita est michi corona iusticie quam reddet michi dominus in illa die iustus iudex ex quibus nituntur isti concludere quod apostolo ante diem iudicii corona iusticie que est visio essencie divine non reddetur et racione consimili nec aliis reddetur 
<s 310>sed ista verba apostoli recte intellecta pro predicto errore non faciunt nam dupliciter possunt intelligi uno modo de die resolucionis beati pauli ut iste sit sensus reposita est michi corona iusticie quantum ad stolam anime quam reddet michi dominus in illa die resolucionis mee de qua prius dixerat ego enim iam delibor et tempus resolucionis mee instat et secundum istum intellectum pro eodem accipit tempus sue resolucionis et illam diem in qua redditurus erat sibi dominus coronam iusticie 
<s 311>aliter possunt verba predicta intelligi de ultima die iudicii et tunc intendit apostolus loqui de corona iusticie quantum ad stolam corporis quia stola corporis apostolo et aliis de communi lege ante diem generalis iudicii non reddetur et hoc est quod quidam dixere quod apostolus loquitur de supposito communi et integro et ex corpore et anima composito cui corona iusticie ante diem iudicii generalis non reddetur quia licet anima sit prius coronam iusticie habitura totus tamen homo integer ex corpore et anima constitutus non stolam anime nec stolam corporis ante diem generalis iudicii habebit unde quamvis anima beati pauli nunc videat deum et ita habeat stolam unam tamen beatus paulus integer ex corpore et anima constitutus nunc non videt deum quia non est nunc ex corpore et anima constitutus 
<s 312>cap viii
<s 313>sed contra illud ultimum de suppositis et in fulcimentum erroris predicti taliter allegatur beatus iohannes vidit animas interfectorum propter verbum dei esse usque ad diem iudicii sub altari id est sub altari humanitatis christi et certum est quod subieccione potestatis et dignitatis erunt sub humanitate christi eciam post diem iudicii vel post iudicium quod ergo tunc ascendant super altare ideo erit post diem iudicii per ascensum contemplacionis et ad videndum iudicium immediate 
<s 314>sed illa allegacio sic dicentes involvit dupliciter primo quia capitaneo suo obviat quod eos ipsi reddit obnoxios secundo quia agnitam veritatem impugnant quod deo reddit eos obnoxios quod enim capitaneo suo reddat eos obnoxios patet aperte quia cuidam errori suo obviant manifeste ipse enim tenet dogmatizat et predicat quod christus post diem generalis iudicii non regnabit isti vero hoc docent aperte quod anime post diem iudicii generalis subieccione potestatis et dignitatis erunt sub humanitate christi et per consequens post iudicium generale erit potestative super animas regressurus secundo ista allegacio dicta deo et eius veritati cui resistunt reddit ipsos obnoxios eo quod scripturam divinam ad perversum conantes trahere intellectum dicunt animas sanctas in celo non videre deum 
<s 315>ut autem appareat quod predictum errorem ex verbis scripture quam allegant elicere nequeant primo namque allegant non integre sed truncate verborum seriem libri Apocalypsis ex quibus prefatum errorem conantur concludere et quod errorem suum ex eis trahere nequeant est monstrandum secundo quomodo verba illa intelligi debeant est sciendum series igitur verborum ex quibus isti probare nituntur quod anime sancte in celo nunc non vident deum est talis et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum dei et propter testimonium quod habebant et clamabant voce magna dicentes usque quo domine sanctus et verus non vindicas sanguinem nostrum de hiis qui habitant in terra et date sunt illis stole albe et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec compleantur eorum conservi et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi 
<s 316>ex quibus isti eliciunt quod anime in celo modo non vident deum ex quibus beatus gregorius et alii sancti patres volebant concludere oppositum quod anime sancte in celo beatitudinem anime que est visio dei vel non sine visione dei et non corporis sunt adepte ex verbis eciam predictis licet notum et apertum sit quod anime sancte sub altari dei quiescunt tamen quod erunt post iudicium iuxta altare dei mencio non habetur nec valet modo sunt sub altari dei igitur post iudicium erunt iuxta altare dei quemadmodum non sequitur nunc requiescunt sicut ex verbis eisdem colligitur igitur post iudicium minime requiescent 
<s 317>quod enim nunc requiescant patet cum in verbis prescriptis sic legatur et dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus donec compleantur conservi eorum et cetera ex quibus tamen concludi non potest quod completo numero conservorum nullatenus requiescent quemadmodum ex hoc quod dicitur matthei 1 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum concludi non potest quod primogenito nato cognoscebat eam et ideo consimiliter ex hoc quod beatus iohannes vidit animas interfectorum nunc esse sub altari, concludi non potest, quod post iudicium non erunt sub altari dei licet sicut postea ostendetur concedi possit sub sano intellectu quod anime sancte post iudicium generale erunt sub altari dei 
<s 318>ex hiis patenter habetur quod per verba Apocalypsis suprascripta concludi non potest quod anime sancte in celo nunc non videant deum ex hoc quod nunc sunt sub altari dei et quod clamant et quod respondetur eis quod requiescant donec impleatur numerus conservorum eorum et fratrum ipsorum ex quibus non sequitur quod nunc non vident deum 
<s 319>ut autem habeatur verus intellectus prescriptorum verborum est sciendum quod illud quod est sub aliquo quodammodo videtur absconditum sed quod est supra aliquid altum et manifestum apparet quorum utrumque ipse salvator insinuat dicens matthei 5 non potest abscondi civitas supra montem posita neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt quia igitur anime nunc in celo sunt multis electis et eciam malis abscondite ideo nunc dicuntur esse sub altari dei 
<s 320>quia licet deum videant sicut a civibus civitatis superne minime abscondantur nobis tamen et illis qui sunt in purgatorio et in inferno nequaquam apparent in die autem iudicii generalis electis omnibus apparebunt reprobi eciam tam homines quam demones aperte videbunt eas ascendere in celum et ita quodammodo erunt supra altare dei hoc est non erunt illo modo abscondite quomodo nunc constat eas abscondi 
<s 321>et iste est verus intellectus beati bernardi cum loquitur de ista materia ipse enim in quodam sermone de omnibus sanctis sic ait in hunc igitur locum salvator descendens contrivit portas ereas et vectes ferreos confregit eductosque vinctos de domo carceris sedentes in umbra mortis hoc est secundum aliquos quiescentes sed in tenebris et in umbra mortis iam tunc quidem sub altari dei collocavit assumens eos in tabernaculo suo in die malorum et protegens eos in abscondito tabernaculi sui donec veniat tempus quo procedant vel completo numero fratrum et percipiant regnum quod eis paratum est ab origine mundi ex quibus verbis colligitur quod secundum bernardum ideo anime sancte sub altari dei sunt quia in tabernaculo dei sunt abscondite non quidem deo et civibus celestis hierusalem sed nobis et aliis qui sunt in purgatorio et in inferno 
<s 322> si enim constet nobis animas apostolorum et quorundam aliorum sanctorum esse in celo hoc tamen nunc constat in sola fide in die autem iudicii omnes electi clare videbunt animas quas nunc credunt esse in celo et ita quodammodo sunt sub altari sub intellectu isto quod multis electis sunt nunc abscondite et ideo nunc possunt secundum alium intellectum dici sub altare dei eo quod tunc erunt sicut modo sunt sub domo et proteccione quare si potest catholice dici quod anime sancte et sancti integri ex corporibus et animabus constituti qui erunt sub altari post iudicium generale videbunt clare deum sequitur evidenter ex hoc quod anime sancte in celo nunc non vident deum cum aperte dicat quod completo numero fratrum percipient regnum quod eis paratum est ab origine mundi 
<s 323>sed forte diceret si nunc perciperent regnum eis paratum ab origine sequitur quod tunc non percipient, et per oppositum, si nunc non possident nunc non vident deum 
<s 324>ad hoc potest multipliciter responderi uno modo quod secundum beatum bernardum sancti et integri ex anima et corpore constituti immo percipient regnum eis paratum ab origine mundi et ita beatus bernardus non intendit negare animas sanctas percepisse regnum eis paratum ab origine mundi et si hoc negaret determinacioni summi pontificis et doctrine universalis ecclesie contradicere videretur nam ut legitur extra de hereticis c maiores innocencius tercius ait et si originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium et dampnacionis periculum vitabatur non tamen perveniebatur ad regnum celorum quod usque ad mortem christi fuit omnibus obseratum
<s 325>sed per sacramentum baptismi christi sanguine inebriati culpa remittitur vitatur periculum et ad regnum celorum eciam pervenitur cuius ianuam christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit hiis verbis patenter habetur seu asseritur quod anime sancte iam pervenerunt ad regnum celorum et per consequens perceperunt regnum eis paratum ab origine mundi 
<s 326>cui alludit doctrina universalis ecclesie cum in laudem martyrum fideles cantare non cessent istorum autem est regnum celorum qui contempserunt vitam mundi et pervenerunt ad premia regni sed forte diceret aliquis quod sicut regnum celorum secundum beatum gregorium aliquando presens ecclesia dicitur ita et regnum celorum locus celestis et naturalis aliquando vocatur et ideo quamvis anime sancte non videant deum potest tamen concedi quod sunt in regno celorum 
<s 327>sed iste asserciones sanctorum patrum perverterent sentenciam quandocumque enim sancti loquuntur de regno celorum percipiendo post vitam presentem accipiunt regnum celorum ut visionem dei claram includit et sic accipit bernardus cum dicit in auctoritate superius allegata quod percipient regnum quod est eis paratum sed non tunc primo percipient secundum animam licet tunc primo percipiant regnum secundum corpus et ideo totus homo integer non ante percipiet de communi lege regnum celorum 
<s 328>aliter potest dici quod licet anime sancte iam perceperint regnum quod in visione dei consistit anime tamen sancte non perceperunt illud regnum quod omnem perfeccionis gradum et delectacionem habendam includit per quod regnum bernardus intelligit beatitudinem consummatam que scilicet omnem delectacionem et perfeccionem umquam habendam includit et ita bernardus aliter accipit quodcumque regnum celorum ut pro regno futuro accipiatur quam communiter alii doctores et patres sancti licet eciam in multis locis sic aliquando regnum celorum utatur 
<s 329>regnum itaque quod est beatitudo cui nichil deest habendum anime ante diem iudicii non habebunt habent tamen visionem dei nunc quamvis quasi in abscondito quod glosa super illud psalmi abscondes eos in abscondito faciei tue insinuare videtur cum dicitur dum mali turbabuntur ipsi sancti scilicet erunt in abscondito faciei tue videntes te domine et ita nunc anime sancte sunt occulte ideo sub altari dei sed in die iudicii erunt manifeste quemadmodum christus nunc est occultus sed tunc erit manifestus teste glosa que super illud psalmi sede a dextris meis ait sede secundum quod homo in pectoribus misericordie et iterum sede occultus donec regnes manifestus 
<s 330>cum igitur dicunt isti certum est quod subieccione potestatis et dignitatis erunt anime sancte sub humanitate christi eciam post iudicium conceditur quod in hoc non errant licet in hoc suo magistro quamvis forsitan ignoranter inveniantur adversi si enim advertissent quod magister eorum tenet quod christus post iudicium non regnabit ut creditur tacuissent quia ipsi cupiunt esse tales qualis doctor eorum sed tamen quia dicunt quod post diem iudicii ascendent super altare ut videant deum immediate et non ante aperte errant sicut alibi est ostensum et auctoritas ex Apocalypsi sumpta eis minime suffragatur sicut ex precedentibus liquide patet 
<s 331>cap ix
<s 332>non solum autem pro errore predicto frivolas allegaciones adducunt sed eciam ad evacuandas auctoritates errores eorum apertissime convincentes responsionem vanissimam dare conantur dicentes quod auctoritates et scripture sanctorum si que inveniuntur dicentes quod anime nunc videant deum facialiter accipiende sunt et intelligende secundum locucionem devoti affectus secundum quod sancti meditacione devota frequenter ubi erat affectus eorum et ubi secundum affectum loquebantur accipiunt preteritum pro presenti et presens pro futuro 
<s 333>sed ista responsio est frivola que improbacione non indiget et eam unica racione breviter improbabo quod enim sancti loquendo de visione animarum sanctarum non utantur preterito pro presenti et presenti pro futuro sic patenter ostenditur ubicumque sancti loquuntur de visione animarum sanctarum non utuntur preterito pro presenti ad monstrandum tantum suum affectum ad sanctos sed ad monstrandum veritatem de visione earum pro presenti sancti autem frequenter cum loquuntur de visione animarum sanctarum solum loquuntur ad monstrandum veritatem de visione earum pro presenti igitur non utuntur presenti pro futuro sed pro presenti 
<s 334>maior est manifesta quia si uterentur presenti pro futuro in nullo monstrarent veritatem pro presenti sed pro futuro magis minor eciam legenti auctoritates sanctorum apparet indubia nam beatus gregorius in 4 libro dialogorum cum interrogaretur a petro quid est quod si anime sancte modo sunt in celo quod in die iudicii pro sue iusticie retribucione recipient respondet in hec verba hoc eis nimirum crescit in iudicio quod nunc animarum stola postmodum vero eciam corporum beatitudine perfruuntur et tamen post asserit quod animabus nunc date sunt singule stole albe et infra affirmatur quod non scient omnia tunc non loquebantur solummodo secundum affectum sed veritatem de beatitudine et visione animarum sanctarum pro presenti voluit declarare igitur non utebantur presenti pro futuro sed pro presenti 
<s 335>innocencius eciam tercius sicut legitur extra de celebracione missarum cum marthe dicit quod sancti oracionibus nostris non indigent pro eo quod cum sint perfecte beati omnia eis ad vota succedunt non tamen voluit suum ad sanctos affectum monstrare sed eciam de beatitudine earum pro presenti declarare vult veritatem igitur minime usus est presenti pro futuro vel preterito pro presenti 
<s 336>cap x
<s 337>ceterum ad simplices seducendos dicunt prefati sequaces errorum quod simplices inferiores de questione predicta non debent se intromittere et si aliquis dicat christianus sum volo scire fidem et veritatem ideo moveor ad querendum de hoc quia simplex sum isti respondent dicentes dico tibi crede explicite quod ecclesia explicavit et alia implicite donec ecclesia aliter declaret 
<s 338>sed in ista assercione duos insinuant errores quorum primus est quod simplices non debent se intromittere de questione predicta et iste error in quodam alio tractatu reprobatus existit secundus error est quod simplices non debent explicite credere nisi quod ecclesia explicavit vocando ecclesiam papam et cardinales quia de illa ecclesia isti loquuntur sicut de pluribus assercionibus eorum patenter habetur 
<s 339>sed quod hoc sit erroneum probatur aperte nam quilibet christianus credere debet omne illud de quo in speciali est certus quod ex contentis in scriptura divina sequitur evidenter sed alii quam papa et cardinales possunt esse certi de multis que sequuntur evidenter ex contentis in scriptura divina que tamen papa et cardinales numquam declaraverunt immo forte que papa et cardinales numquam in speciali cognoverunt sed tantum implicite crediderunt igitur possunt christiani et quandoque tenentur explicite credere aliqua que papa et cardinales numquam explicite declaraverunt 
<s 340>maior est manifesta quia qui certus est de antecedente et consequencia certus est de consequente et ita qui credit explicite antecedens et certus est de consequencia quia consequens ex antecedente infertur de consequente dubius esse non potest cui illud philosophi alludit simul inducens cognovit quamvis enim aliquis possit esse de maiore certus et tamen dubius vel contrarie opinionis de conclusione tamen si certus est de maiore et de minore quas applicat ad conclusionem de conclusione dubius esse non potest 
<s 341>qui igitur explicite credit aliqua que legit in scriptura divina eciam de quocumque est certus quod evidenter sequitur ex illis de illa conclusione esse dubius non potest et per consequens vel scit eam vel explicite credit et ideo si est conclusio que per racionem demonstrari potest sequitur quod explicite credit eam et non potest non credere eam explicite quamdiu advertit quod ex contentis in scriptura divina sequitur evidenter 
<s 342>minor quamvis videatur probacione minime indigere tamen auctoritatibus venerabilium patrum probatur aperte ait enim augustinus ut legitur 24 q 3 c ultimo ideo divina providencia multos diversis erroribus hereticos esse permittit ut cum interrogant nos ea que nesciunt possunt catholici per scripturas divinas que nesciverint prius addiscere per consequens ipse est certus per solas scripturas divinas de hiis que papa et cardinales nullatenus declarabant 
<s 343>ad hoc eciam est auctoritas accepta ab augustino super illud apostoli 1 ad corinth 11 oportet hereses esse ut qui probati sunt in nobis manifesti fiant que potest adduci ait enim glosa omnes inimici ecclesie vel errore cecati vel malicia depravati prosunt quia si accipiunt potenciam corporaliter affligendi exercent eius pacienciam si enim male senciendo adversantur exercent eius sapienciam ab adversario enim mota continue discendi existit occasio 
<s 344>multa quippe ad fidem pertinencia dum hereticorum inquietacione exagitantur ut adversus eas defendi possint et considerantur diligencius et interrogantur celerius et probantur instancius et infra prosunt igitur heretici non verum docendo quod nesciunt sed ad verum querendum et adipiscendum catholicos excitando ex quibus verbis patenter colligitur quod catholici et heretici excitati multas possunt ignotas veritates per scripturas sacras addiscere licet eas papa et cardinales hactenus non attemptaverunt declarare 
<s 345>unde et dicunt nonnulli quod occasione heresum quas magister istorum et rector solenniter diffinivit et publice predicavit in nonnullis pullulant innumere veritates quarum sunt multe redargute iam in scripturis que toti communitati christianorum tam laicorum quam clericorum fidelium inestimabilem fidelitatem seu utilitatem inferent ut putant firmissime in futurum quas tamen veritates eciam precedentes summi pontifices et cardinales catholici nullatenus declarant quia occasionem declarandi ante tempora illius rectoris minime habuerunt 
<s 346>sed forte diceret aliquis quod simplices non debent credere nisi ea que papa et cardinales tradunt credere explicite nec debent investigare secreta scripture sed communibus debent esse contenti immo eciam de intellectu proprio non debent presumere ut aliquid credant explicite nisi quod eis papa et cardinales tradiderint 
<s 347>sed qui ista assereret novorum esset inventor errorum nam licet simplices non teneantur regulariter explicite credere nisi illa que iam nunc credenda sunt a clero explicite declarata tamen simplices legendo scripturas divinas racionis acumine quo et simplices non omnino carent aliquid quod papa et cardinales minime declaraverunt advertunt evidenter sequi ex scripturis divinis hoc possunt et debent in hoc casu explicite credere nec tenentur papam et cardinales consulere quia pape et cardinalibus scripturam sacram preferre tenentur 
<s 348>sed diceret forte aliquis quod simplices salvantur in fide maiorum igitur non debent habere fidem explicitam de aliquo nisi de quo papa et cardinales habent fidem explicitam ideo videtur inconveniens dicere quod aliquid sit spectans ad fidem catholicam de quo papa et cardinales non habent fidem explicitam 
<s 349>sed respondetur quod simplices salvantur in fide propria quia si ipsi non habent fidem in se non salvantur est tamen quidam modus salvandi quia salvantur in fide maiorum quia quantum ad multa sufficit eis credere implicite quod maiores credunt explicite quod verum est si maiores explicite habent fidem eandem quam minores et minores non advertunt aliquid sequi ex scriptura divina nisi quod maiores sequi percipiunt cum vero dicitur papa et cardinales habent fidem explicitam de omnibus que spectant ad fidem catholicam dico quod hoc non est semper verum cum sepe non habeant fidem explicitam de omnibus illis que necesse fuerit eos credere explicite 
<s 350>cum vero preassumitur in racione quod simplices non debent investigare secreta scripture divine istud non est verum quia tunc nullus simplex deberet presumere vacare studio scripture sacre et ita nullus deberet in scriptura sacra studere antequam esset papa vel cardinalis quia omnis studens in scriptura sacra oportet quod aliquando incipiat quando autem quicumque incipit studere in scriptura sacra quoad noticiam scripturarum sacrarum est inter simplices computandus igitur nullus antequam esset papa vel cardinalis deberet incipere studere in sacris scripturis 
<s 351>cum autem assumitur quod simplices non debent de intellectu proprio presumere ut aliquid credant explicite nisi quod papa et cardinales crediderunt dicendum est quod simplices non debent presumere de proprio intellectu sed scripture sacre firmiter adherere ut quod evidenter conspexerint ex sacris scripturis inferri hoc explicite credant sive fuerit sive non fuerit a papa et cardinalibus declaratum 
<s 352>et racio huius est quia papa et cardinales non sunt regula fidei nostre quia licet papa catholicus et cardinales catholici deberent doctores esse fidei christiane ita quod quicquid secundum regulam fidei docuerint vel diffinierit hoc sit a fidelibus firmiter senciendum tamen si aliquid contra regulam fidei quam scriptura divina docet docuerint aut diffinire presumpserint non sunt sequendi sed a catholicis arguendi et tamquam heretici devitandi 
<s 353>errantes igitur inebriati dicentes quod homo christianus nichil debet explicite credere nisi quod papa et cardinales declarant qui volunt contra apostolum papam dominari fidei nostre et qui non querunt intelligere veritatem sed ea que suo rectori et magistro sunt placita auribus simplicium nullatenus sunt audiendi sed sunt tamquam eversores fidei repellendi 
<s 354>hec autem contra dicta sufficiant si autem dicta eorum aliter quam se habeat veritas reprobavi michi nullatenus imputetur quia sub illa forma michi declarata fuerunt intencionis autem mee est solummodo falsam sentenciam et ipsius quicumque assertores fuerint et non alios improbare si autem dixi imperite correccionem caritativam nullatenus recusabo explicit secundus tractatus secunde partis 






28


