<s 249> 
<s 250>qualis est rector civitatis tales inhabitantes in ea quia subiectis existit quodammodo naturale vel ut placeant vel ut displiceant suis se rectoribus conformare affectant autem rectores precipue ut secte sue quantum ad ea que fidei et religionis existimant subiecti fervencius acquiescant et ideo cum rector infectus fuerit heretica pravitate quia ei placere desiderant pravitate consimili involventur quia exemplum erroris vehementer ostenditur quando errans timore potencie honoratur 
<s 251>cum igitur rector in avinionica civitate circa visionem animarum sanctarum in celo dampnabiliter ut fertur noscatur errare consequens est ut qui ei cupiunt placere errorem istius non metuant publice et racionibus et auctoritatibus quamvis scriptura communire sane licet plures in sacris literis eruditi prefati rectoris errorem de visione animarum sanctarum in celo in diversis operibus reprobaverunt luculenter fundamentaque suorum sequacium [q] eliserunt [/q] evidenter asserciones tamen et motiva quorundam qui in favorem rectoris predicti quod anime sancte in celo non vident deum publice probare asserere et docere presumunt in presenti opusculo confutare conabor non tamen principalem errorem improbare studebo quia in aliis operibus inquisicionibus eius poterit improbacio reperiri sed ad quasdam raciones sophisticas quas ad [q] muniendum [/q] predictum errorem adducunt satagam respondere et quorundam errores quos incidentaliter dogmatizant breviter reprobabo et cetera
<s 252> 
<s 253>quod igitur anime sancte in celo non vident deum quidam sic probare nituntur tempus credendi et tempus beatifice deum videndi non compaciuntur se invicem secundum doctrinam apostoli in multis locis quia fidei succedit visio sed tempus credendi secundum omnes sanctos durabit usque ad diem iudicii igitur anime sanctorum deum non vident nec videbunt quamvis istius racionis solummodo exquisita in tractatu contra [q] tractatum [/q] predicti rectoris in quo probare conatur quod anime sancte in celo non vident deum potuerit inveniri ipsam tamen volo hic aliter pertractare 
<s 254>maior itaque racionis prescripte sensum habet falsum nam si intelligatur quod tempus credendi et tempus beatifice deum videndi nullo modo sint simul et pro diversis falsa est quia constat quod quantum ad angelos est nunc tempus deum beatifice videndi pro christo est eciam nunc tempus deum beatifice videre quia christus et angeli nunc beatifice vident deum et tamen pro viatoribus tempus est nunc credere si autem intelligatur quod in eodem tempore credendi est tempus deum beatifice videndi non compaciuntur se conceditur 
<s 255>cum autem dicitur quod tempus credendi durabit usque ad diem iudicii quoniam in celo non est tempus nunc deum credendi esse trinum et unum sed quod nunc sit fides in omnibus vivis et defunctis probatur per illud apostoli ad ephes 4 dedit quosdam quidem apostolos quosdam vero prophetas et doctores ad societatem sanctorum in opus mysterii et edificacionem corporis christi donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnicionis filii dei in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis christi iste autem occursus non erit ante diem iudicii igitur fides durabit in omnibus tam vivis quam defunctis usque ad diem iudicii 
<s 256>ad hanc probacionem est facile respondere quia apostolus in verbis predictis intendit ostendere quod usque ad diem iudicii durabit prelacio glosa teste que super verbo donec ait quod tamdiu durabit hec prelacio eciam ordinata donec in die iudicii nos omnes qui sumus in unitate fidei et cetera prelacio autem illa de qua apostolus loquitur non est nunc in celo quantum ad alias sectas igitur per verba apostoli potest probari quod fides sit nunc in celo sed fides est et erit usque ad diem iudicii in vita mortali et hoc est verum quod in vita mortali durabit fides usque ad diem iudicii 
<s 257>sed forte diceret aliquis quod glosa asserit ibi quod fides remanebit in omnibus quousque omnes occurramus in unitate fidei quia dicit quod prelacio durabit donec in diem iudicii omnes in unitate fidei id est in una et non discrepanti fide igitur usque ad illam ex quibus verbis colligitur quod omnes salvandi occurrent in diem iudicii in una et non discrepanti fide igitur usque ad illam omnes occursum tenebunt fidem igitur ante illum occursum nullus salvandus erit sine fide per consequens non videbit deum 
<s 258>sed ad hoc respondebitur quod male allegatur glosa quia non est intencio glose quod durabit prelacio donec omnes occurramus in unitate fidei quia multi in fine prelacionis occurrunt non in fide sed in clara visione sed est intencio quod prelacio durabit donec omnes qui sumus quamdiu sumus in vita presenti in una et non discrepanti fide occurrent in clara visione et aliqui occurrent in fide et quod sic debeat intelligi glosa patet quia dicit donec in die iudicii omnes qui sumus in unitate fidei et in una et non discrepanti fide quamdiu scilicet sumus in vita presenti non accipit pro vita post mortem nec umquam dixit apostolus quod fides in omnibus defunctis salvandis remanebit 
<s 259> 
<s 260>rursus pro errore predicto taliter allegatur ad hoc scilicet quod anime sancte in celo deum minime sunt visure est oracio ecclesie que dicit pro defunctis qui nos precesserunt et dormiunt in sompno pacis pro quibus orat ecclesia ut lucem videnti deum eis concedat in futurum scilicet post diem iudicii et si dicatur eis quod hec oracio est pro defunctis quorum anime sunt in purgatorio hoc improbare conantur dicentes quod hoc non est verum quia in oracione ecclesie premittitur quod dormiunt in sompno pacis et non pene et affliccionis ex quibus clare patet quod oracio illa non fuit pro animabus in purgatorio existentibus sed pro illis animabus que sunt in pace et quiete et expectant post ultimum iudicium et non ante dei visionem et suam beatificacionem 
<s 261>ut istius allegacionis perversitas clarius demonstretur est primo sciendum quod pacis vocabulum accipitur multipliciter in scripturis scilicet uno modo importat concordiam unius ad alterum teste glosa que super illud apostoli ad romanos 3 deus autem spei repleat omni gaudio in pace in credendo qui ut repleat vos pace habita in credendo id est concordiam adinvicem et super illud ad romanos 13 non est enim regnum dei esca et potus sed iusticia et pax dicit glosa pax id est concordia que est effectus iusticie 
<s 262>aliter accipitur pax pro reconciliacione ad deum que est per caritatem sicut accipitur pax cum dicit apostolus ad romanos 3 gracia vobis et pax a deo patre eciam teste glosa que ait ibidem sicut gracia dei est qua donantur nobis peccata ita pax est qua ex [q] invicem [/q] reconciliamur deo sic enim accipit pacem apostolus in eadem epistola c 6 dicens iustificati igitur ex fide pacem habeamus teste glosa que ait ibidem habeamus pacem ad deum quia ibidem ei reconciliati sumus sic eciam accipitur pax ad col 3 cum dicit apostolus pax christi exultet in cordibus vestris teste glosa que dicit ibidem pax christi id est quam christus habuit in se et haberi precepit vel quam inter deum et hominem fecit exultet in cordibus vestris id est sit in cordibus vestris causa exultacionis quia utrumque erit si habeatur caritas que veram habet pacem que puro corde custodit pax enim dici non potest que non habet caritatem caritas vero semper secum habet pacem 
<s 263>tercio accipitur pax pro tranquillitate mentis et iste modus accipiendi pacem predictis modis minime contrariatur quamvis inter ipsum et alios aliqua distinccio valeat assignari et ideo tam isto modo quam secundo modo accipitur pax cum dicit apostolus ad romanos primo gracia vobis et pax teste glosa que ibidem ait et pax id est reconciliacio ad deum et tranquillitas mentis sic eciam accipitur in aliis salutacionibus epistolarum beati pauli sicut glosa asserit manifeste 
<s 264>sed sicut mentis tranquillitas est duplex una scilicet perfecta que omnem anxietatem et affliccionem excludit alia imperfecta que aliquam affliccionem secum compatitur ita pax est duplex una que omnem affliccionem excludit de qua dicitur in psalmo mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis alia est pax que non omnem anxietatem et affliccionem excludit quam pacem optabat apostolus discipulo suo thimoteo dicens gracia supple sit tibi et misericordia et pax id est tranquillitas mentis et prelibacio vite eterne sit tibi secundum vitam eternam pax que tranquillitas mentis potest haberi unde et tranquillitatem mentis sancti quamplurimi habuerunt in hac vita et tamen omni affliccione minime caruerunt 
<s 265>unde et christus dixit apostolis pacem meam do vobis quibus tamen dixit in mundo pressuram habebitis quibus antea dixit hec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis sic igitur predictis modis accipitur pacis vocabulum in scripturis licet eciam aliter accipi posset ex predictis aliis quampluribus que causa abbreviacionis obmitto liquide constat quod non omnis pax omnem penam affliccionem et anxietatem excludit sed aliquam secum compatitur 
<s 266>ad allegacionem itaque per suprascripta contingit dupliciter respondere uno modo quod in illa oracione memento eciam do fa fa quia tuarum qui n preter c s fi et dormiunt in sompno pacis orat ecclesia pro illis qui in purgatorio puniuntur quia licet graviter affligantur pacem tamen que est reconciliacio ad deum noscuntur habere qui enim in caritate cum venialibus discesserunt reconciliacionem ad deum quam habuerunt in hac vita minime perdiderunt et ideo in purgatorio existentes pacem habent ad deum licet graviter affligantur quemadmodum apostoli et prophete et martyres et alii sancti quando eciam affligebantur gravissime pacem et reconciliacionem habuerunt ad deum 
<s 267>et ideo concedendum est quod anime in purgatorio existentes dormiunt in sompno pacis licet non dormiant in sompno illius pacis que omnem penam et affliccionem excludit quare pro illis ecclesia convenienter orat ut scilicet post unam pacem divina clemencia aliam eis largiatur unde et istam duplicem pacem una est post aliam quam tamen non excludit oracio predicta ecclesie aperte insinuat cum dicit in do s fi et dor in sompno pacis d et o q lre lu et pa ut indulgeas deprecamur 
<s 268>hiis verbis liquide constat quod ecclesia pro illis qui dormiunt in sompno pacis tantum exorat ut eis locum pacis indulgeat dormiunt igitur in sompno pacis et tamen orat ecclesia ut ad locum pacis perveniant quia licet dormiant in sompno pacis que est reconciliacio ad deum ad locum tamen pacis que omnem anxietatem et affliccionem excludit nullatenus intraverunt et ita patet aperte quod predicta allegacio ex ignorancia multiplicis nominis pacis procedit si enim isti inter pacem et pacem scivissent distinguere siluissent 
<s 269>sicut autem est distinguendum inter pacem et pacem sic eciam distinguendum est inter quietem et quietem de multiplici enim quiete legitur in scriptura divina sed de duplici quiete tantummodo ad presens loqui sufficiat est enim quedam quies ab actibus viciorum de qua dicitur isaie primo quiescite agere perverse et ista quies non omnem affliccionem et penam excludit tamen ista quies in vita presenti saltem ad tempus possit haberi 
<s 270>alia est quies que erit in vita eterna que omnem penam et affliccionem excludit anime igitur in purgatorio existentes in christo quiescunt ab omnibus actibus viciorum quia nullum actum viciosum committunt sed quietem eternam que omnem penam et affliccionem excludit minime sunt adepte orat igitur ecclesia ut anime quiescentes in christo ab omnibus actibus viciorum ad locum refrigerii qui caret omni affliccione ducantur 
<s 271>cum igitur dicunt isti quod anime in purgatorio non dormiunt in sompno pacis si intelligant ut series dictorum suorum insinuat quod nullo modo dormiunt in sompno pacis errant aperte quia hoc non esset aliud quam dicere quod non essent reconciliate ad deum sed anime ille dormiunt in sompno pacis quamvis sit in affliccione et pena quia non omnis pax penam et affliccionem excludit 
<s 272>aliter ad allegacionem predictam potest dici quod ecclesia in oracione predicta non solum orat pro animabus in purgatorio existentibus sed eciam orat pro animabus sanctis in celo ut scilicet anime sancte que dormiunt in sompno pacis resumptis corporibus ad locum refrigerii lucis et pacis que ultimum gradum essencialem et accidentalem pacis eterne quem numquam habiture sunt includit perveniant quam pacem anime in celo ante diem iudicii non habebunt quamvis enim nunc videant deum et [q] sint [/q] beate videndo tamen earum et per consequens pax earum eterna erit post iudicium augmentata quia tunc clarius videbunt deum et de resumpcione corporum et complecione civitatis eterne et aliis pluribus tunc post gaudebunt 
<s 273> 
<s 274>amplius quidam predictum errorem quod anime in celo non vident deum sic probare nituntur ambrosius in libro de bono mortis dicit quod anime purgate post claustrum corporum visione spirituali que est per speciem vident deum et certum est quod nulla species est ita medium efficax sicut humanitas christi hominis et cetera sed ista allegacio predictum errorem aperte convincit 
<s 275>nam qui videt deum per speciem clare videt deum videre enim per speciem distinguitur contra videre deum per speculum et in enigmate et per consequens distinguitur contra noticiam illam que est per fidem quod apostolus 2 ad corinth 5 aperte insinuans dicit per fidem enim ambulamus et non per speciem ubi dicit glosa et est illuminacio per fidem et illuminacio per speciem modo per speciem tantum illuminamur non per speculum homini enim mortalem vitam adhuc agenti non potest contingere ut dimisso atque discusso omni nubilo fantasiarum corporalium serenissima et incommutabilis tante veritatis luce pociatur et mente penitus a consuetudine vite humane alienata constanter et indeclinabiliter illi adhereat 
<s 276>ex hiis verbis aperte colligitur quod visio dei per speciem a cognicione distinguitur et quod visio dei per speciem cum fide non manet quare si secundum beatum ambrosium ut iste allegat anime purgate post claustrum corporum visione que est per speciem vident deum sequitur quod non ambulant tunc per fidem si autem per fidem tunc non ambulant clare vident deum igitur anime sancte in celo clare nunc vident deum 
<s 277>cum iste dicit quod nulla species est ita medium efficax sicut est humanitas christi hominis multipliciter errat 
<s 278>primo in hoc quod adducit in probacione quod visio dei per speciem de qua loquuntur sancti sit per creaturam mediam representantem divinam essenciam quod falsum est quia species illa per quam dicunt sancti sanctos in celo videre deum non est aliqua creatura sed est ipsa divina essencia teste glosa que super illud apostoli per fidem enim ambulamus non per speciem dicit primo non per presenciam eorum 
<s 279>ambulatur igitur per speciem est ambulare per presenciam divine essencie ut scilicet divina essencia per seipsam et non per creaturam aliam videatur hoc eciam glosa 2 ad corinth 12 super illud apostoli scio hominem in christo ante annos 14 in corpore et cetera asserit manifeste et loquens de visione intellectuali divine essencie non per aliquam creaturam ait ubi et deus videtur non per corporalem visionem ut in sinai Moyses vel spiritualem ut vidit isaias et iohannes in Apocalypsi sed per speciem et non in enigmate
<s 280>ex quibus verbis datur intelligi quod visio qua deus videtur per speciem non est per aliquam creaturam sed per ipsam divinam essenciam unde et glosa ibidem subdit hoc modo visionis petivit Moyses videre deum id est in substancia qua deus est quam in multis viderat et facie ad faciem ei locutus fuerat ut quia ibi illud est in illa specie qua deus est cercius videtur ecce quod aperte asseritur quod quando videtur deus in sua substancia videtur in specie qua deus est et per consequens visio dei per speciem non est per mediam creaturam sed est per ipsam divinam essenciam suam
<s 281>unde et glosa subdit ibidem quod ubi id est in qua claritate speciei nemo videns in istis sensibus deum videt hoc est tercium celum scilicet visio qua deus videtur facie ad faciem et iste est paradisus si potest dici paradisorum ex quibus verbis patet quod visio dei non per mediam creaturam est visio qua deus in claritate speciei sue videtur et per consequens visio dei per speciem est visio dei non per mediam creaturam 
<s 282>quod glosa super illud 1 ad corinth 13 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem testatur aperte dicens tunc autem videbimus facie ad faciem id est in similitudine a simili recto vultu se intuencium est enim quedam visio huius temporis et altera futuri ista est per fidem illa erit per speciem ex quibus verbis evidenter habetur quod visio dei per speciem distinguitur a visione per fidem et visio dei per speciem est illa quam vocat ibi apostolus facie ad faciem non est per mediam creaturam 
<s 283>igitur visio dei per speciem de qua loquitur apostolus et alii sancti sancti non est per humanitatem christi nec per aliquam aliam creaturam errat igitur iste cum dicit visionem dei per speciem esse per mediam creaturam sic secundum alios errat et asserit quod nulla species est medium efficax sicut humanitas christi hominis tum quia secundum eos natura aggregata est medium magis efficax quam humanitas christi tum quia secundum eosdem visio intuitiva dei qua anima christi videt deum est medium ita efficax ad videndum deum sicut humanitas christi qui enim videt humanitatem christi non necessario videt illam visionem qua anima christi videt deum et qua necessario videt divinam essenciam secundum ipsos ergo visio dei creata est medium magis efficax quam humanitas christi 
<s 284> 
<s 285>item pro conclusione predicta taliter allegatur beatus bernardus fecit enim sermones specialiter quod anime sancte non vident deum ante diem iudicii divinam essenciam immediate sed bene vident christi humanitatem igitur non est dicendum quod anime sancte in celo nunc vident deum sed istam allegacionem repellere non est difficile eo quod in manifesto falso fundatur non enim sermonem fecit bernardus quod anime sancte non vident ante diem iudicii divinam essenciam immediate illam enim visionem numquam negat a sanctis in celo licet a sanctis ante diem iudicii negaret beatitudinem consummatam 
<s 286>porro quia verba beati bernardi ex huiusmodi ignari occasionem possunt assumere opinandi quod beatus bernardus senserit animas nunc in celo non videre deum vel divinam essenciam immediate in quodam opere sunt tractata et exposita diligenter ipsorum ordine tunc duxi presentibus inserendum sentenciam tamen aliquorum verborum ipsius quia predictum errorem sonare videntur censui recitandum et quomodo debent intelligi brevissime declarabo 
<s 287>beatus igitur bernardus in quodam sermone de omnibus sanctis loquens de animabus sanctis in celo docet et asserit quod anime sancte in celo sunt in atriis et non sunt in domo dei habent gustum leticie sed non habent sacietatem glorie sunt secure sed non sunt beate habent divicias spiritus sed non libertatem domus illius torrentis voluptatis ex quibus aliisque consimilibus apparet quod beatus bernardus in diversis operibus et sermonibus noscitur affirmare posse inferri videtur quod anime sancte in celo non vident deum nunc nec ante diem generalis iudicii sunt visure 
<s 288>sed si varie significaciones vocabulorum quibus utitur beatus bernardus istis non essent ignote nullatenus estimarent beatum bernardum predictum errorem censisse ad cuius evidenciam est sciendum quod sicut nomen beatitudinis in diversis locis multis modis accipitur sic eciam plura vocabula et termini quibus beatus bernardus utitur loquendo de ista materia multipliciter accipi possunt licet quedam illorum non omnibus eisdem modis accipi debeant quibus nomen beatitudinis accipi reperitur 
<s 289>nomen autem beatitudinis aliquando operacionem intellectualem vere optimam secundum speciem noscitur importare et illo modo quicumque videt deum est beatus sive optima operacione intellectualis nature secundum speciem sit visio dei sive fruicio quia nec visio de fruicione nec fruicio talis a visione divine essencie separatur aliter accipitur beatitudo pro statu huius operacionis intellectualis nature [m] optima [/m] secundum speciem et omne bonum tam essenciale quam accidentale quod numquam eiusdem nature intellectualis perveniet includente sic dicitur beatitudo esse status omnium bonorum aggregacione perfectus cui scilicet nichil deest de omnibus bonis quod numquam habebit 
<s 290>et istam beatitudinem vocat beatus bernardus beatitudinem consummatam et a quibusdam integra beatitudo tam primo modo quam secundo modo dicta est redempta sic beatus iacobus loquitur cum dicit beatus vir qui suffert temptacionem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vite similiter eciam loquitur psalmista cum dicit beati immaculati in via beati qui scrutantur testimonia eius 
<s 291>sic dixit christus petro beatus es simon bariona quia caro et sanguis non revelavit tibi et alibi ait beati pauperes beati qui lugent beati mites et cetera quandoque autem propter prosperitatem mundanam dicuntur esse beati teste psalmista qui dicit beati dixerunt populum cui hec sunt sic eciam secundum unum sensum potest intelligi illud malachie 4 nam beatos dicimus arrogantes 
<s 292>prima beatitudo omnem molestiam anxietatem penam affliccionem excludit nunc de facto licet desiderium maiorem perfeccionem vel aliquod commodum acquirendi compatitur et ideo interdum non vocatur beatitudo consummata scilicet que est status omnium bonorum essencialium et accidentalium aggregacione perfectus secunda beatitudo omnem molestiam affliccionem anxietatem et eciam desiderium acquirendi maiorem perfeccionem vel commodum futurum excludit et ideo beatitudo consummata et integra potest merito appellari tercia beatitudo nec desiderium gradum perfeccionis vel commodum aliquod acquirendi vel anxietatem et penam excludit quarta beatitudo falsa est quamvis appareat beatitudo multis 
<s 293>quemadmodum autem beatitudo diversas significaciones habet sic eciam termini tales domus dei et regnum celorum inebriatus amore dei et plures alii quibus utitur beatus bernardus diversimode accipi possunt quando scilicet enim important beatitudinem que est status omnium bonorum aggregacione perfectus que omne desiderium commodum quodque vel maiorem gradum perfeccionis habendi excludit aliter termini tales important habitudinem primo modo dictam que desiderium habendi maiorem gradum perfeccionis beatitudinis essencialis et commodum futurum nequaquam excludit 
<s 294>per istam distinccionem respondetur ad omnes auctoritates beati bernardi que sonare videntur quod anime sancte in celo non vident deum quia numquam negat eis visionem divine essencie licet neget eis esse in domo dei glorie sacietatem habere esse beatas habere cor torrentem voluptatis et quedam alia negat eis ex quibus videtur inferri quod anime sancte in celo non vident deum sed si verba bene intelligantur sane ex eis hoc inferri non potest bernardus enim huiusmodi terminos domus dei torrens voluptatis et consimiles accipit primo modo scilicet secundum beatitudinem consummatam que est status omnium bonorum accidentalium et essencialium importare noscuntur 
<s 295>non accipit huiusmodi terminos secundum quod important precise beatitudinem que optima operacio intellectualis nature qualis est visio divine essencie vel fruicio que sine visione minime reperitur nichil aliud igitur beatus bernardus intelligit nisi quod anime sancte in celo ante diem iudicii quamvis videant divinam essenciam non tamen carent omni desiderio habendi maiorem gradum visionis eiusdem nec carent omni expectacione delectacionis future non habite quia expectant resumpcionem corporum et complecionem civitatis eterne de quibus sunt delectacionem non modicam habiture 
<s 296>unde quamvis habeant stolam anime corporis tamen stolam non habent beatus igitur bernardus in verbis de hac materia a sanctis aliis in sentencia discordare nolebat sed eandem sentenciam quam expressit beatus gregorius cum dixit 4 libro dialogorum [q] loquens [/q] de animabus sanctis in celo hec eis nimium crescit in iudicio quod nunc animarum stola postmodum vero eciam corporum beatitudine perfruuntur 
<s 297>unde in ipsa carne gaudebunt in qua dolores pro domino cruciatusque pertulerunt pro hac quippe geminata stola eorum scriptum est in terra sua duplicia possidebunt hoc eciam ante resurreccionis diem de sanctorum animabus scriptum est sunt date illis singule stole albe et dictum est eis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleatur numerus servorum et fratrum eorum qui itaque multipliciter singulas binas in iudicio stolas habituri sunt quia modo animarum tantummodo tunc autem animarum et corporum simul gloria letabuntur 
<s 298>hanc inquam sentenciam beatus bernardus aliis verbis licet quantum ad aliquid obscurioribus volebat exprimere cum dixit in quodam sermone de omnibus sanctis tres sunt sanctarum status animarum primus in corpore corruptibili secundus sine corpore tercius in corpore glorificato primus in malicia secundus in requie tercius in beatitudine consummata hic eciam tercius status est in requie que omnem penam et affliccionem excludit in qua stola anime est collocata sed secundus status non est in beatitudine consummata quia adhuc stola corporum non habetur vocat autem bernardus beatitudinem consummatam cui nichil deest numquam habendum et isto modo secundum beatum gregorium et bernardum secundus status animarum sanctarum non est in beatitudine consummata quia adhuc deest stola corporis que postmodum est habenda tercius autem status est beatitudine consummata quia nichil umquam habendum tunc deerit tunc enim habebuntur stole bine 
<s 299>eandem eciam sentenciam expressit beatus bernardus cum post verba dicta subiunxit primus denique in tabernaculis secundus in atriis tercius in domo dei hic enim secundus status est in atriis quia anime sancte ante diem iudicii ad ultimum gradum beatitudinis nequaquam pervenient nec stolam corporis de communi lege sunt antea habiture 
<s 300>tercius autem status est in domo dei hoc est tunc ad tantam gloriam anime et corporis si inducentur quod numquam ulteriorem percipient et hanc sentenciam ab aliis verbis voluit explicare cum dicit in tabernaculis gemitus penitencie in atriis gustus leticie in domo sacietas glorie hec anime sancte in secundo statu gustant leticiam de visione essencie sed adhuc desiderium habent amplius degustari et ita sacietatem que omne desiderium firmiter excludit minime sunt adepte in te hoc est ideo quando confert gloriam corporis et stolam anime prehabitam perficiet 
<s 301>et sacietas glorie illa scilicet sacietas que omne desiderium cuiusque future delectacionis excludit quam eciam sacietatem uberem domus dei torrentem torrentem voluptatis vocat nec ex verbis eiusdem contra veritatem catholicam iam divulgatam predictam iam a sanctis patribus explicatam nulla calumpnia colligatur sed verba ipsius aliorum sanctorum patrum assercionibus et scripture divine sentenciis concordentur 
<s 302> 
<s 303>item pro dicto sepe errore arguitur sic apostolus dicit 1 ad corinth 8 omnes quidem currunt sed unus accipit bravium ubi dicit glosa quod licet unus hic accipiat bravium sed in alia vita omnes simul et ita ante diem iudicii nulla anima sancta habebit bravium visionis divine essencie 
<s 304>sed isti ut suos errores scripturis autenticis valeant confirmare alias scripturas [q] autenticatis [/q] que verum sensum scripturarum que pro eis sonare videntur aperte declarant nolunt attendere si enim glosam super ista verba apostoli ad hebr 11 et hii omnes testimonio fidei probati inventi sunt non acceperunt repromissionem deo pro nobis aliquid melius providente ut non sine nobis consummarentur legissent et racione intellexissent glosam super verbis apostoli unus accipit bravium pro suo errore nullatenus allegassent 
<s 305>quia tamen glosa quam isti pervertunt et truncant dicit ibidem magister hoc exemplo quanta est utilitas legis nostre in qua non uni sed omnibus promissa est palma quod non est in illo stadio in illo spectaculo ibi enim tantum unus accipit bravium et ceteri victi discedunt qui similiter laboraverunt hoc autem non est sic quotquot enim currunt si perseveranter currunt accipiunt et qui prior venerit expectet ut coronetur bravio illo quod est stola anime cum posteriori sed expectet secundum glosam ut coronetur bravio illo quod est stola corporis cum posteriori 
<s 306>quod glosa super verbum [b] pre [/b] scriptum apostoli cum dicit ad hebr 11 hii omnes testimonio fidei probati eciam asserit evidenter dicens et hii quasi tanta per fidem antiqui fideles operati sunt vel passi pro fide et tamen hii omnes probati testimonio fidei id est quod fides de hiis prohibuit non adhuc perceperunt repromissionem id est plenam corporis et anime beatitudinem id est duas stolas et si singulas deo pro nobis aliquid melius providente non [q] consummarentur [/q] et perficerentur sine nobis ut in communi gaudio omnium maius fieret gaudium singulorum 
<s 307>et si enim singulas acceperunt non tamen geminam stolam habebunt usque ad communem resurreccionem ut omnium consummacio fidelium simul fiat hiis verbis patenter ostenditur quomodo glosa intelligi debeat cum dicit qui venerit expectat ut coronetur cum posteriori quia expectat quantum ad unam stolam corporis et non expectat quantum ad aliam stolam scilicet quantum ad stolam anime merito igitur glosa ista concordans expresse cum beato gregorio 4 libro dialogorum sicut supra allegatum extitit istis fantasticis scripturarum metris qui homini heretico placere desiderant debent proferri et illis specialiter quia deus confundet eos veritas est carius amplectanda et virilius defensanda 
<s 308> 
<s 309>adhuc pro eodem errore taliter allegatur 2 ad thim 4 scribit apostolus reposita est michi corona iusticia quam reddet michi dominus in illa die iustus iudex ex quibus nituntur isti concludere quod apostolus ante diem iudicii corona iusticie que est visio divine essencie non reddetur et racione consimili non aliis reddetur 
<s 310>sed ista verba apostoli recte intellecta pro predicto errore non faciunt nam dupliciter possunt intelligi uno modo de die resolucionis beati pauli ut iste sit sensus reposita est michi corona iusticie que quantum ad stolam anime non reddet michi dominus in illa die resolucionis mee de qua prius dixerat ego enim iam delibor et tempus mee resurrecionis instat et secundum istum intellectum pro eodem accipit tempus sue resolucionis et illam diem in qua redditurus erat sibi dominus coronam iusticie 
<s 311>aliter possunt verba predicta intelligi de ultima die iudicii et tunc intendit apostolus loqui de corona iusticie quantum ad stolam corporis quia stola corporis apostolo et aliis de communi lege ante diem generalis iudicii non reddetur et hoc est quod quidam volunt dicere quod apostolus loquitur de supposito communi et integro ex corpore et anima composito cui corona iusticie ante diem generalis iudicii non reddetur quia licet anima prius sit coronam iusticie habitura totus tamen homo integer ex corpore et anima constitutus non stolam anime nec stolam corporis ante diem generalis iudicii habebit unde quamvis anima beati pauli nunc videat deum et ita habeat stolam unam tamen beatus paulus integer ex anima et corpore constitutus nunc non videt deum quia nec nunc est ex anima et corpore constitutus 
<s 312> 
<s 313>sed contra illud ultimum de suppositis et in fulcimentum erroris predicti taliter allegatur beatus iohannes vidit animas interfectorum propter verbum dei usque ad diem iudicii sub altari id est sub humanitate christi et certum est quod subieccione potestatis et dignitatis erunt sub humanitate christi eciam post diem iudicii vel post iudicium quod igitur tunc ascendant super altare ideo erit post diem iudicii per ascensum contemplacionis et ad videndum [q] medium [/q] immediate 
<s 314>sed illa allegacio sic dicentes involvit dupliciter primo quia capitaneo suo obviavit quod eos se reddant obnoxios secundo quia per agnitam veritatem impugnant quod deo reddit eos obnoxios quod enim capitaneo suo reddat eos obnoxios patet aperte quia quidem cuidam errori suo obviat manifeste ipse enim tenet dogmatizat et predicat quod christus post diem generalis iudicii non regnabit isti vero hoc docent aperte quod anime post diem iudicii generalis subieccione potestatis et dignitatis erunt sub humanitate christi et per consequens post iudicium generale erit potestative super animas regressurus secundo ista allegacio eius veritati resistunt reddit ipsos obnoxios eo quod scripturam divinam ad perversum conantes trahere intellectum dicunt animas sanctas in celo non videre deum 
<s 315>ut autem appareat quod predictum errorem ex verbis scripture que allegant elicere nequeant primo namque allegant non integre sed truncate verborum seriem libri Apocalypsis ex quibus prefatum errorem conantur concludere et quod errorem suum ex eis trahere nequeant est [q] mirandum [/q] secundo quomodo verba illa intelligi debeant est faciendum series igitur verborum ex quibus isti probare nituntur quod anime sancte in celo nunc non vident deum talis est et cum aperuisset quintum sigillum vidi sub altari dei animas interfectorum propter verbum dei et propter testimonium quod habebant et clamabant voce magna dicentes usque quo domine sanctus et verus iudicas sanguinem nostrum de hiis qui habitant in terra et date sunt illis stole singule albe et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi 
<s 316>ex quibus isti eliciunt quod anime in celo modo non vident deum ex quibus beatus gregorius et alii sancti patres volebant concludere quod anime sancte in celo beatitudinem anime que est visio dei vel non sine visione dei et non corporis sunt adepti in verbis autem premissis licet ignotum aperte quod anime sancte sub altare dei quod tamen erunt post iudicium iuxta altare dei mencio non habetur nec valet modo sunt sub altare dei igitur post iudicium erunt iuxta altare dei quemadmodum non sequitur nunc requiescunt sicut ex verbis eisdem colligitur igitur post iudicium minime requiescent 
<s 317>quod enim nunc requiescunt patet cum in verbis prescriptis sic legatur et dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus donec impleantur cum servi eorum et cetera ex quibus tamen concludi non potest quod completo numero conservorum nullatenus requiescent quemadmodum ex hoc quod dicitur matthei 1 et non cognoscebant eam donec peperit filium suum primogenitum concludi non potest quod primogenito nato cognoscebant eam et ideo consimiliter ex hoc quod beatus iohannes vidit animas interfectorum non erunt sub altari dei licet sicut postea ostendetur concedi possit sub sano intellectu quod anime sancte post iudicium generale erunt sub altari dei 
<s 318>ex hiis patenter habetur quod per verba Apocalypsis suprascripta concludi non potest quod anime sancte in celo nunc non vident deum ex hoc quod nunc sunt sub altare dei et quod clamant et quod respondetur eis quod requiescant donec impleatur numerus conservorum et fratrum ipsorum ex quibus non sequitur quod nunc non non vident deum 
<s 319>ut autem habeatur verus intellectus verborum prescriptorum est sciendum quod illud quod est sub aliquo quodammodo videtur absconditum sed quod est super aliquod patulum et manifestum apparet quorum utrumque ipse salvator insinuat dicens matthei 5 non potest abscondi civitas supra montem posita neque accendunt lucernam et ponunt eam sub medio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt quia igitur anime nunc in celo sunt multis electis et eciam malis abscondite ideo nunc dicuntur esse sub altare dei 
<s 320>quia licet deum videant sicuti est et a civibus civitatis superne minime abscondantur et nobiscum et illis qui sunt in purgatorio et in inferno nequaquam apparent in die autem iudicii generalis electis omnibus apparebunt reprobati eciam tam homines quam demones aperte videbunt eas in celum ascendere et ita quodammodo erunt sub altare dei hoc est erunt non illo modo abscondite quomodo nunc constat eas abscondi 
<s 321>et iste videtur esse intellectus beati bernardi cum loquitur de ista materia ipse enim in quodam sermone de omnibus sanctis sic ait in hunc igitur locum salvator descendens contrivit portas ereas et vectes ferreos confregit eductosque victos de domo carceris sedentes hoc est secundum aliquos quiescentes sed in tenebris et in umbra mortis iam tunc quidem sub altare dei collocavit ascendens eos in tabernaculo suo in die malorum et protegens eos in abscondito tabernaculi sui donec veniat tempus quo procedat vel completo numero fratrum et percipiant regnum quod eis paratum est ab origine mundi ex quibus verbis colligitur quod secundum bernardum ideo anime sancte sub altari dei sunt quia in tabernaculo dei sunt abscondite non quidem deo et civibus celestis hierusalem sed nobis et aliis qui sunt in purgatorio et in inferno 
<s 322>et si enim constet nobis animas apostolorum et quorundam aliorum sanctorum esse in celo hec tamen non constat in sola fide in die autem iudicii omnes electi clare videbunt animas que nunc sumunt ibi esse in celo et ita quodammodo erunt super altare sub isto intellectu quod multis electis sunt nunc abscondite et ideo nunc possunt secundum alium intellectum dici sub altari dei eo quod tunc erunt sicut modo sunt sub domo et proteccione quare si potest catholice dici quod anime sancte et sancti integri ex corporibus et animabus que compositi erunt sub altare post iudicium generale clare deum sequitur evidenter quod ex hoc et anime sancte in celo nunc non vident deum cum aperte dicat quod completo numero fratrum procederet quod percipient regnum quod eis paratum est ab origine mundi 
<s 323>sed forte diceretur si autem tunc perciperent regnum eis paratum ab origine nunc non possident non vident nunc deum 
<s 324> hoc potest multipliciter responderi uno modo quod secundum beatum bernardum sancti integri ex anima et corpore constituti immo perciperent regnum eis paratum ab origine mundi et ita beatus bernardus non intendit negare animas sanctas percepisse regnum eis paratum ab origine mundi et si hoc negaret determinacioni summi pontificis et doctrine universalis ecclesie contradicere videretur nam ut legitur extra de hereticis c maiores innocencius tercius ait et si originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium et dampnacionis periculum nitebatur non tamen perveniebatur ad regnum celorum quo usque ad mortem christi fuit omnibus observatum 
<s 325>sed per sacramentum baptismi christi sanguine inebriati culpa remittitur vitatur periculum et ad regnum celorum eciam pervenitur cuius namque sanguis christi fidelibus suis misericorditer reservavit hiis verbis patenter habetur seu asseritur quod anime sancte iam pervenerunt ad regnum celorum et per consequens perceperunt regnum eis paratum ab origine mundi 
<s 326>cui alludit doctrina universalis ecclesie cum in laudem martyrum fideles cantare non cessent istorum autem est regnum celorum qui contempserunt vitam mundi et pervenerunt ad premia regni sed forte diceret aliquis quod sicut regnum celorum secundum beatum gregorium aliquando presens ecclesia dicitur ita et regnum celorum locus celestis et naturalis aliquando vocatur et ideo quamvis anime sancte non videant deum potest concedi quod sunt in regno celorum 
<s 327>sed iste asserciones sanctorum patrum perverterent sentenciam quandocumque sancti loquuntur de regno celorum percipiendo post vitam presentem accipiunt regnum celorum ut visionem dei claram includit et sic accipit bernardus cum dicit in auctoritate superius allegata quod percipient regnum quod est eis paratum sed non tunc primo percipient secundum animam licet tunc primo percipiant regnum secundum corpus et ideo totus homo integer non ante percipiet de communi lege regnum celorum 
<s 328>aliter potest dici quod licet anime sancte iam perceperint regnum quod in visione dei consistit anime tamen sancte non perceperunt illud regnum quod omnem perfeccionis gradum et delectacionem habendam includit quod regnum bernardus intelligit per beatitudinem consummatam que scilicet omnem delectacionem et perfeccionem umquam habendam includit et ita bernardus aliter accipit quodcumque regnum celorum ut pro regno futuro accipiatur quam communiter alii doctores et patres sancti licet eciam in multis locis sic aliquando regnum celorum utatur 
<s 329>regnum itaque quod est beatitudo cui nichil habendum quod anime sancte ante diem iudicii non habebunt habent tamen visionem dei nunc quamvis quasi in abscondito quod glosa super illud psalmi abscondes eos in abscondito faciei sue insinuare videtur cum dicitur dum mali turbabuntur ipsi erunt in abscondito faciei sue [q] videntes [/q] te et ita nunc anime sancte sunt occulte et ideo sub altare dei sed in die iudicii erunt manifeste quemadmodum christus nunc est occultus sed erit manifestus teste glosa que super illud psalmi sede a dextris meis ait sede secundum quod homo in pectoribus misericordie et iterum sede occultus donec regnes manifestus 
<s 330>cum igitur dicunt isti certum est quod subieccionem potestatis et dignitatis anime sancte erunt sub humanitate christi eciam post iudicium conceditur quod in hoc non errant licet in hoc suo magistro quamvis forsitam ignoranter inveniantur adversi si enim advertissent quod magister eorum tenet quod christus post iudicium nec regnabit ut creditur tacuissent quia ipsi cupiunt esse tales qualis doctor est eorum sed tamen dicunt quod post diem iudicii ascendent [q] super [/q] altare ut videant deum immediate et non ante errant aperte sicut alibi est ostensum et auctoritas ex Apocalypsi sumpta eis minime suffragatur sicut ex precedentibus liquide patet 
<s 331> 
<s 332>non solum autem pro errore predicto frivolas allegaciones adducunt sed eciam ad evacuandas auctoritates errorum eorum apertissime convincentes responsionem vanissimam dare conantur dicentes quod auctoritates et scripture sanctorum si que inveniuntur dicentes quod anime non videant facialiter deum accipiende sunt et intelligende secundum locucionem devoti effectus secundum quod sancti meditacione devota frequenter ubi affectus eorum et secundum affectum loquebantur accipiunt preteritum pro presenti et presens pro futuro 
<s 333>sed ista responsio tam frivola quod improbacione non indiget et tamen eam unica racione breviter improbabo quod enim sancti loquendo de visione animarum sanctarum non utantur preterito pro presenti et presenti pro futuro sic patenter ostenditur ubi sancti loquuntur de visione animarum sanctarum non utantur preterito pro presenti tantum ad monstrandum suum affectum ad sanctos sed eciam ad monstrandum veritatem de visione eorum pro presenti igitur non utuntur presenti pro futuro sancti autem frequenter cum loquuntur de visione animarum sanctarum non solum loquuntur ad monstrandum veritatem de visione earum pro presenti igitur non utuntur presenti pro futuro sed pro presenti 
<s 334>maior est manifesta quia si uterentur presenti pro futuro in nullo monstrarent veritatem pro presenti sed pro futuro magis minor eciam legenti auctoritates sanctorum apparet indubia nam beatus gregorius in 4 libro dialogorum cum interrogaretur a petro quid est si anime sancte modo sunt in celo quod in die iudicii pro sue iusticie retribucione recipient respondet in hec verba nimium crescit in iudicio quod nunc animarum stola postmodum vero eciam corporum beatitudine perfruuntur et tamen post asserit quod animabus nunc date sunt singule stole albe et infra affirmavit quod non scientem omnia tunc [b] non [/b] loquebatur solummodo secundum affectum sed veritatem de beatitudine et visione animarum sanctarum pro presenti volens declarare igitur non utebatur presenti pro futuro sed pro presenti 
<s 335>innocencius eciam 3 sic legitur extra de celebracione missarum cum marthe dicit quod sancti oracionibus nostris non indigent pro eo quod sint perfecte beati omnia eis ad vota succedunt non tamen voluit suum ad sanctos affectum monstrare sed eciam de beatitudine earum presenti declarare vult veritatem igitur minime usus est presenti pro futuro vel preterito pro presenti 
<s 336> 
<s 337>ceterum ad simplices seducendos dicunt prelati sequaces erroris quod simplices inferiores de questione predicta non debent se intromittere et si aliquis dicat christianus sum volo scire fidem et veritatem ideo moveor ad querendum de hoc quod simplex sum isti respondent taliter dicentes dico tibi crede explicite quod ecclesia explicavit et alia implicite donec ecclesia aliter declaret 
<s 338>sed in ista assercione duos errores insinuavit quorum primus est quod simplices non debent se intromittere de questione predicta et iste error in quodam alio tractatu reprobatus existit secundus error est quod simplices non debent explicite credere nisi quod ecclesia explicavit vocando ecclesiam papam et cardinales quia de illa ecclesia isti loquuntur sicut ex pluribus assercionibus eorum patenter habetur 
<s 339>sed quod hoc sit erroneum probatur aperte nam quilibet christianus credere debet explicite omne illud de quo in speciali est certus quod ex contentis in divina scriptura sequitur evidenter sed alii quam papa et cardinales possunt esse certi de multis que sequuntur evidenter ex contentis in scriptura divina que tamen papa et cardinales numquam declaraverunt immo forte que papa et cardinales numquam in speciali sciverunt sed tantum implicite crediderunt igitur possunt christiani et quandoque tenentur explicite credere aliqua que papa et cardinales numquam explicite declaraverunt 
<s 340>maior est manifesta quia qui certus est de antecedente et consequencia certus est de consequente et ita qui credit explicite antecedens et certus est de consequencia qua consequens ex antecedente infertur de consequente dubius esse non potest cui illud sapientis alludit simul inducens cognovit quamvis enim aliquis possit esse de maiore certus et tamen dubius vel contrarie opinionis de conclusione tamen si certus est de maiore et de minore quas applicat ad conclusionem de conclusione dubius esse non potest 
<s 341>qui igitur explicite credit aliqua que legit in scriptura divina et de quacumque est certus quod evidenter sequitur ex illis de illa conclusione dubius esse non potest et per consequens vel scit eam vel explicite credit et ideo si est conclusio que per racionem demonstrari potest sequitur quod explicite credit eam nec potest non credere eam explicite quamdiu advertit quod ex contentis in scriptura divina sequitur evidenter 
<s 342>minor quamvis videatur probacione minime indigere tamen auctoritatibus venerabilium patrum probatur aperte ait enim augustinus ut legitur 24 q 3 c ultimo ideo divina providencia multos diversi errores hereticos esse permittit ut cum interrogant nos ea que nesciunt possunt catholici per scripturas divinas que nesciverunt prius addiscere et per consequens prius est certus per solas scripturas divinas que papa et cardinales nullatenus declarabant 
<s 343>ad hoc eciam accepta ab augustino supra illud apostoli 1 ad corinth 11 oportet hereses esse ut qui probati sunt in nobis manifesti fiant potest adduci ait enim glosa omnes inimici ecclesie vel errore cecati vel malicia dampnati prosunt quia si accipiunt potenciam corporaliter affligendi exercent eius pacienciam si enim male senciendo adversantur exercent eius sapienciam ab adversario enim mota questio dicendi existerit occasio 
<s 344>multa quippe ad fidem catholicam pertinencia dum hereticorum calida inquietacione exagitantur ut adversus eos defendi possint et considerantur diligencius et interrogantur clarius et probantur instancius et infra prosunt igitur nobis heretici non verum docendo quod nesciunt sed ad verum querendum et adipiscendum catholicos excitando ex hiis verbis patenter colligitur quod catholici et heretici excecati multas possunt ignotas veritates per scripturas sacras addiscere licet eas papa et cardinales hactenus non acceptaverint declarare 
<s 345>unde et dicunt nonnulli quod occasione heresum quas magister istorum et rector sollempniter diffinivit vel publice predicavit in nonnullis pullularunt innumere [q] veritates [/q] quarum sunt multe iam redargute in scripturis que toti communitati christianorum tam laicorum quam clericorum fidelium inestimabilem fidelitatem seu utilitatem inferent ut putant firmissime in futurum quas tamen veritates eciam precedentes summi pontifices et cardinales catholici nullatenus declarant quia occasionem declarandi ante tempora illius rectoris minime habuerunt 
<s 346>sed forte diceret aliquis quod simplices non debent credere nisi ea que eis papa et cardinales tradunt credenda explicite nec debent investigare secreta scripture sed communibus debent esse contenti immo eciam de intellectu proprio non debent presumere ut aliquid credent explicite nisi quod eis papa et cardinales tradiderint 
<s 347>sed qui ista assereret novorum esset inventor errorum nam licet simplices non teneantur regulariter explicite credere nisi illa que iam nunc credenda a clero sunt explicite declarata tamen si simpliciter legendo scripturas divinas racionis acumine quo et simplices non omnino carent aliquid quod papa et cardinales minime declaraverunt advertunt evidenter sequi ex scripturis divinis hic potest et debet in hoc casu explicite credere nec tenetur papam et cardinales consulere quia pape et cardinalibus scripturam sacram preferre tenetur
<s 348>sed forte diceret aliquis quod simplices salvantur fide est tamen quidam modus salvandi scilicet quod salvantur in fide maiorum igitur non debent habere fidem explicitam de aliquo nisi de quo papa et cardinales habent fidem explicitam ideo videtur inconveniens dicere quod aliquid sit spectans ad fidem catholicam de quo papa et cardinales non habent fidem explicitam 
<s 349>sed respondetur quod simplices salvantur in fide propria quia si ipsi non habent fidem in se non salvantur est tamen quidam modus salvandi quod salvantur in fide maiorum quia quantum ad multa sufficit eis credere implicite quod maiores credunt explicite quod verum est si maiores explicite habent fidem quam minores et minores non advertunt aliquid sequi ex scriptura divina nisi quod maiores sequi percipiunt cum vero dicitur quod papa et cardinales habent fidem explicitam de omnibus que spectant ad fidem catholicam licet sepe non habeant fidem explicite de omnibus illis que necesse fuerit eos credere explicite 
<s 350>cum vero assumitur quod simplices non debent investigare secreta scripture istud non est verum quia tunc nullus simpliciter deberet presumere vacare studio scripture sacre et ita nullus deberet in scriptura sacra studere antequam esset papa vel cardinalis quia omnis studens in scriptura sacra oportet quod aliquando incipiat quando autem quicumque incipit studere in scriptura quoad noticiam scripturarum sacrarum est inter simplices computandus igitur nullus antequam esset papa vel cardinalis deberet incipere studere in sacris scripturis 
<s 351>cum autem assumitur quod simplex non debet de intellectu proprio presumere ut aliquid credat explicite nisi quod papa et cardinales tradiderint dicendum est quod simplices non debent presumere de proprio intellectu sed scripture sacre firmiter adherere ut quid evidenter conspexerit ex sacris scripturis inferri hoc explicite credant sive fuerit sive non fuerit a papa et cardinalibus declaratum 
<s 352>et huius racio est quia papa et cardinales non sunt regula fidei nostre licet papa catholicus et cardinales catholici deberent esse doctores fidei christiane ita ut quicquid secundum regulam fidei docuerint diffinierint hoc sit a fidelibus firmiter senciendum si vero aliquid contra regulam fidei que scriptura divina docet docuerint aut diffinire presumpserint non sunt sequendi sed a catholicis arguendi et tamquam heretici devitandi 
<s 353>errantes igitur memorati dicentes quod homo christianus nichil debet explicite credere nisi quod papa et cardinales declarant qui volunt contra apostolum papam dominari fidei nostre et qui non querunt intelligere veritatem sed ea que suo rectori et magistro sunt placita auribus simplicium nullatenus sunt audiendi sed sunt tamquam eversores fidei repellendi 
<s 354>hec autem contra predicta sufficiant si autem dicta eorum aliter quam se habet veritas reprobavi michi nullatenus imputetur quia sub illa forma michi declarata fuerunt intencionis autem mee est solummodo falsam sentenciam et ipsius quicumque assertores fuerunt et non alios improbare si autem dixi imperite correccionem caritativam nullatenus recusabo et cetera explicit






35


