<s 1> capitulum 1
<s 2> discipulus quoniam ista quinta assercio, via media inter alias quatuor incedendo, cum qualibet illarum in quibusdam concordat et in quibusdam discrepare dinoscitur, ipsasque ad singulas eius partes requisite discutere est eciam alias quodammodo pertractare. ideo de ipsa diffuse aliquantulum inquiramus, incipientes a prima eius particula: an scilicet christus constituerit beatum petrum caput, principem et prelatum aliorum apostolorum et universorum fidelium. <s 3>ad cuius intelligenciam pleniorem ante omnia conferendo scrutemur an expediat toti communitati fidelium uni capiti, principi et prelato fideli sub christo subiici et subesse. primo autem pro parte affirmativa nitere allegare. 
<s 4> magister quod toti congregacioni fidelium expediat uni capiti fideli sub christo subesse videtur multis modis posse probari. nam uni corpori expedit unum caput habere. corpus enim sine capite imperfectum esse dinoscitur cum principaliori membro sit orbatum. corpus vero habens capita vel duo plura monstruosum esse videtur. omnes autem fideles sunt unum corpus, teste apostolo ad romanos 12 "multi", inquam, "unum corpus sumus in christo". ergo cunctis fidelibus expedit uni capiti in prelato subesse. <s 5>illud autem caput non debet esse infidele, quia omnia alia membra, precipue in hiis que spectant ad salutem anime, conaretur inficere. ergo debet esse fidele. 
<s 6> discipulus ista allegacio videtur deficere, eo quod non probat quod illud caput debeat esse sub christo. immo per ipsam ostendi videtur quod universi fideles non debeant uni capiti sub christo subesse: <s 7>cum christus sit caput tocius ecclesie, ut apostolus ait ad ephesios 1 et in pluribus aliis locis asserit manifeste, ex quo sequitur, quod cum corpus habens plura capita vel duo monstruosum debeat reputari (ut innuit allegacio supradicta), quod tota congregacio fidelium non debet uni capiti sub christo subesse, sed oportet ipsam solum christum pro capite venerari. 
<s 8> magister nonnullis apparet quod ista obieccio faciliter potest excludi: quia, quamvis christus sit caput ecclesie, tamen sub christo oportet quod sit aliud caput eiusdem ecclesie quod sub christo curam eius gerat, eo quod ecclesie est vicarius rector, qui corporaliter sit presens eidem, qui eam visibiliter regat, ad quem fideles, cum necesse fuerit, pro variis necessitatibus possint accedere. per quem modum christus ecclesiam minime regit, quia solummodo invisibiliter regit, nisi aliquando in casu. <s 9>licet ergo christus sit caput, tamen homo mortalis fidelis debet esse caput, quamvis sub capite. nec tamen propter hoc monstruosum est putandum [d]est caput[/d] corpus. constat enim quod episcopus est caput respectu sibi subiectorum et rex est caput sibi subditorum, et tamen omnes habent unum caput deum; quamvis ergo corpus naturale esset monstruosum si haberet duo capita corporalia vel plura, quia unum non est caput alterius, tamen unum corpus misticum potest habere plura capita spiritualia quorum unum sit sub alio: non est monstruosum, sed naturale eciam multis expediens et decorum. 
<s 10> discipulus alias allegaciones ad eamdem questionem adducas. 
<s 11> magister idem sic probatur. expedit uni ovili ut ab uno pastore regatur et pascatur; quod salvator ipse insinuare videtur cum dicit, ut habetur ioh. 10, "fiet unum ovile et unus pastor". tota autem congregacio fidelium est unum ovile, ipso pastore supremo testante, qui (ubi prius) dicit: "alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut audiant vocem meam, et fiet unum ovile", etc. <s 12>ergo expedit quod tota congregacio fidelium uni subsit pastori: non solummodo christo, qui invisibiliter pascit ecclesiam, sed eciam fideli (et non infideli, quia ille foret lupus et fur in dispergendo, mactando et perdendo oves christi) qui sensibiliter pascat et gubernet universitatem fidelium. 
<s 13> amplius, omni populo expedit uni rectori subesse, teste salomone, qui proverb. ii ait: "ubi non est gubernator [m]populus corruet". dicit "ubi non est gubernator"[/m], non "ubi non sunt gubernatores" videtur eciam innuere manifeste quod ubi non est unus gubernator populus corruet. <s 14>tota autem congregacio fidelium est unus populus (licet plures populos parciales includat), teste beato iohanne, qui apocalip. 21 c. ait: "ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt". ergo expedit toti universitati fidelium uni capiti et gubernatori subesse. 
<s 15> rursus, communitas illa que optime regi non potest absque multitudine iudicum, qui possunt inter se circa causas et negocia variari et eciam tocius communitatis periculum discordare, expedit ut uno supremo rectori et capiti subsit, qui possit omnibus indicare veritatem iudicii. quod deus ipse in populo suo ordinasse videtur, qui precepit, ut legitur deuter. 17, dicens: <s 16>"si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et iudicem inter portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum quem elegerit dominus deus tuus, veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore queresque ab eis quid indicabunt tibi iudicii veritatem". <s 17>sed veritas fidelium eciam, ad ea que sunt propria religioni christiane et que ad fideles iudices et rectores minime spectant, absque multitudine iudicum, qui possunt circa causas et negocia huiusmodi in communitatis periculum discrepare, convenienter regi non possunt, cum in diversis provinciis, diocesibus et civitatibus necesse sit distinctos constituere iudices et doctores. ergo expedit tote communitati fidelium ut pro huiusmodi casibus subsit uni capiti et rectori fideli: et non infideli, qui in talibus iudicium omnino subverteret et nequaquam veritatem iudicii indicaret. 
<s 18> discipulus videtur quod auctoritates in hac allegacione adducta contra opinionem militet ostendenda quia ex ipsa colligitur quod in tali casu non est recurrendum ad unum caput vel iudicem sed ad plures, cum dicat expresse, "veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem"; ergo in veteri lege fuit recurrendum ad plures in huiusmodi casu. <s 19>quod ex verbis que sequuntur probari videtur, cum dicitur: facias quodcumque dixerat qui presunt loco quem elegerit dominus", et post, "qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio qui ex tempore ministrat domino tuo et decreto iudicis, morte morietur ille". ex quibus verbis, ut videtur, datur intelligi quod in huiusmodi casu ultima decisio cause pertinebit ad plures. 
<s 20> magister respondetur tibi quod de precepto dei unus debet esse in populo iudaico iudex supremus, caput omnium atque rector, sive sacerdos sive alius, qui tamen de consilio sacerdotum decidere debuit maiores causas et ita recurrendum fuerit tunc ad unum tamquam ad caput et iudicem supremum et ad plures tamquam ad consiliarios capitis et iudicis. 
<s 21> discipulus adhuc alias allegaciones ad idem adducas. 
<s 22> magister alia allegacio potest esse talis. illis qui in una fide et quibusdam eisdem ritibus et observanciis concordare tenentur expedit unum habere caput quod, salvo aliorum iure, ad huiusmodi veritatem transgressores [d]caput[/d] cogat, vel saltem inducat; quia absque tali capite faciliter dividerentur in diversas sectas et hereses atque in observancias et ritus illicitus. sed tota communitas christianorum in una fide ac quibusdam eisdem ritibus et observanciis concordare tenetur, quia, ut testatur apostolus ad eph. 4, "una fides et, unum baptisma". <s 23>ergo toti communitati fidelium expedit unum caput habere fidele: non infidele, quod ad fidem contrariam ac observancias et ritus illicitos fideles induceret universos. 
<s 24> adhuc, illis qui subsunt diversis iudicibus potentibus errare circa maiora negocia expedit unum caput habere ad quod eadem maiora negocia referantur, per quod iudicentur iuste et rite. quod moyses de consilio ietro cognati sui ex recta racione moti sapienter fecisse in populo sibi commisso videtur, de quo exod. 18 sic legitur: <s 25>"quibus auditis moyses fecit omnia que ille", scilicet ietro, "suggesserat; et electis viris strenue de cuncto israelitico, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones quadragenarios et decanos, qui iudicabant populum omni tempore; quicquid autem gravius erat referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes". qui eciam ut habetur deut. 1 dixit inferioribus iudicibus, <s 26>"si difficile aliquid vobis visum fuerit, referte ad me et ego audiam". fideles autem per latitudinem orbis dispersi subsunt in hiis que ad religionem pertinent christianam diversis iudicibus et prelatis, quorum multi sepe sufficientem non habent maiorum negociorum periciam. ergo expedit toti communitati fidelium unum caput habere ad quod huiusmodi maiora negocia referantur. 
<s 27> discipulus ad istas duas raciones simul potest dupliciter responderi: uno modo quod, tam pro transgressoribus seu nolentibus compellendum ad unitatem fidei et observanciarum ac rituum ecclesiasticorum quam pro maioribus negociis, recurrendum est ad concilium generale, non ad aliquam unam personam; aliter quod recurrendum est ad iudicem supremum secularem, qui habet tam de spiritualibus quam de corporalibus iudicare. 
<s 28> magister primam istarum responsionum quidam impugnant per hoc, quod, cum fideles per provinciarum quamplurium latitudinem sint divisi, difficiliter et in longo tempore generale concilium congregatur et non absque gravissimis laboribus et expensis; quare, cum tales casus omni anno plures possunt contingere, non expedit communitati fidelium pro omni tali casu generale concilium congregari. <s 29>quare, ad levius in huiusmodi casibus precavendum periculis, expedit ut communitas fidelium habeat unum caput et prelatum qui in omnibus habet potestatem, ad quem, pro supremis prelatis (cum excesserint) puniendis et aliis maioribus negociis ad que sufficit unius hominis pericia et potencia terminandis, recurratur. 
<s 30> secunda responsio per hoc repellitur, quod sicut ante ascensionem christi et eciam aliquo tempore post nullus erat fidelis, secularis et laicus qui potestatem vel iurisdiccionem secularem haberet, ita eciam posset adhuc contingere; et tamen pro huiusmodi casibus expediret communitati fidelium provideri. <s 31>ergo expedit communitati fidelium ut habeat unum caput, preter potestates et iudices laicos, quod in huiusmodi habeat potestatem; quia imperator aut rex aut alius princeps secularis non habet ex officio suo super fideles huiusmodi potestatem, cum aliquando imperator ac omnes reges et principes seculares fuerunt infideles, et adhuc possent esse. aliter autem infidelis in talibus debet habere potestatem super fideles, quia in omnibus talibus perperam iudicaret. 
<s 32> discipulus adhuc aliquas allegaciones adducas. 
<s 33> magister alia allegacio potest esse talis. non expedit communitati fidelium ut multi inter eos, et precipue super alios potestatem habentes, absque omni tenore correccionis et pene temporalis delinquere valeant insolentes. quia, ut habetur 6, q. 1, ex merito, "capite languescente cetera membra inficiuntur". <s 34>quare, cum prelati fidelium sicut et ceteri proni sunt ad malum, pro eo quod, ait concilium tolletanum, ut habetur 12, q. 1, c. 1, "omnis etas ab adolescencia in malum prona est", summe expediens est fidelibus ut prelatos "quos divinus timor a malo non revocat, temporalis saltem pena cohibeat a peccato", extra, de vita et honestate clericorum, c. ut clericorum. ergo expedit congregacioni fidelium ut habeat unum caput quod eciam universos prelatos valeat corrigere si in periculum religionis christiane delinquerent. <s 35>nec valet dicere, ut quibusdam apparet, quod talis correccio spectat ad iudicem laicum, quia, sicut tactum est prius, ante ascensionem domini non fuit laicus fidelis qui aliquam iurisdiccionem haberet super quoscumque, et adhuc esset possibile quod omnes laici fideles potestatis infidelium subderentur. ergo preter iudicem laicum expedit ut aliquis fidelis prelatus super alios prelatos habeat in huiusmodi potestatem. 
<s 36> item, idem est expediens toti et parti, parvis et magnis, sicut idem iuris est in toto et in parte, parvis et magnis, extra, de appellacionibus, c. de appellacionibus; extra, de prebendis, c. maioribus; 14, q. ultima, c. ultimo. <s 37>sed cuilibet populo fideli parciali expedit ut habeat unum episcopum qui sit caput omnium in spiritualibus et non plures, 7, q. 1, in apibus, ubi dicit ieronim.: "ecclesiarum singuli episcopi, singuli archiepiscopi diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur". ergo toti communitati fidelium expedit unum caput habere. 
<s 38> preterea, expedit communitati fidelium ut in hiis que ad religionem pertinent christianam illo regimine gubernetur quod policie optime seculari maxime assimiletur. policia autem optima secularis est regimen [m]regnum[/m] teste aristotele, qui viii ethicorum ait: "policie autem sunt species tres, equales autem transgressionis, puta corrupciones harum. sunt autem policie quidem regnum, et aristocracia, tercia autem que a preciis, quam timocraciam dicere conveniens videntur (policiam autem consueverunt ipsam plures vocari). harum autem optima quidem regnum." <s 39>et post loquens de tirannide ait: manifestius in hac quoniam pessima; pessimum autem contrarium optimo." ex quibus verbis patenter habetur quod regnum inter omnes policias est optima; unius autem regni est unus rex qui omnibus preest; ergo et toti multitudini fidelium expedit ut unus omnibus presit. 
<s 40> adhuc, non minor unitas capitis requiritur in tota communitate fidelium quam in tota universitate mortalium. sed expedit toti universitati mortalium ut unus omnibus principetur. ergo eciam expedit toti communitati fidelium ut habeat unum caput quod presit fidelibus universis.
<s 41> capitulum 2
<s 42> discipulus ex ista responsione coniicio quod ex hiis que potero invenire in secundo tractatu istius tercie partis dialogi libri primi, ubi tractatur an expedit toti mundo uni principi seculari subesse, potest perpendi faciliter qualiter pro utraque parte hoc valeat allegari; omnia enim illa vel plura possunt ad istam materiam applicari. ideo pro assercione prescripta noli amplius allegare, sed levius contra assercionem contrariam studeas pertransire, pro ipsa paucas allegaciones (et breves) inducendo. 
<s 43> magister quod communitati fidelium non expediat uni capiti sub christo subesse videtur sic posse probari. nullum iniustum est expediens communitati fidelium. sed unum esse caput et principari universis fidelibus est iniustum. multi enim inter fideles sunt equales, vel nesciuntur esse inequales, in prudencia et virtute et in omnibus condicionibus que ad bonum caput et principem requiruntur. sed iniustum est ut aliquibus sibi similibus et equalibus principetur. <s 44>quod aristoteles iii politice c. 15. testari videtur cum dicit: "similibus secundum naturam idem iustum necessarium et eamdem dignitatem secundum naturam esse; quare siquidem inequales equale alimentum habere vel vestimentum nocivum corporibus sic habent et que circa honores; similiter autem et inequalem equales propter quidem vel magis principari quam subiici iustum". <s 45>ex quibus verbis colligitur quod iniustum est ut [d]aliquibus[/d] aliquis sibi similibus et equalibus principetur. quorum enim est eadem virtus et sufficiencia eorum non debet esse equalis honor et dignitas, quemadmodum in naturalibus qui non habent virtutem digestivam equalem non debent recipere alimentum equale. ergo non expedit ut unus sit caput tocius communitatis fidelium. 
<s 46> amplius, id quod est inutile non expedit congregacioni fidelium; sed unum caput preesse congregacioni fidelium est inutile. quia caput quod non potest in operacionem debitam est inutile reputandum; operacio autem debita capitis quod membris ceteris dominabitur seu principatur est iniquitates irrumpere, delinquentis penis congruis coercendo; igitur qui non potest impios coercere inutiliter principatur. quod sapiens ecclesiast. 7 videtur innuere dicens: "noli querere fieri iudex nisi virtute valeas irrumpere delinquentis seu iniquitates, ne forte extumescas faciem potentis et ponis scandalum in agilitate tua". <s 47>qui autem preesset congregacioni fidelium non posset delinquentes debite castigare, est talis castigacio seu punicio, precipue multitudinis et potentum, absque potencia temporali (que communiter sine diviciis copiosis non habetur ) exerceri non potest. hinc rex, ad quem spectat cohibere crimina (secundum quod testatur beatus cyprianus, ut habetur 23, q. 5, c. rex debet), potencia et diviciis abundare, teste aristotele, qui 8. ethicorum ait: <s 48>"non enim est rex qui non per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens est; talis autem nullo indiget". qui autem preesset congregacioni fidelium non propter hoc diviciis abundaret. tum quia tempore apostolorum, quando fuit congregacio fidelium optime gubernata, nullus fidelis prepositus aliis diviciis abundabat. tum quia christus nullas divicias pro quocumque prelato ordinavit, sed magis consuluisse videtur ut inter fideles precipui victu et vestitu erunt contenti; hinc apostolus, i ad tim., pro se et aliis qui fidelibus preerant, ait, <s 49>"habentes alimenta et quibus tegamur, hiis contenti sumus". tum quia si caput fidelium diviciis abundaret, cum imperatores reges et principes seculares diviciis affluant, inter ipsos et caput fidelium, cum in [c]gap[/c] in multis concidunt et insimul cohabitant, dissensiones et guerre periculosissime faciliter orirentur, quia inter divites qui insimul commorantur leviter nascuntur lites et iurgia ex quibus ad pugnas et guerras proceditur. <s 50>cuius exemplum habemus gen. 13, ubi propter divicias facta est rixa inter pastores abraham et loth, et abraham timuit ne inter se et loth, quamvis enim sancti et propinqui, propter copiam facultatum, si manerent simul, periculosa dissensio oriretur. ibidem sic legitur: eratque substancia eorum multa, et nequiebant cohabitare communiter; unde et facta est rixa inter pastores gregum abraham et loth"; et post: <s 51>"dixit ergo abraham ad loth, ne queso sit iurgium inter te et me et inter pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus. ecce, universa terra coram te est; recede a me obsecro". inter divites igitur de facili discordie suscitantur. tamen et nonnulli existimant omnes dissensiones, guerras, et pugnas et prelia, ac civitatum et regionum destrucciones et vastaciones, innumeraque alia mala, que in italia multis retroactis temporibus (et adhuc non desinunt) acciderunt ex diviciis romane ecclesie processisse; <s 52>fuissetque expediens toti ecclesie dei ut eadem romana ecclesia paupertatem apostolorum et modum eorum vivendi (omnibus pompis quo ad vasa, vestes et supellectilem universam, ac scutiferos et alios quomodolibet servitores, atque quecumque alia procul motis) facto et opere iniciata fuisset. nullatenus igitur, ut nonnullis apparet, expedit communitati fidelium unum caput habere. 
<s 53> rursus, expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus; ergo non expedit sibi ut subsit uni capiti et prelato. antecedens videtur posse probari per raciones consimiles illis quas aristoteles iii politice allegat ad ostendendum quod melius est civitatem regi optimis legibus quam optimis hominibus et pluribus optimis quam uno optimo viro. quarum alique ad propositum possent taliter applicari. <s 54>per illum vel illos expedit regi totam congregacionem fidelium cuius vel quorum iudicium est cercius et melius in iudicando et discernendo que sunt procuranda tamquam utilia toti communitati fidelium et que tamquam inutilia et nociva sunt penitus repellenda, et cuius vel quorum est plura talia perpendere et videre. absque enim plenorum talium certa pericia nulla communitas potest commode gubernari, quia ut ipse salvator testatur matth. 15, "si cecus cecum ducat, ambo in foveam cadunt". <s 55>sed plures melius et cercius in talibus iudicant vel discernunt ac plura talia perpendunt et vident quam unus solus. unde et aristoteles iii politice, c. 13, ait: "convenientes disceptant et consiliantur et iudicant; hec autem sunt iudicia omnia de singularibus. secundum unum quidem oportet, quecumque forte deterior, sed est civitas ex multis, sicut concenacio comparata pulchrior una et simplici; propter hoc et iudicat melius turba multa quam unus quicumque". <s 56>et cap. 14 ait: "inconveniensque forte utique esse videbitur si melius participat quis duobus oculis et duabus auribus, et agere duobus pedibus <s 57> et duabus naribus, melius aut plura participat quam multi multis oculis et multis naribus. similiter inconveniens est quod unus melius aut plura operetur duobus pedibus et duabus manibus quam multi multis pedibus multis manibus. multi ergo cercius et plura vident quam unus. <s 58>unde et act. 15 legitur quod "convenerunt apostoli et seniores videre de verbo hoc", scilicet de questione que super circumcisione servanda inter beatos paulum et barnabam ac quosdam christianos alios vertebatur. apostolus eciam paulus, ut ipse testatur ad galatas , contulit cum aliis apostolis evangelium, ne forte in vacuum curreret ac cucurrisset. ex quibus colligitur quod plura et cercius vident plures quam unus eciam optima, teste innoc. papa, qui, ut habetur dist. 2, c. de quibus, ait: <s 59>"facilius", et eadem racione cercius, "invenitur quod a pluribus senioribus queritur". hinc est quod pro difficilioribus et maioribus negociis ecclesiasticis, quando imminent, generale concilium congregatur. ergo expedit toti congregacioni fidelium ut a pluribus quam ab uno regatur. 
<s 60> amplius, ab illo vel illis expedit regi communitatem fidelium cuius vel quorum appetitus sive voluntas est minus pervertibilis et corruptibilis a malicia, concupiscenciis, affeccionibus et passionibus pravis; oportet enim principem esse virtuosum et bonum, ac passionum minime sectatorem. impii enim et qui sequuntur passiones et affecciones pravas non sunt digni aliqualiter principari, teste salomone, qui proverbiorum 28 ait, "regnantibus impiis, ruine hominum", et 29 ait, "cum impii supersint principatum, gemet populus". <s 61>hinc sapiens ille ietro, racioni recte assenciens, dedit consilium moisi ut solummodo bonos viros preficeret populo, dicens, "provide autem de omni plebe viros potentes et timentes deum, in quibus sit veritas et qui oderunt avariciam; et constitue ex eis tribunos", etc. et aristoteles, iii politice c. 2, ait: "epieces", id est virtuosos, "principari oportet". plures autem sunt minus pervertibiles et corruptibles a maliciis concupiscenciis, affeccionibus pravis quam unus. <s 62>igitur magis expedit communitatem fidelium regi a pluribus quam ab uno. maior istius racionis eciam innumeris auctoritatibus tam philosophorum quam fidelium posset ostendi, sed videtur tam nota quod non oportet eam plus probare. minor videtur posse probari multis modis. ait enim aristoteles, politicorum iii, c. 8, "multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir tamen contingit, cum convenerit, esse meliores illis", scilicet paucis, et per consequens multo magis uno, <s 63>"non ut sed simul omnes, veluti comportare censum hiis qui una expensa elargite sunt; multis enim existentibus unamquamque partem habere virtutis et prudencie, et fini congregatorum quasi unum hominem multitudinem multorum pedum et multarum manuum prorsus habentem; sic et que circa mores et circa intellectum". ex quibus verbis colligitur quod melius est totam multitudinem principari quam paucos eciam virtuosos. ex quo infertur quod melius est plures regere quam unum solum. <s 64>item, cap. 14. querit utrum unus princeps difficilius poterit perverti et corrumpi quam plures eciam boni viri, dicens, "si plures sint boni viri et cives, utrum magis incorruptibilis princeps?", et respondet dicens, "sed magis plures quidam numero, boni autem viri". ex quibus verbis datur intelligi quod plures magis incorruptibiles et impervertibiles a passionibus pravis quam unus. unde et videtur concludere quod melius est civitatem regi a pluribus quam ab uno, dicens, "aut palam quod plures?", scilicet melius regeret quam unus. <s 65>unde et ibidem videtur concludere aristoteles quod aristocracia, que est principatus plurium bonorum, est eligibilior et melior quam regnum, quod est unius, dicens: "si itaque plurium principatum bonorum autem virorum omniumque aristocraciam ponendum, eum autem qui unius regnum, eligibilior itaque est civitatibus aristocracia quam regnum, et cum potencia et sine potencia existente principatu, si sit accipere plures". ex predictis omnibus concluditur quod melius est communitatem fidelium regi a pluribus, quam ab uno qui sit omnium aliorum caput et prelatus.
<s 66> capitulum 3
<s 67> discipulus. quia superius aristotelem in politicis et ethicis allegasti, et es inferius forsitan allegaturus quampluries, qui pluribus vocabulis utitur grecis quorum significaciones puris iuristis et aliis qui in philosophia morali minime studuerunt sunt ignote, ideo, ut tractanda melius intelligantur ab illis, significaciones aliquorum huiusmodi vocabulorum studeas explicare, una cum hoc sub brevi compendio quis et qualiter secundum intencionem aristotelis in politicis et ethicis debeat aliis principari, prout aliqui ipsum intelligunt, exponendo. <s 68>cum enim ipse de hac materia diffuse tractaverit et in multis racionabiliter processisse videtur et putetur, non modica occasio tribuetur studiosis intelligendi quis et qualiter inter catholicos debeat alios tam in spiritualibus quam in temporalibus gubernare. 
<s 69> magister quamvis quod petis non reputem facile, tamen satisfacere voluntati tue conabor, et tibi intencionem aristotelis in hoc secundum opinionem quorundam, cum quibus tamen non omnes concordant in omnibus, recitabo. dicitur igitur quod aristoteles i politicorum ponit tres communitates in quibus aliquis vel aliqui debet vel debent aliis principari. quarum prima secundum eum est domus, que tres combinaciones, communitates seu coniugaciones complectitur: scilicet eam que est viri ad uxorem, et illam que est patris ad filium, et illam que est domini ad servos. <s 70>prima autem combinacio vocatur ab aristotele nupcialis. secunda potest vocari paterna, et eam aristoteles vocat celmostinam, id est futuram filiorum. terciam vero aristoteles vocat despoticam, id est dominativam; despotes enim est idem quod dominus, et principatus despoticus est principatus dominativus. 
<s 71> ut tamen hoc melius intelligatur, dicitur esse sciendum quod huiusmodi vocabula "dominus", "dominans", "dominari" et consimilia in significacione in diversis scripturis et scienciis accipiuntur equivoce; propter cuius equivocacionis ignoranciam sepe ignoratur intellectus auctorum utencium huiusmodi vocabulis sensus contrarios oriuntur. <s 72>omissis autem variis significacionibus huius vocabulorum dominus, dominans, predominans, dominium, dominancium et consimilium quibus diversimode utuntur interdum philosophia naturalis moralis et legales sciencie ac vulgaris locucio que sepe utuntur scripture divine), duo sunt tantummodo que videntur ad propositum exponende. <s 73>est ergo sciendum, secundum istos, quod dominus uno modo dicitur respectu subiectorum liberorum quidem, quibus scilicet dominatur quis non principaliter propter utilitatem propriam sed principaliter propter utilitatem subditorum; et talis dominus non vocatur ab aristotele despotes, nec principatus quo talis principatur vocatur ab eo despoticus. aliter dicitur dominus respectu subiectorum non liberorum sed subiectorum, qui sunt possessio domini quemadmodum alie res temporales dicuntur possessio alicuius; et talis dominus vocatur ab aristotele despotes, et principatus eius vocatur despoticus. <s 74>qui despotes, sicut possidet res alias temporales propter utilitatem propriam et non propter utilitatem earum, sic principatur servis principaliter propter utilitatem propriam et non principaliter propter utilitatem servorum (licet sepe, secundum aristotelem, idem sit expediens servis et domino). quare, licet inveniatur ab aristotele in politicis quod rex sit dominus sibi subiectorum, tamen nusquam invenitur quod debet dici despotes, vel quod principatus regalis debeat despoticus nominari seu appellari, licet quandoque principatus tirannicus despoticus nominetur propter similitudinem magnam inter despoticum et tirannicum principatum. <s 75>quia proprie loquendo principatus despoticus non est tirannicus. sicut enim aliqui iuste sunt servi secundum aristotelem -- tam illi scilicet qui a racione deficiunt ut nesciant regere seipsos, licet corpore [q]fuerunt[/q] robusti ut aliis valeant deservire (qui secundum aristototelem dicuntur naturaliter servi), quam illi qui sunt servi secundum legem iustam, quia in bello iusto capiuntur vel aliter fiunt servi aliorum -- <s 76>sic principatus despoticus, qui est solummodo respectu talium servorum, est licitus et iustus atque bonus; principatus autem tirannicus est iniustus, illicitus atque malus; unde et secundum aristototelem tirannis est pessima policia. 
<s 77> preter principatum despoticum quo paterfamilias dominatur et principatur servis in domo est principatus paternus quo filiis tamquam liberis principatur, quibus secundum aristotelem regulariter [c]changed to regaliter[/c] et despotice principatur: non quod principatus paternus sit principatus [m]regalis, quia principatus[/m] regalis non est nisi respectu civitatis vel regni (quod maius est civitate et ut plurimum plures civitates complectitur); sed pater dicitur filiis regulariter [c]changed to regaliter[/c] principari, non quidem quando domus in qua principatur est pars vici vel civitatis aut regni, <s 78>sed quando principatur in domo que non est pars communitatis perfeccioris, qualiter adam principabatur filiis suis et ne filiis suis antequam filii illi diversas domos haberent. talis autem principatus paternus, licet non dicatur regalis stricte loquendo, potest tamen dici regalis propter magnam similitudinem ad principatum regalem stricte sumptum. sicut enim in regno habente regem qui propriissime et auctenticatice dicitur rex unus existens principatur omnibus liberis principaliter propter utilitatem subiectorum secundum voluntatem suam, non secundum legem, <s 79>secundum aristotelem, iii politicorum c. 15 (quod qualiter debeat intelligi postea exponitur), sic in domo que non est pars communitatis perfeccioris, quandocumque est talis pater, principatur filiis propter utilitatem ipsorum secundum voluntatem propriam et suam, non secundum legem, ita ut filios delinquentes omni pena qua expedit valeat castigare, possitque de ipsis et ipsis facere quecumque redundant in utilitatem ipsorum, quibus, quia non principatur propter utilitatem propriam principaliter, non despotice sed quodammodo potest dici regulariter [c]changed to regaliter[/c] principari. <s 80>in domo autem que est pars vici vel civitatis pater non principatur filiis regulariter [c]changed to regaliter[/c], quia non habet tantam potestatem super filios ut principetur eis secundum voluntatem suam, non secundum legem, eciam in multis que essent ad utilitatem ipsorum, nec pro multis delictis potest eos pena qua expedit coercere sed talis vindicta est illi qui principatur in vico vel civitate aut in regno servanda. 
<s 81> paterfamilias autem dominatur uxori in domo neque despotice neque regulariter [c]changed to regaliter[/c]: non despotice, quia non est sua; nec regulariter [c]changed to regaliter[/c], quia non debet principari ei secundum voluntatem suam sed secundum legem matrimonii. neque enim tantam potestatem habet vir super uxorem quantam habet pater super filios. <s 82>quando [d]dominus[/d] [m]domus[/m] eius non est pars perfeccioris communitatis, principatur ergo vir uxori principatu politico. hic enim principatus viri super uxorem assimilatur principatui politico, in hoc scilicet quod sicut in principatu politico principantes secundum virtutem et sapienciam antecellunt sibi subiectos, sic naturaliter vir excedit uxorem secundum sapienciam et virtutem -- nisi aliquid accidat preter naturam, secundum aristotelem, i politicorum c., sicut contingit in masculis effeminatis. (per quem modum intelligenda sunt que dicta sunt superius de principatu despotico et paterno: quando scilicet natura non deficit in despote vel patre. <s 83>si enim natura ex aliqua causa deficeret in patre vel despote non esset iustum naturale despotem aut patrem servis vel filiis principari, quorum tamen principales sunt naturales, id est ex racione naturali, non ex institucione humana, provenientes, quando natura non deficit in patre vel despote.) 
<s 84> tres autem predicti principatus ad economiam, id est ad gubernacionem domus, spectant; et sic accipitur economia ab aristotele in philosophia morali, licet "economus" in iure vocetur ille cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, ut qui administrat res canonicorum, qui in quibusdam ecclesiis appellatur prepositus. 

<s 85> capitulum 4
<s 86> secunda communitas, que est perfeccior domo, vocatur vicus; quia ex multis domibus constat tamquam ex partibus, nec tamen ad tantam perfeccionem attingit ut civitas sit et debeat appellari. ista autem communitas, si non sit pars perfeccioris communitatis (scilicet civitatis aut alterius comprehendentis multos vicos aut vicinias aut civitates) et in ipsa multitudo domorum precessit ex uno parente superstite, <s 87>racionabile est ut ab illo regatur secundum voluntatem, et non secundum legem, quantum ad illos qui processerunt ab ipso, si in eo natura non deficit, quemadmodum filii reguntur a patre. quantum ad uxores autem quarum non est parens, racionabile est ut politice principetur, quia racio exigit ut leges matrimonii conservet, secundum quam vir et uxor in multis ad paria iudicantur. si autem multitudo domorum vici non processit ab uno parente superstite, racionabile est ut aliquod regimen simile regimini quo regitur civitas gubernetur.
<s 88> capitulum 5
<s 89> tercia communitas, que ex pluribus vicis componitur, vocatur civitas, quam dicit aristoteles, i politicorum, esse principalissimam omnium communitatum. (quod dicitur virtutem habere de communitatibus simul habitantibus habitancium, non de communitate habitancium in distantibus locis et pluribus civitatibus; qualis communitas est regnum vel ducatus, quod et qui potest communitas appellari, quia est illorum qui simul in multis communicant et ab uno principante reguntur; et multa que dicuntur de civitate proporcionaliter intelligenda sunt de regno et quacumque communitate que plures complectitur civitates.) <s 90>civitas autem est multitudo civium habitancium in civitatem. quorum ordo vocatur policia. sine ordine enim nulla est civitas; nisi enim habeat principantem vel principantes et subiectos, non est civitas appellanda, in qua diversi et diversimode sunt subiecti, saltem sepe et in perfectissima civitate. quidam enim reperiuntur subiecti tamquam servi vel mercenarii aut bannausi. (dicuntur autem bannausi qui manualiter seu corporaliter operantes opere suo maculant corpus, et isti in civitate que temperata et racionabili utitur policia non sunt proprie cives.) <s 91>alii autem in civitate sic sunt subiecti quod aliquo modo participant principatu, quia quamvis non principentur tamen aliquo modo ad principatum attingunt, quia ad iudicium vocantur et consilium vel eligunt principantem aut electores principantis. principans autem in civitate et dominans aliquando vocantur ab aristotele policernia. policernia autem secundum quosdam tres habet significaciones: primo autem significat imposicionem ordinis policie, secundo impositorem ipsius; tercio significat ipsum ordinem impositum, qui est policia. et ita policernia in una significacione idem est quod dominus et principans in civitate.
<s 92> capitulum 6
<s 93> policiarium autem due sunt species prime, sicut et due sunt species prime principatuum sive prelacionum et principancium sive prelatorum seu rectorum. omnis enim principatus aut ordinatur principaliter ad bonum seu conferens commune, bonum scilicet principantis et principancium et eciam subiectorum, aut non ordinatur ad bonum commune. si autem ordinetur ad bonum commune, sic est principatus temperatus et rectus. <s 94>si non ordinetur ad bonum commune est principatus viciatus et transgressus, quia est transgressio et corrupcio principatus recti et temperati et iusti. policia ergo omnis aut est temperata et recta, vel est viciata et transgressa. 
<s 95> policie autem temperate et recte tres sunt species principalis et impermixte. prima est quando principans est unus, et vocatur regalis monarchia, in qua dominatur unus solus propter bonum commune, et non principaliter propter propriam voluntatem et conferens. et huiusmodi policia, secundum aristotelem, viii ethicorum, est optima, secundum optimum modum eius. sunt enim plures modi ipsius secundum ipsum, iii politicorum c. 16, sed potissimus modus ipsius videtur quando aliquis regnat et principatur in regno non secundum legem sed secundum voluntatem suam. <s 96>quod quidam sic intelligunt. ille dicitur principari et regnare secundum voluntatem suam et non secundum legem qui regnat propter commune bonum omnium et nullis legibus humanis pure [q]positis[/q] vel consuetudinibus alligatur sed est supra omnes leges huiusmodi, licet legibus naturalibus astringatur. et ideo talis rex non habet iurare nec eciam promittere se servaturum quascumque leges vel consuetudines humanas introductas, licet expediens sit ipsum iurare quod leges naturales pro utilitate communi servabit et quod in omnibus que spectant ad principatum assumptum commune bonum intendet, non privatum. <s 97>talis rex potest dici habere plenitudinem potestatis, respectu scilicet eorum qui bonum commune respiciunt non privatum. talis autem principatus a principatu tirannico differt, quia ille est propter bonum commune; principatus autem tirannicus non est propter bonum commune. <s 98> differt eciam a principatu despotico, quia principatus despoticus est principaliter propter bonum proprium principantis, quemadmodum dominium bestiarum et aliarum rerum temporalium est propter bonum possidentis; principatus autem regalis est propter bonum commune, et ideo non [q]nominatur[/q] proprie principaliter despoticus. <s 99>et tamen rex talis est quodammodo dominus omnium, sed aliter quam in principatu despotico. quia in principatu despotico principans habet tantum dominium quod potest uti servis suis, et bonis aliis quibuscumque que ad suum pertinent principatum talem, non solum propter bonum commune sed eciam propter bonum proprium, dummodo contra legem divinam vel naturalem nichil attentet; sed principans in principatu regali predicto potest uti subditis et bonis eorum qualitercumque sibi placet propter bonum commune sed <s 100> non potest uti eis ut sibi placet propter bonum proprium, <s 101>et ideo sibi non sunt servi sed naturali libertate gaudent: quia ad naturalem libertatem spectat ut nullis possit uti liberis propter voluntatem utentis, sed non est contra naturalem libertatem ut quis racionabiliter utatur liberis ad bonum commune, cum quilibet teneatur bonum commune preferre privato. 
<s 102> discipulus secundum istam, principatus despotica esset maior et perfeccior tali principatu regali, quia maiorem potestatem includeret. principans enim despotice potest uti servis et bonis eorum propter utilitatem tam communem quam privatam, rex autem nisi propter utilitatem communem; ergo est maior et perfeccior. 
<s 103> magister respondetur quod principatus despoticus est quodammodo maior, quia ad plura quodammodo se extendit; sed ex hoc ipse est imperfeccior, seu bonum multorum est melius quam bonum unius, detrimentum boni multorum nullam perfeccionem sed imperfeccionem importat. in principatu autem despotico est detrimentum multorum ex hoc, quod ipse despotes potest uti sibi subiectis et bonis eorum ad propriam utilitatem, et ideo talis potestas maior imperfeccionem boni melioris, scilicet boni multorum, includit. <s 104>propter quod principatus despoticus, non solum qui est unus patrisfamilias in una domo sed qui esset unius regis in uno regno, et per consequens qui est unius imperatoris in toto orbe, esset simpliciter imperfeccior principatu tali regali. 
<s 105> preter istum principatum regalem sunt alii principatus regales diversimode deficientes ab isto, convenientes tamen in hoc quod sunt monarchie quedam. quidam enim principatus unius monarchie deficit ab isto quantum ad intencionem boni communis, quia scilicet non est institutus totaliter propter bonum commune sed eciam propter bonum proprium. et talis principatus regalis aliquid habet de principatu tirannico vel despotico, et est quodammodo mixtus ex principatu despotico tirannico et regali. in quantum enim quo ad aliqua intendit bonum proprium et non <s 106>commune est et habet aliquid de tirannico vel despotico principatu, in quantum autem in multis intendit bonum commune habet aliquid de principatu temperato et recto; et ideo, cum <s 107>unus solus princeps, habet aliquid de principatu regali et ideo est quodammodo mixtus ex principatibus illis. unde et aliquis principatus regalis tirannicus vocatur ab aristotele. principatus autem unius interdum deficit a sepedicto principatu regali quantum ad potestatem, quia scilicet non habet illam plenitudinem potestatis quam habet principatus regalis prefatus. <s 108>et talis principatus regalis dicitur "secundum legem", quia, licet unus principetur, non tamen principatur secundum voluntatem suam, sed quibusdam legibus et consuetudinibus humanitus introductis astringitur, quas tenetur servare et ipsas se servaturum iurare vel promittere obligatur; et quanto plures tales leges et consuetudines servare tenetur tanto magis recedit a [q]memoratu[/q] principatu regali -- et ideo forte hiis diebus non est in universo orbe talis principatus regalis. 

<s 109> secundum aristotelem nullus est dignus tali regno nisi sapiencia et virtute et bonis omnibus tam corporis quam anime quam eciam exterioribus bonis, scilicet amicis et diviciis, superexcellat. aliter enim timendum est ne ad tirannidem se convertat. unde et propria bona debet habere, vel ex se vel ex significacione illorum quibus preest, et bona liberorum nequaquam appropriet nec eciam quoquomodo accipiat, nisi evidens utilitas vel manifesta necessitas hoc exposcat. 
<s 110> isti principatui regali, et summo, opponitur tirannis, que est transgressio et corrupcio eius, que est prima species et pessima policie viciate, quia tirannus non intendit bonum subiectorum, nisi per accidens, sed principaliter intendit bonum proprium, sive bonum proprium sit bonum eciam aliorum sive malum impiorum. fiunt autem tiranni, secundum aristotelem, v politicorum c. 8, sepe ex demagogis. <s 111>(sunt autem demagogi ducentes populum secundum voluntatem suam de beneplacito populi, non tamquam reges aut domini vel tiranni seu ius regendi populum aut imperandi ipsis sed quasi procuratores et concionatores seu monitores instigant populum ad illa que populo placent, id est quibus populus credit; et ideo aristoteles vocat eos, iv politicorum c. 3, adulatores.) tales enim sepe, postquam sibi unierint, incipiunt propter potenciam tirannizare et eciam involuntariis dominari. fiunt eciam tiranni nonnumquam ex regibus, <s 112>quia, ut dicit aristoteles, viii ethicorum, malus rex tirannus fit. sive vero aliquis sit primo rex secundum voluntatem suam sive secundum legem, si incipiat principari involuntariis propter bonum proprium fit tirannus, sed incipit principari voluntariis propter bonum proprium fit proprie despotes, cuius principatus nonnumquam tirannis ab aristotele nuncupatur propter similitudinem magnam ad despoticam; non tamen tirannis proprie est despocia, sicut ex supradictis patere potest. 
<s 113> ex predictis colligi potest quod principatui regali, presertim potissimo, non solum tirannis proprie dicta sed eciam principatus despoticus aliquo modo opponitur; vel est principatus desperatus ut nullus unus principatus possit esse regalis et despoticus respectu eorumdem. quod tamen de aliquibus dominetur regaliter et aliquid de despotico inconveniens esse videtur.
<s 114> capitulum 7
<s 115> secunda species policie temperate et recte atque iuste vocatur aristocracia, in qua scilicet aliqui pauci viri et optimi principantur propter bonum commune multitudinis et non propter bonum proprium. quia licet habet plures species, ut docet aristoteles, iv politicorum c. 5, tamen prima et optima species eius est quando in sublimando aliquos ad principatum aristocraticum potest haberi, et habetur, respectus solummodo ad virtutes, scilicet intellectuales et morales, <s 116>non ad divicias nec ad potenciam nec ad amicos nec ad quecumque que possent absque bonitate et sapiencia reperiri. policia autem intemperata et viciata atque transgressa que aristocracie directe opponitur vocatur oligarchia, quando scilicet aliqui divites vel potentes vel qualitercumque insignes propter bonum proprium principantur, in tantum quod si eciam optimi viri principarentur propter bonum proprium et non principantur propter bonum commune seu multitudinis, dicendi essent oligarchice principari, et quod principatus eorum esset oligarchicus reputandus. <s 117>et ideo quicquid fit in eleccione vel sublimacione principancium habendo respectum ad aliquam aliam prerogativam quam ad sapienciam et virtutem (puta ad divicias vel potenciam vel genus vel amicos vel dignitatem vel superioritatem seu maioritatem vel sequelam aut quantumcumque aliam excellenciam) oligarchicum est habendum. nec tamen est hoc semper reprehensibile reputandum, quia ex causa, propter bonum finem, licet in huiusmodi ad aliquam aliam prerogativam vel excellenciam habere respectum. tam aristocracie quam oligarchie sunt diverse species de quibus non est tractandum ad presens.
<s 118> capitulum 8
<s 119> tercia species policie temperate et recte atque iuste diversis nominibus appellatur. uno nomine vocatur communi nomine policia. [m]policia enim [/m] in una significacione est commune ad omnem policiam, rectam et non rectam. in alia significacione signat solummodo quandam speciem policie, que alio nomine timocracia nominatur, de qua sunt diverse opiniones. <s 120>una est quod timocracia, sive policia communi nomine dicta, est illa in qua principantur multi propter bonum commune, sive sint optimi sive non optimi, sive sunt divites sive pauperes, itaque policia per se distinguitur per multitudinem ab aristocracia. alia est quod policia est illa in qua principantur aliqui egeni virtuosi propter bonum commune. alia est quod policia est illa in qua principantur neque optimi neque mali sed mediocres propter virtutem et bonum commune, ita quod per defectum virtutis et bonitatis distinguitur ab aristocracia. <s 121>sed quecumque policia debeat appellari timocracia, vel policia tamquam nomine communi, policia viciata et transgressa vocatur democracia, quando scilicet populus principatur vel ordinat et constituit principantem non propter bonum commune; que species diversas complectitur. sicut autem omnium policiarum temperatarum optima est regnum, et post eam aristocracia, et ultimo timocracia, sic policiarum intemperatarum sive viciatarum pessima est tirannis, et post ipsam oligarchia; sed in democracia minima perversitas reperitur, secundum aristotelem, viii ethicorum.
<s 122> capitulum 9
<s 123> discipulus exposuisti, ut estimo, significaciones vocabulorum extraneorum, secundum quorundam opinionem, que frequencius in auctoritatibus aristotelis allegatis et allegandis ponuntur. ideo noli plura exponere, sed ad quesitum principale revertere, et qualiter ad allegaciones supra primo et secundo capitulo huius secundi pro opinionibus diversis et adversis inductas secundum ipsas respondere contingat studeas recitare. verumptamen ad ipsas responsiones enarras, peto ut aliquas allegaciones adducas ad probandum quod magis expediat toti communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus. 
<s 124> magister quod petis dupliciter intelligi potest, quia dupliciter contingit plures regere sibi subditos: uno modo ut plures diversos habeant sibi subiectos, ita quod regimen plurium ad eosdem minime se extendat, quemadmodum plures archiepiscopi regunt omnes in aliqua regione diffusa existentes, et diversa regna a diversis regibus quorum nullus est sub alio (et quandoque ipsis nullus preest) reguntur. aliter plures regunt sibi subiectos sic, scilicet, quod omnes eosdem habent subiectos, quibus communi consilio principantur, <s 125>quemadmodum in aristocracia et policia stricte sumpta ac in policiis viciatis et transgressis eisdem oppositis, scilicet in oligarchia et democracia, reperitur. sive primo modo sive secundo modo intelligas, potes superius primo capitulo huius secundi ad id quod petis allegaciones aliquas invenire. quia alique earum non solum probant quod expedit communitati fidelium regi ab uno et non a pluribus primo modo, sed eciam videtur ostendere quod expedit ei gubernari ab uno et non a pluribus secundo modo. quare non videtur necesse ad id quod petis plures allegaciones adducere. 
<s 126> discipulus quamvis ad id quod peto possunt allegaciones super adducte allegari, et eciam vobis quedam plura circa consimilem materiam ex quibus potero plura advertere circa hoc petitum dicantur in secundo tractatu huius dialogi lib. 3, tamen volo ut aliquas speciales allegaciones inducas ad probandum quod magis expedit communitatem fidelium regi ab uno quam a pluribus secundo modo. 
<s 127> magister hoc videtur posse sic probari. illo regimine expedit magis regi communitatem fidelium qui magis assimilatur regimini et principatui naturali; quia sicut ars, si est recta, imitatur naturam, ita principatus, si est rectus, imitatur et assimilatur principatui naturali; et per consequens principatus qui magis assimilatur principatui naturali est reccior et perfeccior, et per consequens magis expediens. sed regimen seu principatus unius, quando scilicet unus solus regit multos et presidet eis, <s 128>magis assimilatur principatui naturali quam regimen seu principatus plurium, quia tale regimen assimilatur principatui regali, qui est unius. principatus autem regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus aristocraticus vel politicus stricte sumptus; magis autem assimilatur communitati que est domus in qua principatur unus paterfamilias. unde et principatus patrisfamilias regalis quodammodo esse videtur teste aristotele, qui i politicorum c. 10 ait paterfamilias principari natis regaliter, et eodem c. dicit, <s 129>"puerorum autem principatus regalis: quod enim genuit et secundum amorem principans et secundum senectutem est, quod quidem est regalis species principatus". ex quibus verbis colligitur quod principatus regalis assimilatur communitati que est domus, in qua principatur unus et non plures neque primo modo neque secundo. communitas autem domus est naturalis, secundum aristotelem, qui i politicorum in prologo ait: "in omnem quidem igitur diem communitas constituta secundum naturam domus est". secundum naturam <s 130> domus est secundum naturam et naturalis. <s 131>principatus ergo regalis magis assimilatur principatui naturali quam aristocraticus et politicus stricte sumptus, et per consequens principatus ille qui magis assimilatur regali, scilicet in quo regit unus et non plures, magis assimilatur principatui naturali, et per consequens est perfeccior et melior atque magis expediens. ex quo infertur quod magis expedit communitatem fidelium ab uno quam a pluribus eciam non secundo modo principari. 
<s 132> discipulus. videtur quod ista allegacio non concludit, quia principatus regalis non magis assimilatur communitati illi que est domus quam principatus politicus in quo principantur plures. quia secundum aristotelem, i politicorum c. 2. et 1, communitatis illius que domus est, que est communitas economica, sunt tres partes, quarum una est despotica, alia nupcialis, et tercia paterna; <s 133>et ideo sunt ibi tres principatus specie differentes, scilicet despoticus, quo paterfamilias principatur servis, politicus, quo paterfamilias principatur uxori, et regalis, quo paterfamilias principatur liberis suis sive natis. ait enim aristoteles, "quoniam autem tres partes economice erant, una quidem despotica, de qua est prius dictum, una autem paterna, tercia autem nupcialis. et enim mulieri preest et natis tamquam liberis quidem, ambobus non eodem modo principatur sed mulieri quidem politice, natis autem regaliter". <s 134>ex quibus verbis colligitur que dicta sunt, et infertur quod non magis assimilatur communitati domus principatus regalis quam politicus, quia sicut uni parti assimilatur principatus regalis principatui naturali, ita alteri parti assimilatur principatus politicus. quare, ut videtur, non magis assimilatur principatus regalis principatui naturali quam principatus politicus, cum principatus quo paterfamilias in domo principatur uxori, cui assimilatur principatus politicus, sit naturalis, sicut principatus quo principatur natis, cui assimilatur principatus regalis. <s 135>quia teste aristotele, eodem capitulo et, dicente: "masculus natura femella principalior, nisi aliqualiter constet preter naturam, et scimus et perfectum est", scilicet principalius, "minore et imperfecto". ex quo concluditur quod masculus naturaliter principatur uxori et pater natis. quod de masculuo respectu uxoris patenter dicit aristoteles, i politicorum c. 3: "adhuc autem masculum ad feminam, natura hoc quidem melius, hoc autem deterius, et hoc quidem principans, hoc autem principata ". <s 136>ex quibus infertur quod ex hoc quod principatus regalis assimilatur principatui naturali probari non potest quod sit melior et perfeccior principatu aristocratico et politico stricte sumpto. 
<s 137> magister istam responsionem quidam evacuare nituntur, dicentes quod licet tam principatus regalis quam politicus, et eciam aristocraticus, immo omnis principatus rectus, assimiletur aliquo modo principatui naturali, tamen principatus regalis magis assimilatur principatui naturali perfecciori et meliori quam principatus politicus stricte sumptus. principatus enim paterfamilias respectu natorum principalior atque perfeccior est et melior quam principatus quomodo principatur uxori. tum quia principatus respectu liberorum est melior quam principatus respectu uxoris, <s 138>quia inter liberos sunt masculi, qui meliores sunt feminis, sicut supra per aristotelem est probatum; principatus autem meliorum subiectorum semper est melior, secundum eumdem, i politicorum c. 3. tum quia principatus quo paterfamilias principatur uxori est propter principatum quo principatur natis, quia propter prolem procreandam uxor est principaliter ducenda. tum quia pater naturaliter plus diligit filios quam uxorem, quia naturali coniunccione et perfecciori sunt sibi coniuncti quam uxor. <s 139>et ita in communitate domus principalissimus ac apertissimus et naturalissimus principatus est ille quo paterfamilias principatur natis, cui assimilatur principatus regalis; ergo principatus regalis est perfeccior aliis principatibus in communitate domus. 
<s 140> adhuc, principatus regalis similior est principatui naturali quo paterfamilias principatur natis quam principatus politicus principatui quo paterfamilias principatur natis quam principatus [c]gap[/c] principatui quo paterfamilias principatur <s 141> uxori <s 142> assimilatur principatui paterno tam quo principatur quam quo ad plenitudinem potestatis, quia in utroque principatu est unus principans et uterque habet plenitudinem potestatis <s 143> super sibi subiectos. <s 144>principatus autem politicus, licet assimiletur principatui quo paterfamilias principatur uxori in hoc, quod neuter principans habet plenitudinem potestatis, tamen in hoc differt, quod in principatu politico principans non est unus sed plures. in principatu autem naturali quo paterfamilias principatur uxori sue principans est unus, sive habet plures uxores sive unam. et ita principatus regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus patrisfamilias respectu uxoris. ex quo concluditur quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus. 
<s 145> capitulum 10
<s 146> discipulus hic possemus multa scrutari de principatu regali et plenitudine potestatis, tam patris respectu natorum quam regis respectu sibi subiectorum. sed quia hec postea forte habebunt locum, ideo ipsis pertransitis aliam allegacionem adducas ad probandum quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus. 
<s 147> magister hoc tamen michi quidam probant. illud regimen est maxime expediens communitati fidelium quo amicicia et concordia maxime conservatur et sedicio, que est cuiuslibet communitatis corrupcio, devitatur, teste aristotele, qui, ii politicorum c. 3, ait: "amiciciam putamus maxime omnium bonorum communitatibus; sic enim utique minime sediciones faciunt'; et viii c. 1 ait: "videtur autem et civitates continere amiciciam, et legis positores magis circa ipsam student quam iusticiam. <s 148>concordia enim simile aliquid amicicie videtur esse; hanc autem maxime appetunt". hoc eciam ipsa veritas, matt. insinuare videtur, cum dicit: "omne regnum in se divisum desolabitur, et omnis civitas aut domus divisa per discordiam et odium contra se non stabit," etc. 
<s 149> discipulus hic caret in parte; suppleatur igitur, etc.. 
<s 150> 
<s 151> 
<s 152> <s 153>
<s 154> 
<s 155> 
<s 156> <s 157>
<s 158> 
<s 159> 
<s 160> capitulum 13
<s 161> discipulus si alique alie allegaciones tibi occurrunt ad probandum quod nullus debet preesse cunctis fidelibus nisi omnes superet in sapiencia et veritate, adducas. 
<s 162> magister hoc adhuc probatur sic. non minor sapiencia neque virtus [m]requiritur[/m] ad principantem in spiritualibus toti congregacioni fidelium quam ad regem qui in temporalibus presidet sibi subiectis, ut aristoteles, vii politicorum c. [m]13[/m] velle videtur, cum secundum ipsum ibidem,non est iustum aliquos semper principari (qualiter principantur reges et eciam summi pontifices) et alios semper subiici nisi differant a subiectis sibi quantum dii et heres differunt ab hominibus, <s 163>qui sunt simpliciter, secundum ipsum, omnes homines excellentes. ait enim seneca: "si igitur fuerint tantum differentes alteri ab alteris quantum deos et heres estimamus ab hominibus [q]pr[/q] confestim primo secundum corpus multam habentes excellenciam, demum secundum animam, indubitata sit et manifesta excellencia principancium respectu subiectorum, palam quia melius semper vitam suam". <s 164>illud enim quod est excellens et perfeccius, quamdiu manet talem, natum est principari illis qui ab excellencia tanta deficiunt. si autem non inveniantur tales qui differunt ab aliis quemadmodum differunt dii et heres ab hominibus, tunc non iustum est ut aliqui eorum principantur aliis secundum totam vitam suam, sed iustum est ut omnes quodammodo communicent principatu, ut scilicet omnes qui sunt equales in sapiencia et virtute vicissim principentur, primo aliqui et postea alii, ut aristoteles ibidem velle videtur, dicens: <s 165>"quoniam autem hoc non facile accipitur, neque, sicut vides ait silex est, reges tantum differentes a subiectis, manifestum quod propter multas causas necessarii omnes communicare eo quod est secundum partem principari et subiici", ut scilicet nullus principetur toto tempore vite sue, sed illi qui aliquando principantur aliquando subiiciantur. cuius racionem assignat dicens, "quod enim equale idem similibus". ex quibus verbis racio talis elicitur. iniustum est ut aliquis semper principetur sibi equalibus et similibus, <s 166>ergo quando aliqui sunt similes iniustum est ut aliqui eorum principentur semper et alii semper subiiciantur. quare concluditur quod, si inter fideles sint multi similes inter se in sapiencia et virtute, iniustum est ut unus eorum semper toto tempore vite sue principetur et alii semper subiiciantur. quare, cum papa toto tempore vite sue debeat preesse universis fidelibus, iniustum est ut aliquis efficiatur papa si alii inveniuntur sibi similes in sapiencia et virtute. iniustum est ergo ut aliquis fiat papa nisi sapiencia et virtute fideles super universos. 
<s 167> amplius, principatus papalis est perfeccior principatu regali, teste gregorio nazianzeno, qui, ut legitur dist. 10, c. suscipitis, ait, scribens imperatoribus constantinopolitanis: "dedit et nobis potestatem; dedit principatum multo perfecciorem principatibus vestris". nullus autem est dignus principatu regali nisi superet alios sapiencia et virtute -- immo omnibus bonis, ut aristoteles videtur asserere, viii ethicorum, sicut allegatum est supra, cap. 2 huius secundi. quod eciam probatur ex hoc, quod "regnum est secundum aristocraciam institutum", <s 168>secundum aristotelem, v politicorum c. 8. in aristocracia autem principantur illi qui sunt ceteris meliores, secundum eumdem, iv politicorum c. 5. ergo et in regno nullus debet principari regaliter nisi ceteros antecellat. unde et deus, quando primo regem populo suo pretulit, optimum tocius populi elegit, teste samuele, qui de ipso, scilicet saule, pro tempore illo, dixit, i regum 10 "certe videtis quem elegit dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo". <s 169>ergo multo forcius nullus est dignus principatu papali nisi omnes precellat sapiencia et virtute. ergo quando non invenitur aliquis cuius excellencia tanta sit indubitata et manifesta (cum excellencia principancium debet esse indubitata et manifesta, secundum aristotelem, ut dictum est prius in primo capitulo), tunc nullus est ad summum pontificem eligendus, sed assumendi sunt plures excellenciores aliis, qui aristocratice vel politice omnes alios regant.
<s 170> capitulum 14
<s 171> discipulus ex racionibus istis michi dedisti occasionem tangendi quamplura tam pro conclusione ad quam inducuntur quam contra, necnon eciam contra totam materiam quam in principio huius secundi cepimus pertractare, an scilicet expediat congregacioni fidelium uni prelato subesse. ideo exquisicius quam proposuerim ipsam et que prius tacta sunt intendo discutere, et quantam virtutem raciones pro una parte et pro alia obtineant veritatis investigare. in primis autem aliquas allegaciones inducas ad probandum quod quamvis in toto populo christiano nullus esset qui omnes alios virtute et sapiencia superaret, <s 172>melius esset populum christianum regi ab uno quam a pluribus, secundum quod tenet secundus modus ponendi qui recitatus est superius, undecimo capitulo huius secundi. 
<s 173> magister hoc videtur sic posse probari. tale regimen maxime expedit toti congregacioni fidelium quali deus tam in veteri testamento quam in novo deus voluit populum suum gubernari, cum ipse omnis regiminis virtuosi et utilis sit optimus et sapientissimus institutor. sed deus tam in veteri quam in novo testamento voluit populum suum gubernari ab uno qui per totam vitam suam esset omnium gubernator, quamvis non esset omnes alios in sapiencia et virtute precellens. <s 174>nec enim invenitur quod aliquis iudex vel rex in veteri testamento omnes alios excellerunt in sapiencia et virtute. dictus ergo petrus non videtur fuisse sanccior et sapiencior universis apostolis et aliis orthodoxis; dictus enim iohannes apostolus in amore christi, et per consequens in sanctitate et virtute, ipsum precessisse videtur; dicto eciam paulo in sapiencia videtur fuisse inferior. ergo, non obstante quod non inveniatur aliquis christianus qui excellat omnes alios sapiencia et virtute, est aliquis ad summum pontificium eligendus qui christianorum omnium sit prelatus.
<s 175> capitulum 15
<s 176> discipulus ut michi et aliis detur occasio inveniendi circa predicta clarius veritatem, ad omnia que pro assercionibus contrariis sunt adducta responsiones aliquas studeas recitare. primo autem narra quomodo respondetur ad illa contra que secundum modum ponendi supra cap. 2 recitatur, et pro quo nunc ultimo allegasti; ille enim modus ponendi aliquam apparenciam habere michi videtur. 
<s 177> magister ille modus ponendi est bipartitus. dicitur enim uno modo quod si nullus in populo christiano invenitur excellencior omnibus aliis, et tamen invenitur idoneus atque bonus aliquis, talis est eligendus in papam, sed si nullus invenitur bonus et idoneus, nullus est tantum ad tantum officium sublimandus. aliter dicitur quod, sive inveniatur idoneus sive non, aliquis est ad summum pontificium eligendus, quia melius est qualemcumque in caput habere quam capite omnino carere. 
<s 178> discipulus primo narra quomodo secundum primum istorum modorum respondetur. 
<s 179> magister ad primam allegacionem que inducitur supra cap. 2 huius secundi, que in auctoritate aristotelis fundari [m]videtur[/m] qui videtur asserere iniustum esse ut aliquis principetur sibi similibus et equalibus, respondetur quod si in aliqua communitate omnes essent boni et nullatenus pervertibles per maliciam in actu vel potencia, iniustum esset ut aliquis principaretur sibi similibus et equalibus in sapiencia et virtute, quia tunc nulla racio appareret quare plus deberet unus quam alius principari, sed quando in aliqua communitate sunt multi aut plures perversi, vel qui perverti possunt, <s 180>et cum maior pars et potencior voluntarie sustinet principatum unius ut a tali voluntate averti non possit, tunc expedit ut unus super omnes recipiat principatum, dummodo inveniatur talis qui sit dignus principari deterioribus (eo quod aliter non esset bonus vel idoneus reputandus). si autem est aliqua pars tam potens quod posset sedicionem periculosam toti communitati suscitare que compesci non posset, et principatum unius vellet nullatenus sustinere, tunc non esset omnibus sibi similibus et aliis preferendus, sed esset talis principatus institucio ad tempus aliud differenda. <s 181>quemadmodum enim interdum propter maliciam subditorum episcopus licite deserit ipsos eciam penitus renunciando regimini (extra, de renunciacione, nisi cum pridem; 7, q. 1, hoc tamen servandum), [q]sit[/q] propter maliciam aliquorum quandoque licet institucionem principantis differre. et ideo, quamvis regulariter expedit toti communitati fidelium ut aliquis unus qui omnibus aliis presit ad summum sacerdocium eligatur, tamen, si esset tanta malicia alicuius partis christianorum que posset exponere totam christianitatem periculo quod nullo modo vellet uni summo sacerdoti obedire, <s 182>non esset tunc aliquis ad tale officium eligendus, sed esset eius eleccio differenda. sicut enim sepe permittuntur minora mala ut maiora vitentur, dist. 3, c. omnis, sic nonnumquam omittuntur bona, eciam magna, ut maxima pericula declinentur. aristoteles ergo intellexit quod iniustum est quod aliquibus quis sibi similibus in virtute et equalibus principetur, nisi ex aliqua utilitate vel necessitate expediat ordinatur ut aliquis eciam sibi similibus et equalibus, et non solum inequalibus et dissimilibus, principetur. 
<s 183> ad racionem vero aristotelis, qua absolute et sine distinccione vel modificacione probare videtur quod iniustum est quod quis sibi similibus et equalibus principetur, quia equalibus secundum virtutem debetur equalis honor et dignitas, respondetur quod quamvis ei convenienter et utiliter posset fieri ut aliquibus equalis honor et dignitas tribuatur,, in quo casu loquitur aristoteles; tamen quando non est possibile aut non est utile vel est minus utile, presertim communi bono, quod equalis honor et dignitas equalibus conferatur, <s 184>tunc absque omni iniusticia, immo iuste, eleccione vel sorte aut quovis alio licito modo aliquis quo ad dignitatem et honoribus potest similibus et equalibus sibi preferri. et si alii in hoc turbarentur et ad sedicionem faciendam provocarentur, efficerentur dissimiles et inequales secundum virtutem alteri cui prius equales et similes extiterunt, tamquam ambiciosi et invidi, preferentes honorem proprium bono communi: cum magis periclitari vellent bonum commune vel minime procurari quam aliquem eis cum utilitate communi preferri. 
<s 185> exemplum autem aristotelis de habentibus equalem vel inequalem virtutem digestivam, et de habentibus [q]ut[/q] me in questi et de finibus equale vel inequale corpus, quia equalibus secundum virtutem digestivam vel corpus expedit habere equale alimentum vel vestitum, quod nocet inequalibus secundum virtutem digestivam et corpus, non concludit quod universaliter absque omni excepcione equalibus et similibus secundum virtutem debeat dari idem honor et dignitas: quia in ministrando alimentum et vestitum equalibus vel inequalibus secundum virtutem digestivam corpus, <s 186>solummodo attenditur propria virtus et proprium corpus uniuscuiusque ipsorum, quid scilicet expediat vel noceat unicuique ipsorum divisim. in distribuendo autem honores et dignitates quandoque solum attenditur meritum et dignitas illorum quibus debent distribui, quia tunc iniustum est ut equalibus inequalis honor seu dignitas tribuatur, et tunc locum habet exemplum aristotelis; quandoque autem non solum attenditur meritum et dignitas honorandorum, sed eciam attenditur utilitas publica, que melius procuratur principaliter per unum quam per plures, et tunc, quia maior respectus est ad bonum commune quam ad meritum et dignitatem honorandorum, <s 187>iustum est ut equalibus et similibus secundum virtutem non equalis honor et dignitas tribuatur.
<s 188> capitulum 16
<s 189> discipulus quia contra istum modum videntur specialiter militare ea que allegata sunt prius, cap. 12 et 13 (ibi enim ostenditur quod nullus debet preferri cunctis fidelibus nisi precellat virtute et sapiencia universos, cuius contrarium tenet predictus modus ponendi), ideo narra qualiter respondetur ad ipsa. 
<s 190> magister ad illa que 12 cap. inducuntur respondetur quod regulariter quando invenitur aliquis qui virtute et sapiencia omnes alios superet et excellat, ille preferendus est in summum pontificem, et regulariter peccant qui scienter talem dimittunt et essent merito potestate eligendi privandi; et in hoc casu loquuntur auctoritates inducte. quando autem non invenitur aliquis talis, sed multi sunt similes et equales secundum virtutem et sapienciam, tunc non est eligendus talis (cum nullus sit talis), <s 191>nec tamen debet differri eleccio quousque inveniatur talis, sed sufficit tunc unus equalium vel similium in [q]papatum[/q] [m]sapiencia[/m] et virtute, habendo respectum ad aliquid aliud quod aliquo modo suffragetur eidem, eligatur. 
<s 192> discipulus quamvis istam responsionem, ut puto, intelligam; tamen qualiter ista opinio auctoritates supra 8 cap. allegatas, que forsitan fortiter contra ipsam militare videntur, exponuntur ignoro. ideo breviter discute per ipsas et dic quem intellectum habet de ipsis. 
<s 193> magister ad illam auctoritatem que dicit quod talis debet eligi respectu cuius ceteri grex dicantur, respondetur quod potest habere duplicem intellectum verum. unus est quod quando aliquis respectu cuius ceteri, boni et mali, possunt merito dici grex eligatur ille. alius est quod, quia in ecclesia semper inveniuntur mali, semper debet eligi talis respectu cuius ceteri, id est mali, grex dicantur; non tamen est semper possibile ut eligatur talis respectu cuius eminentes in sapiencia et virtute possunt dici grex. 
<s 194> ad aliam que ponitur 1, q., 1, c. vilissimus, respondetur quod prelatus vilissimus, id est valde vilis, est putandus nisi precellat malos et indignos tanto honore sciencia et sanctitate, sed non est vilissimus reputandus quamvis non precellat sciencia et sanctitate eminentes secundum sapienciam et virtutem. 
<s 195> ad terciam, que est ieronimi, respondetur quod est aliquis prestancior, sanccior, etc., ille eligendus ad sacerdocium est; quando autem non est talis, sufficit eligere prestanciorem, sancciorem, doctorem et in omni virtute eminenciorem videlicet malis et stultis in populo. 
<s 196> ad auctoritatem leonis pape consimiliter dicitur quod quando est aliquis optimus ipse est eligendus, quando non est aliquis optimus eligendus est bonus. 
<s 197> ad auctoritatem ambrosii dicitur quod presbyteri et diacones cunctum populum vitam ducentem in omnibus secularem debent conversacione et sermone preire, sed non oportet quod preeant illos ex populo qui dicunt vitam singulariter sanctam. 
<s 198> ad alias auctoritates per modum consimilem respondetur. 
<s 199> discipulus puto me non ignorare qualiter ista opinio intelligat omnes sacros canones qui in hoc infra contra ipsam militare videntur. sed dic an teneat eleccionem debere cassari si non eligitur optimus et excellencior omnibus invenitur. 
<s 200> magister tenet quod quia propter scandala, turbaciones, dissensiones, sediciones eciam, sepe tollerantur minora mala ut maiora vitentur, ita posset eleccio boni non optimi quando invenitur optimus licite non cassari, et sepe periculosissime cassaretur. 
<s 201> discipulus numquid, non obstante quod talis eleccio cassari non debeat, tenetur electus bonus non consentire eleccioni de se facte, vel cedere si iam consensit, quando aliquis optimus est dimissus? 
<s 202> magister respondetur quod talis, quando alius optimus invenitur, si absque periculo vel turbacione notabili valeat non consentire (vel cedere si consensit ), de necessitate salutis tenetur non consentire vel cedere, maxime si cum bono exemplo et edificacione tocius communitatis fidelium hoc facere possit. aliter enim dampnabiliter bonum vel honorem proprium bono communi preferret.
<s 203> capitulum 17
<s 204> discipulus dic nunc qualiter respondetur ad illa que supra 13. capitulo sunt adducta. 
<s 205> magister omnia illa fundantur in hoc, ut videtur, quod nullus est dignus principatu regali nisi superet omnes alios sapiencia et virtute, secundum quod aristoteles in politicis et eciam in ethicis sentire videtur, ut nullus debeat esse rex nisi sit optimus, et melior secundum sapienciam et virtutem omnibus sibi subiectis. ad quod dicitur quod hoc non est, secundum aristotelem, universaliter ab omni excepcione verum. ad cuius evidenciam dicitur esse sciendum quod principatum regalem pluribus modis contingit adipisci, <s 206>de quibus ad presens sufficit enumerare duos, quorum unus est quando aliquis a subditis voluntarie sublimatur in regem, alius quando quis voluntarie de principatu despotico quem iuste adeptus fuit ad principatum regalem se transfert. si primo modo debeat quis ad principatum regalem regulariter assumi, assumendus est optimus secundum sapienciam et virtutem, si invenitur talis et nullum iustum impedimentum impedit promocionem eius. et si tale genus invenitur quod tali modo excedat omnes alios iustum est regulariter ut tale genus regnet. et sic intelligit aristoteles, iii politicorum c. 16, <s 207>cum dicit: "cum igitur sit genus totum et alios unum acciderit esse differenter secundum virtutem tantum ut excedat que illius eam que aliorum omnium, tunc iustum est genus hoc esse regale et dominans omnium, et regem unum habens, sicut et dictum est prius". si autem non invenitur, inveniuntur tamen multi boni, aliquis eorum assumendus est, cuius principatum alii eis similes et equales in sapiencia et virtute propter commune bonum pacienter et libenter ferre tenentur. qualiter autem assumi debeat postea, si volueris, poteris inquirere. 
<s 208> si autem secundo modo pervenerit quis ad principatum regalem, puta quia primo obtinuit dominium regionis tocius et omnium habitancium in ea, sive per occupacionem sive per empcionem sive per donacionem sive per iustum bellum sive quoque alio modo iusto, et post, renuens principatum despoticum, contentus est solo principatu regali, <s 209>ut scilicet principaliter velit principari eis propter bonum et conferens subditorum, non propter bonum proprium, qualiter principatur despotes, poteris iuste potiri principatu regali quamvis non sit optimus, quia ex hoc quod partem iuris sui dimittit et partem retinet non est iniustus censendus, licet non sit optimus. 
<s 210> ad aristotelem autem qui innuit vii politicorum, cap. 13, quod non est iustum aliquos semper principari nisi tantum differant a subditis quantum dii et heres differunt ab hominibus, respondetur multis modis, uno modo quod hoc est verum si attendatur solummodo meritum et dignitas principantis, non autem si attendatur utilitas boni communis. aliter dicitur quod hoc est verum de iusto naturali in particulari, puta quod non est iustum particulare ut isti principentur omnibus aliis nisi tali modo differant ab illis quibus principatur <s 211>per quem modum iustum est ut ille vir principetur uxori sue qui naturaliter sunt servi, secundum aristotelem in politicorum. sed non est verum de iusto positivo. nam cum sepe sit iustum et naturale ut aliquis dominetur multis sibi similibus et equalibus in communitate perfecta (quia si sunt tot similes et equales secundum virtutem et scienciam quod non possunt utiliter omnes simul principari, et tamen talis communitas sine principante non potest consistere, secundum aristotelem), <s 212>et tamen non est iustum naturale ut magis principentur isti quam illi, quare necesse est quod per iustum positivum determinetur quod isti principentur, vel simpliciter secundum totam vitam suam vel ad tempus. et sicut, non obstante quod non sit iustum naturale ut iste principetur secundum totam vitam suam sibi similibus et equalibus, qualiter intelligit aristoteles, tamen potest ex causa fieri iustum positivum, quod aristoteles negare non intendit. 
<s 213> discipulus quomodo potest esse iustum naturale quod aliquis principetur sibi similibus, et tamen non est iustum naturale quod ille principetur sibi similibus, nec est iustum naturale quod ille principetur sibi similibus, et sic de aliis? 
<s 214> magister respondetur quod ista interrogacio tua procedit ex ignorancia primitivorum, scilicet logicalium, que nullus desudans cuique sciencie ignorare deberet; aliter enim procedet sophistice quando putabit se demonstrative procedere. dicitur ergo quod sicut sepe tam universalis quam particularis est necessaria, et tamen quelibet singularis est contingens, ita possible est quod particularis sit secundum iusticiam naturalem et tamen nulla singularis <s 215>quare possible est quod aliquem debere principari sibi similibus sit iustum naturale, et tamen non est iustum naturale istum principari debere sibi similibus, nec est iustum illum principari debere sibi similibus, et sic de singulis. et sicut possibile est quod proposicio cathegorica de disiuncto extremo in qua subiiciuntur termini discreti sub aliquo termino communi sit necessaria, et tamen quod disiunctiva respondens cum modo necessitatis sit falsa et ideo nulla singularium illarum sit necessaria, ita potest contingere quod talis sit vera: <s 216>"istum vel illum" et sic de aliis "principari sibi similibus est iustum naturale", si sit cathegorica de disiuncto subiecto, et tamen quod disiunctiva sit falsa, et per consequens quelibet singularis est falsa. ut igitur (secundum istos) absque omni decepcione in talibus procedatur, diligentissime est cognoscenda differencia inter proposicionem disiunctivam et de disiuncto extremo, et inter proposicionem de eisdem terminis acceptam in sensu composicionis et in sensu divisionis (secundum quosdam), vel inter diversos sensus proposicionum talium secundum amphibologiam (secundum nonnullos). <s 217>quia sepe propter ignoranciam diversitatis inter tales proposiciones et sensus et, intellectus auctorum in pluribus ignoratur, dum putatur unum habuisse sensum quandoque alium, immo quandoque contrarium habuerunt, et variis modis sophismata fiunt in talibus, quamvis ignoranter a multis, dum unus sensus vel proposicio equipollens sophistice infertur ex alio aut econverso, vel ex proposicione in uno sensu accepta, vel ex uno sensu, inferuntur illa que non ex ipso sed ex alio sensu sequuntur, vel econverso unus sensus sophistice concluditur ex illis ex quibus alius sensus vero argumento potest inferri. <s 218>pluribus eciam aliis modis fiunt sophismata in talibus propter ignoranciam distinccionis huius sensus earundem proposicionum secundum vocem. 
<s 219> discipulus recitasti duos modos respondendi secundum aristotelem. nunc recita alium, si occurrerit. 
<s 220> magister aliter dicitur quod non est iustum aliquos vel aliquem semper principari, nisi differant tantum vel differt a subiectis et sicut differunt dii et heres ab hominibus, si probabiliter timetur quod equales, si non equales et equaliter honorentur, periculosas dissensiones et sediciones procurabunt. 
<s 221> discipulus secundum istam discurre per auctoritates que allegate sunt supra cap. 13. 
<s 222> magister primam auctoritatem aristotelis concedit ista opinio sicut sonat. ad secundam dicit quod quando sunt plures equales in aliqua communitate perfecta, vult aristoteles quod expedit omnes participare principatu secundum partem, id est quandoque principari, quandoque subiici, quandoque probabiliter timetur quod aliter periculose sediciones orientur nisi quilibet qui est eque dignus aliquando principetur. <s 223>si autem de huiusmodi sedicione minime formidatur, expedit (si aliquis invenitur idoneus) ut unus tamquam rex omnibus principetur, eciam secundum totam vitam suam, nisi presumatur quod velit principatum regalem in tirannidem convertere vel timeatur de aliquo alio malo quod posset propter aliquam maliciam accidere. 
<s 224> ad aliam autem per aristotelem, quod enim equale idem similibus, responsum est prius. 
<s 225> ad aliam, cum accipitur ab aristotele quod nullus est dignus principatu regulariter nisi superet omnes alios omnibus bonis, respondetur quod hoc verum est si solummodo attendatur meritum et dignitas persone illius qui debet esse rex, non habendo respectum ad bonum commune. 
<s 226> ad aliam, cum accipitur quod regnum est secundum aristocraciam institutum, in qua solummodo principantur qui sunt ceteris meliores, respondetur quod si in aliqua communitate volente aristocratice regi inveniuntur aliqui pauci ceteris meliores, iustum est quod illi (nisi aliquid aliud impediat) ceteris principentur. <s 227>si autem non inveniuntur aliqui pauci qui sunt ceteris meliores, sed sunt multi in sapiencia et virtute equales, et tot quot non esset expediens omnes principari, tunc non potest fieri ut principantes aristocratice sint ceteris meliores, et tamen principatus aristocraticus est toti communitati expediens, si principatum regalem noluerit sustinere, et utilius tunc erit aliquos paucos de equalibus ad principandum omnibus assumere quam principatum politicum oligarchicum vel democraticum instituere. 
<s 228> ad aliud quod dicitur deum elegisse optimum de toto populo in primum regem israel, scilicet saulem, respondetur quod saul non erat melior secundum sapienciam et virtutem omnibus aliis; samuel enim fuit multo melior illo, et forte quamplures alii ipsum virtute et sapiencia excesserunt. <s 229>propter tamen staturam proceram ipsius dicebatur quod non erat ei similis in omni populo, quia (ut habetur ibidem) "alcior fuit omni populo ab humero et sursum". ex isto colligunt multi quod non est necesse universaliter absque omni excepcione semper eligere meliorem in regem, quia samuel non fuit electus in regem et tamen fuit multo melior saule. 
<s 230> discipulus dic breviter, applicando predicta ad papam, quomodo respondetur ad prescripta inquantum probare videntur quod nullus tamquam papa preesse debet cunctis fidelibus nisi scilicet omnes superet sapiencia et virtute. 
<s 231> magister dicitur quod si inveniretur aliquis catholicus cuius excellencia talis esset nota, ille (nisi aliquid singulare specialiter impediret) debere preesse toti communitati fidelium, ita quod si aliquis alius eligeretur (vel eciam ante presidens extitisset) unus vel alius, amore communis boni ei de necessitate salutis cedere teneretur, nisi cessionem huiusmodi aliqua specialis racio impediret. si autem non inveniretur aliquis qui taliter excederet, de equalibus esset aliquis assumendus, <s 232>quia quamvis non sit iustum naturale vel divinum ut iste assumatur, tamen iustum naturale est ut aliquis assimilantur. et ideo, quia non omnes equales debent presse, expediret et expedit ut si non possit racionabiliter aliter quam [b]per[/b] sortem, quod per sortem aliquis de equalibus preferatur et, quemadmodum apostoli, propter omnimodam equalitatem quam perpenderunt inter mathiam et ioseph qui vocabatur bersabas, sortes dederunt eisdem, et eum super quem sors cecidit ad apostolatus officium assumpserunt. <s 233>si autem aliqui discernuntur in aliquibus inequales, quamvis non in sapiencia et virtute, tunc ad inequalia potest [q]rethoricus[/q] habere, pro temporis qualitate: quia in uno tempore posset haberi iuste respectus ad unum et in alio tempore ad contrarium; uno enim tempore posset iuste haberi respectus ad amicorum potenciam et alio tempore ad carenciam amicorum; et sic de aliis a sapiencia et virtute nec putant quidam consimiliter esse dicendum.
<s 234> capitulum 18
<s 235> discipulus audivi quomodo respondetur ad illa quibus videbatur probatum quod nullus deberet fieri summus sacerdos seu pontifex et caput cunctorum fidelium nisi excelleret omnes alios sapiencia et virtute. nunc narra quomodo respondetur ad illa que supra cap. 2 huius secundi ostenditur quod non expedit communitati fidelium subiici uni capiti et prelato quia expedit sibi quod regatur a pluribus. ante omnia enim peto ut dicas propter quam utilitatem, secundum istos, magis expedit communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus. 
<s 236> magister huiusmodi debent esse utilitates plures. quarum una est quod facilius habetur accessus ad unum quam ad plures propter hoc, quod plures non semper reperiuntur in eodem loco; non modicum autem expedit subditis pro diversis necessitatibus facilem posse habere excessum [c]altered to accessum[/c] ad principantem, propter quod principes tam seculares quam ecclesiastici sunt irreprehensibiles reputandi qui inaccessibiles exhibent se subiectis. alia utilitas est quia unus principans facilius potest regulariter (quando necessitas occurrit ) facere iudicium et iusticiam et pericula vitare quam plures. <s 237>si enim unus est principans, quandocumque oportet facere iudicium et iusticiam et periculum aliquod vitare, non est necesse quod alium prestoletur. si autem essent plures principantes, quamvis necesse esset celeriter talia expedire nec sine periculo differri valerent, oportet unum alium vel alios expectare. tercia utilitas est quod facilius potest corrigi unus, si exorbitaverit, quam plures, quia plures haberent plures defensores quam unus. quarta est quod cum sine consilio multorum nulla possit bene regi magna communitas, iuxta illud salomonis, proverbiorum 24, <s 238>"erit salus ubi multa consilia". unde et in laudem dicitur romanorum, 1 math. 8, quod "quotidie consulebant trecenti viginti, consilium agentes semper de multidudine, ut que digna sunt gerant". melius regetur eorumdem communitas si unus aliis principetur, qui de tempore et loco consilii et omnibus aliis, puta de consiliariis admittendis vel repellendis et consimilibus, valeat ordinare, quam si principarentur plures quorum unus alium, eciam si machinaretur in malum rei publice, vel non posset faciliter excludere a consilio et ceterisque quibusque agendis. <s 239>quinta est quia plura negocia et pluribus modis et cum minori labore potest expedire unus quam plures, quia pluribus modis potest accidere impedimentum ne plures simul de eisdem negociis diffiniant. 
<s 240> propter has et alias utilitates plures, dicunt isti quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno optimo viro quam a pluribus optimis viris, et similiter magis expedit sibi regi ab uno bono et sapiente qui de consilio velit agere sapientum qui aliter non est bonus quam a pluribus bonis et sapientibus. hinc, ubi prius, dicitur in laudem romanorum "commitunt uno homini magistratum suum per singulos annos dominari universe terre, et omnes obediunt uni", <s 241>et tamen, ut allegatum est, trecenti viginti erant consiliarii quotidie consulentes. hinc abimelech, ut habetur iudicum 9, astute suasit per fratres [q]nox[/q] matris sue viris sichem ut reciperent eum in dominum, pretendens id quod fuit eis utilius si ipse fuisset bonus, dicens: "loquimini ad omnes viros sichem: quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii ieroboal, an ut dominetur vobis unus vir?"
<s 242> capitulum 19
<s 243> discipulus audivi utilitates aliquas propter quas isti dicunt quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno fideli quam a pluribus. nunc narra quomodo respondetur ad allegaciones que contrarium probare videntur que supra capitulo 1 huius secundi sunt inducte. 
<s 244> magister ad primam illarum, cum adducitur quod per unum illum vel illos maxime expedit regi totam communitatem fidelium cuius vel quorum iudicio est cercius et melius in iudicando et discernendo que sint procuranda tamquam utilia et que tamquam inutilia et nociva sunt penitus repellenda, respondetur quod hoc non est universaliter verum, licet verum sit in casu. <s 245>constat enim quod concilii generalis iudicium, in quo convenire debent meliores et sapientores de omnibus provinciis et regionibus christianorum, est cercius et [q]illegible[/q] [m]iustius[/m] quam iudicium unius, vel paucorum qui in aliquo uno loco valent continue commode commorari, et tamen non expedit semper esse concilium generale pro communitate fidelium gubernanda, quamvis in casu eciam per quod negociis spiritualibus per que unum vel paucos non possunt congrue expediri sit expediens concilium generale convocari et ipsius sequi sentenciam. <s 246>pro negociis autem que per unum vel pauciores possunt utiliter expediri non expedit congregari concilium generale, et ita regulariter magis expedit communitatem fidelium <s 247> regi ab uno optimo vel bono utente consilio sufficienter bono quam a pluribus simul principantibus, quia melius est ut plures, absque quorum consilio non bene regeretur communitas fidelium, sint tantummodo consiliarii unius optimi aut boni, <s 248>qui possit eos quando erit expediens mutari aut omnes aut quosdam vocare et diversis diversa committere, quam quod huiusmodi omnes sint principantes seu rectores. quia necesse erit sepe omnes convenire pro negociis que possent expediri per paucos. [m]alie[/m] eciam difficultates et incommoditates plures acciderent, que vitantur si unus optimus aut bonus, habens consiliarios sufficientes et eque bonos sicut essent plures principantes, regit. principatus enim neque sapienciam neque bonitatem largitur. 
<s 249> ad aristotelem autem, qui probare videtur in politicis quod magis expedit communitatem regi a pluribus optimis quam ab uno, quia turba melius iudicat quam quisque unus, respondetur quod plures melius et cercius sepe iudicant quam unus et turba melius quam unus, et ideo tunc requiritur disceptacio, consiliacio et iudicium plurium: non tamen tamquam principancium necessario, sed sepe sufficit ut assint tamquam consiliarii. ita enim disceptat, consiliatur et iudicat, discernendo inter bonum et malum, iustum et iniustum, <s 250>ille qui solummodo est consiliarius habens intencionem bonam, sicut primo si esset principans. sepe eciam pro agendis sufficit deliberacio et iudicium unius solius. et ideo magis expedit quod tota communitati fidelium principetur unus supremus principans, qui negocia pro quibus ipse solus sufficit expediat per seipsum et alia pro quibus pericia ipsius solius non sufficit expediat de consilio aliorum, quam quod principentur tales primo pro omnibus negociis, parvis et magnis, facilibus et difficilibus, oporteat convenire. 
<s 251> ad aliam auctoritatem aristotelis, que videtur asserere quod multi multis oculis et multis auribus plura excipiunt et melius quam unus duobus oculis et duabus auribus, et similiter multi plura possunt operari multis manibus et multis pedibus quam unus duabus manibus et duobus pedibus, et ita magis expedit regimen plurium quam unius, respondetur quod si unus bonus et sapiens regat communitatem fidelium, non solum uticiur duobus oculis et duabus auribus ac eciam duabus manibus et duobus pedibus, sed interdum utitur multis huiusmodi organis. <s 252>et magis expedit quod interdum utatur solummodo duobus oculis et duabus manibus quam multis; interdum vero magis expedit quod utatur multis quam solum duobus. et ideo magis expedit communitati fidelium quod regatur ab uno qui aliquando, prout expedit, utatur sua sufficiencia propria, aliquando aliena, quam a pluribus qui absque necessitate ad omnia expedienda conveniat. 
<s 253> ad illud quod ibidem accipitur act. 15, quod convenerint apostoli et seniores videre de verbo, quasi semper magis expediat negocia terminari et diffiniri per plures quam per vnum, <s 254> et ideo expedit communitati fidelium ut regatur ab uno optimo, vel saltem bono, qui solus aliqua negocia et questiones tractet et diffiniat, <s 255>aliqua vero tractet cum aliis, pluribus vel paucioribus, secundum quod erit expediens, et diffiniat. et ideo in casu de quo fit mencio act. 15 erat expediens ut non unus solus sed plures [d]conquirerent[/d]. convenerunt apostoli et seniores, non quidem omnes principantes communitati fidelium, sed tamquam necessarii et utiles uni principanti et capiti omnium pro favore vel consilio prestando. quandoque enim vocantur aliqui ad aliquos tractatus in quibus sufficit sapiencia unius magis pro favore prestando contra resistentes vel inobedientes quam pro consilio requirendo. 
<s 256> ad innocencium vero papam, cum dicit quod facilius invenitur quod a pluribus senioribus queritur, respondetur quod hoc de multis dubiis continet veritatem; quando tamen ad alicuius invencionem sufficit qui tunc non indiget favore vel consilio aut auxilio plurium, melius enim est quod queratur et inveniatur ab uno quam a pluribus. 
<s 257> ad aliam vero allegacionem, que fundatur in hoc, quod plures sunt minus pervertibles et corruptibiles a maliciis et concupiscenciis et passionibus pravis quam unus, et per consequens magis expedit communitati fidelium a pluribus regi quam ab uno, quia magis expedit sibi regi ab illo vel illis cuius vel quorum voluntas est minus principalis et corruptibilis a passionibus pravis, respondetur quod aliquo modo voluntas unius est minus principalis et corruptibilis a passionibus pravis et affeccionibus quam voluntas plurium. <s 258>ad cuius evidenciam dicitur esse sciendum quod voluntatem plurium vel multitudinis esse pervertibilem dupliciter potest intelligi: vel quod sit pervertibilis secundum se totam, accipiendo totam syncathegoreumatice vel secundum partem. primo modo voluntas plurium est minus pervertibilis quam voluntas unius. secundo modo voluntas plurium est magis pervertibilis quam voluntas unius determinati, puta voluntas istius vel illius; cicius enim et facilius perverti potest et corrumpi aliqua multitudo secundum partem quam unus solus, quia ad corrupcionem cuiuslibet de illa multitudine corrumpitur illo modo et pervertitur ipsa multitudo, <s 259>quia quamvis non pervertantur singuli, tamen in multitudine ipsa aliqua perversio reperitur. ad bonitatem et idoneitatem principantis requiritur quod nec eciam secundum partem sit perversus, et ideo magis expedit communitati fidelium regi ab illo qui eciam secundum partem est minus pervertibilis. talis autem est unus sed non plures, et ideo expedit magis communitatem fidelium regi ab uno quam a pluribus. 
<s 260> ad auctoritatem autem aristotelis que accipitur ex iii politicorum, respondetur quod in casu, quando pauci non sufficiunt ad perfecte videndum quid est agendum quid omittendum, quamvis aliquo modo hoc perpendant imperfecte, tunc expedit multitudinem convenire: non quidem ad principandum, sed ad deliberandum et inveniendum quid est toti communitati fidelium expediens et ad consulendum quid facere principans teneatur. quod si principans nollet sequi eorum consilium et immineret periculum notabile, haberent corrigere ipsum. ideo autem in tali casu expedit convenire modo predicto, <s 261>quia omnes simul sunt aliquid melius quam pauci, et tam circa mores quam circa intellectum possunt plura videre. quando autem pauci sufficiunt ad videndum perfecte quid est agendum et quid omittendum, non expedit multitudinem convenire ad tractandum, sed melius est quod conveniant pauci, sufficientes tamen. et ideo quando unus sufficit, non oportet convenire multos, et si unus non sufficit ad inveniendum quid necesse est, fieri expedit ut quot sufficiant, multos vel paucos, valeat convocare et procedere de consilio eorumdem, ita non principentur cum ipso. 
<s 262> per predicta patet quomodo respondetur ad auctoritatem aristotelis cum innuit quod plures sunt magis impervertibiles quam unus. quia dicunt quod uno modo sunt magis impervertibiles, et alio modo sunt magis pervertibiles: non quidem ut omnes simul pervertantur facilius quam aliquis unus determinatus, sed quia facilius invenitur perversitas inter eos quam in uno determinato, quia quocumque eorum perverso inter omnes reperitur perversitas, quamvis non oporteat quod in aliquo uno determinato reperiatur perversitas. ad bonitatem autem et idoneitatem principantis requiritur quod nulla in ipso sit perversitas. <s 263>et ideo, quandoque reperitur perversitas in aliqua multitudine, eciam in uno solo illius multitudinis, eo ipso quod illa multitudo non est idonea ad principandum, iuxta apostolum, ad gal 5, "modicum fermentum totam massam corrumpit". quare magis expedit communitati fidelium ut regatur ab uno quam a pluribus simul principantibus et vicem unius gerentibus, quia non ita faciliter reperitur perversitas in uno sicut in quacumque multitudine, quantumcumque parva, cuius ille unus sit pars et alius cum eo, qui ita perverti potest sicut ipse. 
<s 264> discipulus secundum ista numquam essent vocandi plures nec eciam multitudo ad consilium, cuius oppositum non solum aristoteles et alii, sed eciam ista opinio tenet.: quod facilius invenitur perversitas in multitudine et inter quosque plures quam in uno solo; perversitas autem summe fugienda est. 
<s 265> magister respondetur quod quandoque unus sufficit, ita quod nec consilio nec favore indiget aliorum, non sunt vocandi plures, quia frustra fit per plura quod eque bene fieri potest per unum. sed quando unus non sufficit ad perfecte videndum vel agendum id quod agendum est, tunc expedit vocare plures, vel pro consilio vel auxilio vel pro favore, quia sicut inter plures et in multitudine potest inveniri perversitas, ita inter plures et in multitudine maior sciencia et prudencia et bonitas requiritur et reperitur. <s 266>et ideo quando unus sufficit [b]non[/b] convenire debent plures: quamvis hoc possit esse indifferens ad bonum et ad malum. plures enim convenientes interdum bene et interdum male procedunt. et ideo, quando propter bonitatem eorum qui convenire habent probabiliter creditur quod rite consulent et facient quod, agendum est ut conveniant, si unus non sufficit. quando autem probabiliter invenitur quod a rectis itineribus deviabunt, impediendi sunt ne conveniant, quia melius est nichil agere quam male facere. <s 267>unde si probabiliter creditur quando aliqui ad generale concilium convocantur quod non rite concilium celebrabunt, impediendi sunt ne conveniant. si autem probabiliter creditur quod rite concilium celebrabunt, agendum est ut conveniant, nisi credatur quod minus utilitatis faciant quam sit incommoditas quam incurrent ex laboribus et expensis. 
<s 268> discipulus nunc narra quomodo respondetur ad verba aristotelis quibus videtur concludere quod aristocracia melior et eligibilior est quam regnum. 
<s 269> magister respondetur quod non intendit aristoteles concludere quod simpliciter et semper melior est aristocracia quam regnum, et regitur ab uno optimo vel bono, sed intendit concludere quod interdum melior est et eligibilior aristocracia quam regnum. <s 270> quia enim tota multitudo principancium in aristocracia non est secundum se totam ita pervertibilis sicut unusquisque qui esset de illa multitudine, maior est prudencia et eciam virtus seu bonitas in tota multitudine quam in uno, ideo potest accidere quod melius sit ut plures principentur aristocratice quam unus regulariter, <s 271>quia ille unus qui regulariter principaretur possit perverti aliis non perversis. peius est autem quod aliquis pervertatur quando solus principatur quam quando principatur cum aliis; si enim pervertatur quando principatur cum aliis, minora et pauciora mala facere potest regulariter quam si solus principatus perverteretur. et ideo quandoque melior est et eligibilior aristocracia quam regnum. sepe tamen et communius, et ideo quodammodo simpliciter, melius est regnum quam aristocracia propter utilitates que dicte sunt prius c. 18 et propter alias plures. <s 272>et hinc est quod antiqui racionabiliter aliquando aristocraciam tantum mutabant in regnum et aliquando regnum in aristocraciam, sicut de romanis et quampluribus aliis gentibus possent poni extra quamplura; aliquando enim principabantur c. regens et aliquando plures simul, et plures tam romani quam alie gentes huiusmodi transmutaciones fecerunt.
<s 273> capitulum 20
<s 274> discipulus occasione eorum que ultimo recitasti, interrogandum duxi an secundum istam opinionem expediat communitati fidelium ut habeant potestatem transmutandi principatum aristocraticum et principatum similem principatui regali et econverso, ut habeant potestatem constituendi unum summum pontificem qui omnibus aliis presit et eciam habet potestatem constituendi seu eligendi simul plures summos pontifices qui, equalem potestatem habentes, simul aristocratice regant et presint universis fidelibus aliis ut unum principatum in alium indifferenter, sicut videbitur expedire, valeat transmutare, ad modum quo gentes principatum aristocraticum racionabiliter transmutaverunt in regalem, et econverso. 
<s 275> magister circa hoc diverse sunt opiniones, et (stante opinione que ponit quod aliquibus aliquando melior est principatus aristocraticus principatu regali et aliquando eisdem precellit principatus regalis) una est quod expedit communitati fidelium ut habeat talem potestatem transmutandi principatum aristocraticum in principatum unius summi pontificis seu sacerdotis et econverso, secundum quod necessitas et qualitas temporis unum principatum vel alium exigit et requirit. 
<s 276> discipulus pro ista opinione aliquas allegaciones adducas 
<s 277> magister pro ipsa potest taliter allegari. sicut expedit ut secundum varietatem temporum principatus varientur humani, extra, de consanguinitate, et affi. non debet, sic expedit secundum varietatem temporum ut principatus varientur humani. sed ecclesia christi habet potestatem principaliter super humanos quantum ad omnia que sibi expediunt. ergo habet potestatem variandi huiusmodi principatus. 
<s 278> discipulus dici possit quod principatus quo summus sacerdos principatur cunctis fidelibus non est humanus sed divinus, quia a solo deo institutus existit; ergo non decet, et per consequens non expedit, ut ecclesia super principatum papalem habet potestatem. 
<s 279> magister hec responsio impugnatur, quia licet principatus papalis sit quoad hoc divinus, quod christus ordinavit ipsum debere esse in ecclesia, quantum ad multa tamen videtur esse humanus. nam ad homines pertinet ordinare qui assumi debeat ad ipsum et qui debent eligere et qui debeant assumptum corrigere, si correccione indigeat, et consimilia. ergo consimiliter quantum ad hoc erit humanus, quod per homines debeat eciam ordinari an unus tantummodo vel plures, quando expediret, ad talem assumi debeat principatum. 
<s 280> amplius, communitati fidelium, quantum ad omnia que necessaria sunt pro hiis que sunt propria christianis, optime est provisum, et ideo minus bene quam cuique alii communitati vel genti, ut in omnibus talibus, quantum ad omnia que expediunt, et ut expediunt, habeant potestatem. <s 281>sed si ecclesia haberet potestatem transmutandi principatum qui inciperet esse minus expediens in alium principatum magis expedientem, melius esset provisum quam si potestatem huiusmodi non haberet. ergo cum in talibus sit optime provisio sibi, habet potestatem transmutandi potestatem principatum unius in principatum plurium, si adverterit quod sit magis expediens ut regatur a pluribus principatu aristocratico quam ab uno solo. 
<s 282> rursum, non minus expedit communitati fidelium ut habeat principatem tollendi principatus qui incipiunt esse onerosi vel minus utiles quam consuetudines tollendi onerosas, cum nichil possit plus nocere ecclesie quam principatus onerosus et inutilis, iuxta sentenciam augustini, qui, ut legitur dist. 81, nemo, ait: "nemo quippe in ecclesia amplius nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet". <s 283>ex quo colligitur quod nichil amplius nocet ecclesie quam princeps perversus et principatus perversus. quare, si ecclesia animadvertat quod ecclesia perverse vel minus utiliter regitur ex hoc quod unus solus omnibus principatur, expedit ut habeat potestatem talem principatum in alium qui pro tempore erat utilior transmutare. 
<s 284> adhuc, non expedit ecclesie illi principatui allegari qui potest in principatum pessimum transmutari. sed principatus quo principatur unus solus potest in principatum pessimum transmutari, quemadmodum principatus regalis, non obstante quod sit optimus, quantum est ex natura principatus, potest in tirannidem, qui est principatus pessimus, transmutari, secundum quod aristoteles in ethicis et in politicis <s 285> asserit et probat aperte. ergo non expedit ecclesie ut principatui qui principatur unus solus taliter astringatur quod non possit illum in principatum alium, scilicet aristocraticum, utiliorem pro tempore transmutari. 
<s 286> preterea, ut eciam lex civilis testatur, "in rebus novis constituendis evidens debet esse utilitas ut recedatur ab eo iure quod diu equum visum est". ex quo colligitur quod propter evidentem utilitatem est novitas facienda, ita eciam ut recedatur ab eo iure quod diu equum visum est. sed non magis recedendum est a iure quam a principatu, quia in omni communitate nichil potest esse maius servandum quam ius. <s 287>quod enim iuri non congruit nullo modo est servandum. ergo propter evidentem utilitatem est novitas facienda ut recedatur a principatu qui diu racionabilis et equus apparuit. quare, si appareat evidenter ecclesie pro aliquo tempore quod maior utilitas proveniret ecclesie ex principatu aristocratico quo plures simul regunt communitatem fidelium quam ex principatu unius, est talis novitas facienda ut a principatu unius qui diu equus visus est et utilis recedatur. 
<s 288> item, quod in favorem et utilitatem inductum est non debet in eorum dampnum et dispendium retorqueri. sed principatus cui debeant subdi universi fideles inductus est in favorem et utilitatem cunctorum fidelium. ergo si aliqua species principatus incipit esse dispendiosa fidelibus vel minus utilis, expedit ut illa species principatus in aliam utiliorem pro tempore transmutetur. quare ecclesia habet potestatem constituendi principatum aristocraticum super cunctos fideles, si perpendunt quod principatus unius incipit esse dispendiosus fidelibus. 
<s 289> amplius, secundum leonem papam, ut legitur dist. 45, c. licet enim, "quod provisum sit ad concordiam tendere" non debet "ad noxam". ex quo concluditur quod quicquid provisum est ad concordiam tollendum est si tendit ad noxam. sed principatus unius summi pontificis provisus est ad concordiam cunctorum fidelium, scilicet ut unus esset pre aliis "ne fieret schisma", secundum glossam, ibidem. ergo si principatus unius summi pontificis tendit ad noxam, <s 290>scilicet ad amorem dominandi seu tirannice principandi, vel eciam ad schisma periculosum inter christianos (si videlicet maior et potencior temporaliter aut equalis pars christianorum nullo modo vult sustinere principatum unius summi pontificis et tamen vult sustinere principatum aristocraticum multorum simul regencium quorum quilibet sit summus pontifex, quemadmodum aliquando fuerunt simul plures imperatores et aliquando in eadem causa sunt plures iudices equalem potestatem habentes), tollendus, saltem ad tempus, principatus unius regali principatui similis, et instituendus est, saltem quousque predicta mala seu pericula et similia essent, aristocraticus principatus. 
<s 291> rursus, cessante causa cessat effectus, extra, de appellacionibus, cum cessante. sed communis utilitas est causa quare unus summus pontifex debet preesse cunctis fidelibus. ergo si ex principatu unius non provenit communis utilitas sed commune dispendium, talis principatus pro tunc cessare debet. ergo communitas fidelium habet tunc potestatem instituendi alium principatum. 
<s 292> amplius, in cunctis ecclesiis servari debet quod maior pars iudicat observandum, extra, de hiis que fiunt a maiori parte, c. 1, et dist. 65, c. 1 et 2 et 3, extra, de eleccione, licet. ergo si maior pars fidelium reputat instituendum principatum aristocraticum super totam communitatem fidelium, talis principatus instituendus est. ex quo infertur quod ecclesia seu communitas fidelium habet potestatem instituendi huius principatum. 
<s 293> discipulus ut notat glossa super allegatum capitulum, extra, de hiis que fiunt a maiori parte capituli: "non semper statur maiori parti nec pluralitati, [m]ut hic[/m] et 21 dist., nicena, et supra, de eleccione, ecclesia vestra". <s 294>et infra: "illud regulare est ut semper stetur maiori parti. sed maior pars est illa que maiori pietate et racione nititur, 9 dist., sana quippe, et 40 dist., multi, in fine, et 4 q. 2, para iurisiurandi ". hoc eciam glossa, dist. 40, super capitulum ultimum, sentire videtur, dicens: nullus gradus elegancior sed vite melioris accio comprobatur, 23, q. 4, sicut, et 16, q. 1, sunt nonnulli. <s 295>et est hic argumentum quod pars illa que iustiori racione [m]nititur[/m] maior dicitur, licet sit minor: sic di., nicena; 19, in canonicis; 4, q. 3 para.; et extra, de testibus, in nostra". ex hiis habetur aperte quod non semper standum est maiori parti. quare quamvis maior pars christianorum iudicaret principatum unius transmutandi in aristocraticum principatum, non esset tamen hoc faciendum. 
<s 296> magister ista responsio impugnatur. quia licet non sit semper standum maiori parti sed aliquando minori, tamen semper standum est maiori parti nisi a minori parte probetur aperte quod non est standum maiori parti. hoc colligitur ex glossa super preallegato c., supra, de hiis que fiunt a maiori parte capituli, que ait, post preallegata verba: "presumitur pro pluralitate, 61 dist., nullus, <s 297> nisi in contrarium probetur, et hoc patet, et tenet dist., illud, <s 298>et supra, de eleccione, ". et ibidem supra vocabulo "ostensum" ait: "non sufficit obiicere nisi probetur". cum ergo non possit probari quod non est standum maiori parti christianorum si utilitate communi voluerint transmutare principatum unius summi pontificis in aristocraticum principatum, sequitur quod in hoc standum est communitati fidelium. 
<s 299> discipulus videtur quod racionabiliter posset ostendi quod in hoc non est standum maiori parti christianorum si decreverint instituere aristocraticum principatum super cunctos fideles et, quia minor pars contradicendo maiori niteretur racione; nam minor pars tunc niteretur ordinacioni christi, que omni prevalet institucioni humane. 
<s 300> magister nonnullis apparet, esto quod christus ordinasset unum summum pontificem debere cunctis fidelibus principari, quod pro utilitate communi posset ecclesia alium instituere principatum, quod tali modo probatur. necessitas et utilitas parificantur, ut alexander iii insinuare videtur, extra, de etate et qualitate preficiend., queris. sed pro necessitate licet facere contra preceptum divinum, eciam expressum, in hiis que non sunt de se mala, sed solum sunt mala quia prohibita. <s 301>ergo eciam pro utilitate communi licet facere contra preceptum dei et ordinacionem christi. ergo, esto quod christus ordinasset unum summum pontificem esse preficiendum cunctis fidelibus, liceret fidelibus pro communi utilitate alium instituere principatum, saltem ad tempus. maior videtur manifeste probata, que est probatur ex hoc, quod necessitas et [q]picitas[/q] [m]utilitas[/m] parificantur, ut innuit gregorius ix, extra, de feriis, c. ultimo. pietas autem utilitatem includit. ergo necessitas et utilitas parificantur, et per consequens quod necessitas facit licitum utilitas facit licitum. <s 302>minor multis modis ostenditur. hoc enim beda super marcum, ut habetur extra, de regulis iuris, c. quod non est, patenter videtur asserere, dicens: "quod non est licitum in lege, necessitas licitum facit. nam et sabbatum custodiri preceptum est; machabei autem sine culpa in sabbato pugnaverunt". ex quibus verbis aperte videtur haberi quod ex necessitate licite fecerunt contra expressum mandatum divinum. <s 303>hoc eciam christus ipse, matth. 12 et luc. 6, expresse docere videtur, dicens quod david et qui cum eo erant contra preceptum divinum panes proposicionis licite comederunt, eo quod explicite precepit deus ne quis nisi sacerdos dictos panes comederet. ex quibus aliisque quampluribus colligitur quod regula illa, scilicet "necessitas legem non habet", que ponitur extra, de consuetudine, quanto, et illa: "necessitas non subiacet", extra, de observancia ieiunii, c. 2, et illa: <s 304>"necessitas in legibus excipitur", extra, de iureiurando, querelam, et consimiles, non tantum de legibus humanis positivis sed eciam de legibus divinis positivis, nisi in eisdem legibus divinis contrarium caveatur expresse, debet intelligi, ut necessitas legi divine positive non subiciatur. secus est de lege naturali et de lege dei naturali, quia legi illi necessitas [m]subiacet, nec potest aliqua necessitas[/m] excusare. 
<s 305> ad hoc, quod non obstaret talis ordinacio christi ostenditur. nam non minorem potestatem super principatum sacerdotum mutandi habent christiani in lege nova quam habuerunt illi qui erant sub lege veteri constituti. sed non obstante precepto dei de uno summo pontifice constituendo, exodi 29<s 306>prout eciam habetur in decretis, dist. 21, para. 1, postea david constituit plures summos pontifices, ut colligitur ex 1 paralip., c. 24 unde et evangelista luc., c. 2 testari videtur quod tempore christi erant simul principes plures sacerdotum. ergo et christiani habent potestatem constituendi plures summos pontifices, non obstante quod christus ordinavit unum ad summum pontificem sublimandum.
<s 307> capitulum 21
<s 308> discipulus puto te adduxisse forciora motiva pro opinione prefata. ideo pro opinione contraria nitere allegare. 
<s 309> magister quod ecclesia non habet potestatem transmutandi summum pontificium in aristocraticum principatum, vel quemcumque alium, videtur posse probari. nam teste christo, matth. 10 non est discipulus super magistrum, nec servus supra dominum suum. omnes autem christiani discipuli sunt et servi christi; ergo omnes christiani non habent potestatem tollendi ordinacionem christi. christus autem ordinavit et voluit quod unus esset summus pontifex et caput omnium christianorum. <s 310>quod in facto ostendit cum ordinavit solum beatum petrum in summum pontificem seu sacerdotem. unde et anacletus papa (qui fuit tempore apostolorum) hoc testatur, ut habetur dist. 21, c. in novo, dicens: "in novo testamento post christum a petro sacerdotalis incepit ordo, qui ipsi primo pontificatus in ecclesia datus est, dicente domino ad eum, 'tu es petrus', etc". ergo omnes christiani non habent potestatem tollendi summum sacerdocium et instituendi quemcumque alium principatum. 
<s 311> amplius, nulli christiani, nec pars maior nec minor, habet potestatem tollendi unitatem ecclesie. quia quicumque scindit ecclesiam est schismaticus reputandus. nulli autem multitudini christianorum quamquam magne, licet in ecclesiam schisma inducere. unitas autem ecclesie in hoc videtur consistere, ut habeat unum caput sub christo quod omnibus principetur, teste beato cypriano, qui, ut habetur 24, q. 1, c. loquitur, ait: <s 312>"loquitur dominus qui ad petrum 'ego dico tibi quia tu es petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam'. super unum edificat ecclesiam. et quamvis apostolis omnibus post resurreccionem suam parem potestatem tribuat et dicat, 'sicut misit me pater, et ego mitto vos; accipite spiritum sanctum', cum et unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. hoc erat utique ceteri apostoli quod petrus fuit, pari consorcio prediti et honoris et potestatis, sed ab unitate exordium proficiscitur, ut ecclesia christi una monstretur". <s 313>et infra: "quam unitatem tenere firmiter et vendicare debemus, maxime nos episcopi qui in ecclesia dei presidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. nemo fraternitatem fallat. nemo veritatem fidei perfida prevaricacione corrumpat. episcopatus unus est singularis in solidum pars tenetur". ex quibus verbis colligitur quod utilitas ecclesie, que firmiter est tenenda, ab uno procedit et unum episcopatum requirit. ergo nulli multitudini christianorum licet episcopatum unum in principatum aristocraticum vel alium transmutare. 
<s 314> rursus, sicut nulla est vel enim potest vera ecclesia nisi apostolica, sic nullus est in ecclesia nec esse potest verus licitus principans primus, scilicet episcopatus seu principatus, nisi apostolicus. quod pelagius, allegans beatum augustinum, clare testari videtur, dicens, 24, q. 1, pudenda: "nullam aliam", scilicet ecclesiam, "esse constat nisi que in apostolica est radice fundata, a quibus", scilicet apostolis, "ipsam fidem universo orbe propagatam esse non potest dubitari. <s 315>quod ut vobis, licet notissimum sit, beati tamen augustini testimonio approbemus. audi quid in quodam opere suo dicat preclarissimus doctor ecclesie. ait enim: 'quod si nullo modo [m]potest[/m] recte dici ecclesia in qua schisma est, restat ut, quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit quam, in sedis apostolice per successiones episcoporum radice constitutam, nullorum hominum malicia ( eciamsi nota excludi non possit sed pro temporum racione tolleranda iudicetur) ullo modo valeat extinguere'. <s 316>ex quibus verbis colligitur quod in ecclesia nullus est verus principatus nisi per successiones episcoporum est continuatus in apostolica sede. sed si institueretur principatus aristocraticus vel quicumque alius, ille non esset apostolicus, nec in sede apostolica per successiones episcoporum constitutus; ergo non esset licitus reputandus. 
<s 317>, papa in ecclesia dei habet plenitudinem potestatis. quod ergo papa non potest, multo forcius nec aliqua multitudo christianorum. <s 318>sed papa non posset ordinare seu statuere quod post decessum eius, vel eo consenciente et volente, alius principatus quam summus pontificatus esset in ecclesia dei, cum omnes christianos regi ab uno summo pontifice spectet ad generalem statum ecclesie, contra quem papa dispensare non potest, ut testari videtur glossa 25, q. 1, super capitulum que ad perpetuam. ergo nec aliqua multitudo potest instituere alium principatum. 
<s 319> adhuc, illud non potest aliqua multitudo christianorum per quod incurreret hereticam pravitatem. sed si que multitudo institueret alium principatum cui subderentur omnes christiani, ipso facto hereticam pravitatem incurreret, quia privilegium romane ecclesie conaretur auferre. <s 320>qui autem, ut testatur nicolaus papa, 22, [q]diacones[/q] "romane ecclesie privilegium ab ipso summo omnium ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic procul dubio in heresim labitur". ergo nulla multitudo christianorum potest instituere alium principatum primum quam principatum romane ecclesie, qui in hoc consistit, ut unus summus pontifex omnibus christianis principetur. 
<s 321> preterea, in uno episcopatu non possunt esse duo episcopi, nec in uno archidiaconatu duo archidiaconi, 7, q. 1, in apibus. ergo multo forcius in ecclesia dei non possunt esse duo aut plures summi pontifices. constat autem quod ecclesia dei non debet carere omni summo pontifice. ergo ecclesia non habet potestatem instituendi alium principatum principalem quam summum pontificium unius qui omnibus aliis principetur. 
<s 322> amplius, non licet quibusdam christianis facere condicionem ecclesie deteriorem quo ad temporalia, quamvis sit licitum meliorare ipsam (extra, de donacionibus, fraternitatem; extra, de in integrum restitucione, c. 1); ergo multo magis non licet quibuscumque habere condicionem ecclesie deteriorem quo ad spiritualia. unum autem summum pontificem christianis omnibus principari ad spiritualia spectat, quia principatus huiusmodi spiritualis est, dist. 10, suscipitis. <s 323>igitur non licet quibuscumque christianis principatum huiusmodi in deteriorem vel minus bonum quomodolibet transmutare. principatus autem aristocraticus, est quomodolibet alius, est minus bonus quam principatus quo principatur unus solus cum talis principatus sit regalis vel similis regali. ergo non licet quibuscumque christianis principatum aristocraticum, vel alium, loco principatus unius summi pontificis instituere quoquo modo.
<s 324> capitulum 22
<s 325> discipulus propter apparenciam magnam quam allegaciones pro utraque opinione prefata inducte habere videntur, cupio eas magis discutere et audire quomodo secundum diversas opiniones respondetur ad ipsas. unde primo refer quomodo opinio prima ad allegaciones ultimo adductas nititur respondere. 
<s 326> magister ad primam, que fundatur in hoc, quod omnes christiani non possunt contra ordinacionem christi pervertere, per ea que condita fuit probare c. 20, quod videlicet necessitas et utilitas licitum faciunt aliquod quod alias, tamquam ordinacioni christi contrarium, esset illicitum. et ideo, non obstante quod omnes christiani sunt discipuli et servi christi et non sunt supra ipsum, tamen ex necessitate vel utilitate possunt aliquid contra ordinacionem eius <s 327>(hoc est, contra verba et facciones secundum quod prima facie sonare videntur, non tamen contra intencionem), quia ipse vult quod in verbis eius urgens necessitas et evidens utilitas sint excepte ubi aliquid ordinat vel facit cuius contrarium legi naturali minime adversatur et ipse non explicat quod necessitas et utilitas nullatenus recipi deberent. 
<s 328> quod aliter quam prius probare conatur. nam christus precepit apostolis, ut habetur math. 5 non resistere malo, sed qui percusserit eos in unam maxillam preberent et aliam. et tamen apostolo paulo percusso licuit dicere principi sacerdotis, percutet te deus, paries dealbate" nisi testatur augustinus in sermone de pura centurionis (et ponitur 23, q. 1, c. paratus). quemadmodum igitur, secundum augustinum (ibidem), precepta illa christi de paciencia <s 329>"magis sunt ad preparacionem cordis quam ad opus quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi paciencia cum animi benevolencia, in manifeste autem id fiat quod eis videatur prodesse quibus bene velle debemus", sic circa ordinacionem christi de uno summo pontifice constituendo servandum est id quod magis prodest ecclesie sue, pro cuius utilitate ordinavit unum summum pontificem constituendum, ut scilicet quando expedit ecclesie quod sint plures, fiant plures qui aristocratice regant ecclesiam. 
<s 330> hec responsio videtur taliter posse confirmari. si licet facere contra verba precepti minus expresse. sed precepta christi de paciencia data apostolis matth. 5 magis expressa fuerunt quam preceptum de uno summo pontifice constituendo post petrum. quia expresse dixit, absque omni condicione, modificacione et excepcione sive determinacione, "ego autem dico vobis non resistere malo", etc.; nusquam autem invenitur quod dixit, "dico vobis quod constituatis summum pontificem post petrum", vel consimilia verba. <s 331>ergo si contra verba expressa christi de paciencia licet venire, non contra mentem -- quemadmodum [d]eripietur[/d] [m]ipsemet[/m] christus fecit, ut protestatur augustinus, ubi prius, dicens: "liquido ostenditur quod ipse dominus jesus, exemplum singulare paciencie, cum percuteretur in faciem, respondit, 'si male locutus sum, exproba de malo; si autem bene, quid me cedis?' <s 332>nequaquam igitur preceptum suum, si verba sua intueantur, implevit, neque enim percucienti prebuit alteram partem, sed pocius prohibuit ne faceret" -- multo magis contra verba christi non expressa de uno summo pontifice constituendo licet facere christianis, ut scilicet non constituant unum sed plures summos pontifices, quando hoc expedit ecclesie christi. 
<s 333> christus expressis verbis, nullum casum exprimendo, precepit non iurare, dicens, matth. 5 "ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per celum", etc., et post; "sit autem sermo vester est, est, non, non. quia quod amplius est a malo est". et tamen, non obstante isto precepto christi expresso, licet in casu iurare, extra, de eleccione, significasti, et extra, de iureiurando, etsi christus, 22, q. 1, <s 334>non est, ubi augustinus asserit quod iurare licet propter infirmitatem aut incredulitatem eorum qui non aliter ad fidem moventur. ergo, multo magis, non obstante quod christus fecerit beatum petrum summum pontificem et caput omnium christianorum, licet christianis propter communem utilitatem tocius ecclesie plures simul summos pontifices constituere, si hoc aliquando expediat. 
<s 335> rursus, christus expresse precepit apostolis, matth. 10 ne possiderent aurum vel argentum aut pecuniam et ne haberent duas tunicas vel portarent calciamenta. et tamen manifesta necessitate cogente licebat eis contra ista venire, implendo scilicet mentem christi, non verba. quod ipse satis insinuare videtur,, luce 22 "'quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis?' at illi dixerunt, 'nichil'. <s 336>dixit ergo eis, 'sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram, et qui non habet, vendat tunicam suam et emat sibi gladium.'" ex quibus verbis beda elicit quandam generalem regulam, quod scilicet non obstante precepto christi, alia est regula vivendi tempore pacis, alia tempore persecucionis. ex qua regula bede potest quedam alia generalior colligi, quod scilicet propter necessitatem et utilitatem licet venire contra ordinacionem christi. si enim, non obstante precepto christi, alia est regula vivendi tempore pacis, alia tempore persecucionis, <s 337>racione consimili, non obstante precepto christi, alia est regula vivendi in casu necessitatis, alia extra casum necessitatis et utilitatis, cum non nisi propter necessitatem et utilitatem sit alia regula vivendi tempore pacis, alia tempore persecucionis. si enim nulla appareret necessitas nec utilitas propter persecucionem, regula vivendi, presertim pretermissa, nullatenus est dimittenda. propter necessitatem et utilitatem licet non implere verba christi. ergo non obstante quacumque ordinacione christi de uno summo pontifice constituendo, licebit, si evidens utilitas hoc exposcit, plures constituere summos pontifices qui aristocratice gubernent universitatem fidelium. 
<s 338> amplius, licet ex causa differre eleccionem summi pontificis. ergo licet pro tempore constituere alios qui gubernent communitatem fidelium.
<s 339> capitulum 23
<s 340> discipulus allegaciones prescripte et alique alie prius adducte fundantur in hoc, quod licet venire contra verba divini precepti et christi, licet non contra mentem seu intencionem precipientis, que aliquam apparenciam habere videntur. ideo contra fundamentum eorum obiiciam, et tam fundamentum quam allegaciones dictas et consimiles melius intelligam et advertere valeam an aliquid contineant veritatis. 
<s 341> videtur ergo quod nullo modo licet venire contra verba divini precepti seu christi, nec propter necessitatem nec propter utilitatem. nam de similibus simile iudicium est habendum. ergo eodem modo censendum est de quoque precepto divino et de omnibus. sed preceptum divinum de matrimonio inter virum et uxorem non solvendo sic obligat quod in nullo casu, excepto casu expresso a christo (scilicet casu fornicacionis), propter quamcumque necessitatem vel utilitatem licet uxorem dimittere, ut testatur ipsemet christus, matth. 5 et 19 et marc. 10 <s 342>ergo omne preceptum divinum et christi sic obligat quod in nullo casu qui non sit expressus a deo vel christo mutare propter necessitatem et utilitatem liceret [d]non[/d] <s 343> [m]preterea si propter necessitatem et utilitatem liceret venire contra preceptum divinum [/m] <s 344> [m] quia nullus obligatur ad sacramenta queque nisi propter precepta divina; [/m]  <s 345> [m] igitur propter necessitatem et utilitatem liceret non baptizare vel aliter[/m] baptizare quam institutum est a christo, puta in vino vel alio liquore, si aqua haberi non posset et baptismus differri non posset. <s 346>liceret eciam conficere corpus christi de alio pane quam tritico, quando panis triticius haberi non posset. liceret eciam, quando vinum haberi non posset, conficere sanguinem de aqua vel alio liquore. et sic omnia sacramenta mutare liceret propter necessitatem et utilitatem. 
<s 347> rursus, nulli liceret venire contra verba alicuius precepti nisi qui habet potestatem dispensandi contra tale preceptum vel interpretandi tale preceptum. sed nullus potest dispensare contra precepta divina nec interpretari eadem precepta. ergo nulli licet venire contra verba precepti divini. 
<s 348> ex hiis concluditur quod si christus ordinavit unum summum pontificem esse preficiendum cunctis fidelibus, nullo modo licebit christianis quibusque plures simul constituere summos pontifices. 
<s 349> ista sunt que michi efficacius videntur improbare assercionem predictam. ideo narra quomodo respondetur ad ipsa, et incipias ab ultimo, quia forte alique responsiones ad alia dependebant ab illa.
<s 350> capitulum 24
<s 351> magister obieccio illa mencionem facit de duobus, scilicet de potestate dispensandi contra preceptum dei sive christi, et de potestate interpretandi preceptum dei sive christi. quantum ad primum dicitur quod christiani quicumque non habent potestatem dispensandi contra preceptum divinum seu christi, nisi "dispensacio" interpretacio sive iuris declaracio appelletur, qualiter glossa, 25, q. 1, super c. sunt quidem, loqui videtur, dicens quod "papa dispensat in evangelio interpretando ipsum". <s 352>cui concordare videtur assercio quorundam iuristarum dicencium: "dispensacio aliter declaracio sive commutacio. sic potest dispensare", supra papa, "de voto, et que fiunt de hiis de iure divino et naturali, dummodo subsit necessitas vel utilitas et compensabilitas". 
<s 353> de potestate autem interpretandi preceptum dei sive christi, et per consequens dispensandi predicto modo, quam dicendum sit secundum quandam opinionem ex prolixa nostra disputacione "de potestate interpretandi dicta et statuta aliorum" prima pars nostri dialogi, lib. vi, potest advertere studiosus. de qua recitabo pauca, nonnulla addendo. dicitur itaque quod non est necessaria interpretacio alicuius dicti, precepti seu statuti divini, naturalis vel humani nisi propter ignoranciam alicuius cui necessaria est interpretacio; quia "ubi verba non sunt ambigua non est locus interpretacioni", <s 354>ut notat glossa, extra, de consuetudine, super cap. cum dilectus. ad illum igitur pertinet interpretacio qui scit verum intellectum illius quod interpretandum est, quando scilicet aliquis dubitat de vero intellectu eius. multi autem periti sciunt verum intellectum preceptorum dei et christi. precepta illa possunt interpretari illis qui nesciunt, quia huiusmodi interpretacio non est nisi exposicio vel declaracio seu manifestacio veri intellectus preceptorum dei. et ita christiani habent potestatem interdum interpretandi preceptum divinum, quando scilicet sciunt verum intellectum illius. <s 355>si autem nesciretur verus intellectus alicuius precepti dei, quia nesciretur intencio dei in precipiendo, nec per racionem nec per scripturas alias sed solummodo per revelacionem dei posset scire (sicut secundum quosdam verus intellectus litteralis multarum propheciarum que ponuntur in libro apocal. et aliis scripturis sacris propheticis non potest scire nisi per revelacionem novam), tunc interpretacio talis precepti expectanda est a solo deo. <s 356>sed intellectus preceptorum sive ordinacionum dei de paciencia conservanda, iuramenta non prestando, de non portando sacculo sive pera et de summo pontifice constituendo, et multorum aliorum, scitur a pluribus christianis et sciri potest per racionem et scripturas. ideo interpretari possunt christiani periti talia precepta sive ordinaciones, et secundum veram interpretacionem ipsa servari debent. "nec est semper inherendum verbis", eciam christi, "sed menti", secundum glossam, 23, q. 1, super c. [m]paratus[/m] que ibidem specialiter loquitur de verbis christi. 
<s 357> discipulus secundum ista non magis liceret pape interpretari verba dei et christi quam alteri sapienti et in sacris litteris erudito, nec plus esset credendum pape in huiusmodi quam alteri sapienti. 
<s 358> magister respondetur quod non aliter licet pape interpretari verba dei vel christi quam aliter, nec est magis credendum sibi in huismodi quam alteri sapienti; immo in huiusmodi sunt magis periti quam papa ipsi pape preferendi, ut habetur dist. 10, para. 1, ubi habetur quod divinarum scripturarum tractatores in sacrarum scripturarum exposicionibus summis pontificibus preferuntur. verumptamen si interpretacio seu exposicio pape fuerit catholica, nullum habens errorem, est quodammodo magis autentica quam interpretacio alterius eruditi, quia extunc nulli licebit publice contrarium opinari et tenere scienter, <s 359>quod non est verum de eadem interpretacione si esset tantummodo alterius eruditi, quia, si non esset de aliquo quod quis teneretur explicite, credere liceret alii, non obstante huiusmodi interpretacione, publice opinando tenere contrarium, licet non pertinaciter. si autem interpretacio pape esset erronea et non consona veritati, liceret cuilibet scienti eam non esse consonam veritati manifeste et publice reprobare, et quilibet hoc sciens, pro loco tempore, de necessitate salutis, ipsam impugnare deberet. 
<s 360> discipulus secundum ista papa nullo modo posset dispensare contra dominum vel apostolum vel scripturam sacram, cuius contrarium tenere videtur glossa, 25, q. 1, super c. sunt quidam, dicens: "sustineri potest quod papa contra apostolum dispensat; non tamen in hiis que pertinent ad articulos fidei". 
<s 361> magister dicitur quod glossa accipit ibi "dispensare" pro interpretari sive declarare intellectum apostoli; quod papa potest. 
<s 362> discipulus isto modo papa potest dispensare contra articulos fidei, quod tamen negat glossa. potest enim declarare verum intellectum illorum que pertinent ad articulos fidei, sicut et aliorum. 
<s 363> magister respondetur quod articulos fidei qui ponuntur in symbolo, de quibus loquitur glossa, non potest aliter interpretari quam interpretati sunt, quia quoad sensum litteralem sufficienter interpretati sunt et declarati. sed multorum aliorum qui inveniuntur in scripturis sanctis potest papa, si est peritus, nova interpretacione interpretari, quia in speciali non inveniuntur taliter interpretata a prioribus, quin pro multis simplicibus, immo peritis, nova et explicita interpretacione indigeant, quam multi eciam literati ex omnibus scripturis summorum pontificum et tractatorum divinarum scriptuarum nescirent colligere. <s 364>nec est nec fuit aliquis doctorum aut summorum pontificum ita peritus qui potuit aut posset continue et semper in intelligencia scripture divine proficere, eciam si viveret mille annis aut pluribus, inveniendo noviter sensus catholicos litterales (qui sunt aliorum sensuum fundamenta) studendo in scripturis sacris, et hoc propter difficultatem intelligendi scripturas sacras in diversis locis. 
<s 365> discipulus satis dixistis de ista obieccione. et modo narra quomodo respondetur ad primam obieccionem quam adduxi in c. precedenti. 
<s 366> magister ad illam allegacionem dicitur quod de similibus simile iudicium est habendum, quando non prohibetur, nec explicite nec implicite, simile haberi iudicium. ubi autem prohibetur explicite vel implicite simile habere de similibus iudicium, ibi non est habendum simile de similibus iudicium. abraham enim, ex quo recepit mandatum de filio immolando, tenebatur parare se ad filium suum occidendum innocentem, et tamen ne occideret alios innocentes debuit sibi cavere, quia simpliciter erat sibi preceptum ut immolaret filium suum, et non alios, <s 367>et ideo alium intellectum non potuit elicere ex verbis precepti nisi quem primo sonabant. et ita erant expressa, omni ambiguitate carencia, quod non erat ibi locus interpretacioni, nec aliquem alium intellectum potuit elicere. ex quibusque verbis dei nec eciam per racionem potuit alium elicere intellectum, cum non ignoraverit deum esse dominum vite et mortis. quamvis ergo esset simile de precepto dei super matrimonio non solvendo, sive super uxore non dimittenda, et quocumque alio precepto dei, <s 368>cum tamen non sit nec esset simile iudicium quo ad omnia habendo de predicto et quocumque alio precepto dei, quia christus excipiendo unum casum specialem in quo liceat dimittere uxorem alios casus prohibuit. quia "quod de uno conceditur de aliis negatur" (dist. 25, c. qualis; 15, q. 3, de crimine; 45 dist., c. disciplina; 1, q. 1, per isaiam). que regule tenent ubi tenet argumentum a contrario sensu, quod fortissimum est in iure, ut leges dicunt. <s 369>in multis autem aliis preceptis dei et christi speciales casus non excipiuntur explicite. ideo in eis non plus est intelligendus unus excipi quam alius. quare ex aliis locis scripture divine colligitur et colligendum est an aliquis casus debeat excipi licet non exprimatur, et an sit eadem racio excipiendi talem casum in uno precepto et in alio, et an precepta sint consimilia quantum ad genus christianorum preceptorum, puta an precepta naturalia vel positiva, an aliquod naturale et aliquod positivum. <s 370>si enim sint simpliciter precepta iuris naturalis, nullus casus excipi debet propter quamcumque necessitatem vel utilitatem nisi deus specialiter aliquem exceperit, quemadmodum, non obstante precepto iuris meri naturalis de nullo innocente scienter interficiendo, deus precipiendo abrahe ut immolaret filium suum specialem excepcionem fecit. si autem sint precepta mere positiva, casus necessitatis et utilitatis ita debet excipi in uno sicut in alio, nisi ex scripturis specialiter colligi possit quod in aliquo tali precepto non est excipiendus casus necessitatis et utilitatis. et ita de preceptis similibus simile potest haberi iudicium. 
<s 371> ad sequentem allegacionem respondetur quod non sequitur ex predictis quod licet omnia sacramenta mutare, quia aliud est preceptum mutare et aliud preceptum omittere, et consimiliter aliud est sacramenta mutare et aliud sacramenta omittere. et ideo, quamvis nonnumquam liceat aliqua sacramenta omittere, non licet tamen illa mutare. propter quod nulli licet baptisare in vino vel alio liquore quam in aqua, nec licet conficere corpus christi nisi in pane triticeo et vino. in casu tamen propter necessitatem vel utilitatem licet omittere sacramenta aliqua. 
<s 372> capitulum 25
<s 373> discipulus nunc expone quomodo sustinetur quod licet christianis propter necessitatem vel utilitatem constituere plures summos pontifices, non obstante quod non licet eis scindere unitatem ecclesie, que consistit in hoc, quod unum caput sub christo omnibus principetur, in quo fundabatur secunda allegacio inducta superius cap. 21. 
<s 374> magister respondetur quod nullis christianis licet scindere unitatem ecclesie, sed absque unitate summi pontificis potest unitas ecclesie perdurare. vacante enim apostolica sede manet unitas ecclesie, et ita non existente summo pontifice potest unitas ecclesie permanere. nec scissa est ecclesia propter hoc quod nullum habet summum pontificem; alioquin sepe scinderetur ecclesia, cum sepe nullus sit summus pontifex. et [d]ita[/d] [b]in[/b] omni schismate caret ecclesia uno summo pontifice. et per consequens ex hoc, quod essent plures summi pontifices simul regentes ecclesiam, non posset inferri quod scissa esset ecclesia. 
<s 375> ad auctoritatem autem beati cypriani respondetur quod loquitur in casu in quo plures discordes gererent se taliter pro summo pontifice quod quilibet eorum diceret apud se solum esse pontificatum et ecclesiam, quemadmodum accidit tempore beati cypriani de cornelio et novacione, propter quorum discordiam dixit cyprianus verba prescripta, sciens quod cornelius erat verus summus pontifex et non novacianus. <s 376>si autem propter necessitatem vel utilitatem, absque discordia, de consensu fidelium, plures simul sederent in apostolica sede et concorditer regerent ecclesiam dei, ex pluralitate huiusmodi summorum pontificum nullum periculum schismatis sequeretur, quia nec inter ipsos summos pontifices nec inter eis subiectos aliqua esset scissura, quemadmodum si in eodem episcopatu essent plures episcopi se mutuo adiuvantes, nulla propter hoc in eodem episcopatu esset scissura. 
<s 377> ex isto sumitur argumentum ad probandum quod absque omni schismate et divisione unitatis ecclesie possent propter necessitatem vel utilitatem esse plures summi pontifices. nam idem iuris est in toto quod in parte et in parvis quod in magnis. sed in eodem episcopatu possunt esse duo episcopi, 7, q. 1, c. non est autem, et c. petisti, et c. omnia vero; ergo consimiliter propter necessitatem vel utilitatem possent esse simul plures summi pontifices. <s 378>et quamvis numquam fuit factum, tamen fieri posset, quemadmodum nec ante tempora augustini nec post legitur quod episcopo existente incolumi alius fuerit in eodem episcopatu episcopus ordinatus, et tamen de beato augustino hoc legitur factum. nam 7, q. 1, c. non autem, sic habetur et legitur: "non autem hoc totum scripsimus gratulandum quod augustinus episcopatum acceperit, sed quod dei gracia hanc curam meruit africana ecclesia, ut verba celestia augustini ore perciperet, qui ad maiorem divina muneris graciam novo more provectus, <s 379>et consecratus est ut non succederet in cathedram episcopo, sed accedens ecclesiam incolumi valeriano iponensis ecclesie episcopo cepiscopus augustinus factus est". si igitur propter utilitatem ecclesie iponensis plures fuerunt simul in iponensi ecclesia episcopi, multo magis propter utilitatem universalis ecclesie plures esse possunt apostolici simul. 
<s 380> discipulus contra hoc est glossa super eumdem c. non autem, que dicit in hec verba: "numquid eodem modo possunt esse duo apostolici? argumentum quod non, supra eodem, factus. dominus tamen unum constituit 24, q. 1, loquitur, quicumque. contra quod non potest dispensari, 25,, sunt quidam. preterea, quia una est catholica ecclesia et unum caput. et tamen plures imperatores fuisse legimus. <s 381>sed hic non est ita, quia offenderetur illa regula, scilicet unam sanctam ecclesiam." ex quibus verbis colligitur quod articulus fidei obviat plures esse apostolicos simul, illi videlicet articulo, "unam sanctam ecclesiam catholicam". 
<s 382> magister respondetur quod glossa ibi non loquitur assertive sed solummodo allegando. unde dicit, "argumentum quod non". et ideo non determinat partem illam, sed tantum argumentatur pro ipsa. que argumenta concludunt quod non possunt esse duo apostolici contrarii et discordes quorum uterque vel alter dicat et asserat se solum esse apostolicum et non alium, vel quorum alter non sit legitime apostolicus constitutus. in quo casu loquitur illud capitulum allegatum, factus, quia loquitur de cornelio et novaciano, quorum cornelius rite et legitime fuit electus, <s 383>sicut idem capitulum asserit et testatur. novacianus autem, non propter necessitatem vel utilitatem ecclesie, sed per ambicionem cum scandalo et divisione ecclesie, gradum apostolicum usurpavit, testante sequenti capitulo, in quo sic habetur: "novacianus episcopus non est, qui, cornelio episcopo in ecclesia a 16 episcopis facto, adulter et extraneus, episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur". de quo in lib. 6 ecclesiastice historie, c. 35, sic habetur: <s 384>novatus ecclesie romane presbyter, elevacione quadam tumidus, spem penitus eis salutis adimebat, eciamsi digne penituissent. ex quo et principes hereses extitit novacianorum, qui, ab ecclesia separati, superbo nomine seipsos 'catharos', id est 'mundos', appellabant. ob quam rem concilium sacerdotale celerimum in urbe romana extitit congregatum episcoporum quidem sexaginta presbyterorumque totidem cum diaconis plurimis. preterea eciam per singulas quasque provincias, de hac re magna deliberacione habita, decretis signatur quid facto opus sit. statuitur ergo novatum quidam, <s 385>cum hiis qui eum mentis elacione tumidum sequeretur quique ad humanam istam et nichil fraterne caritatis servantem sentenciam declinaret, alienum eciam ab ecclesia." et infra: "extat autem et alia epistola ad fabianum cornelii anciochie episcopum scripta, edocens singula queque de novato, quis qualisque fuerit vel vita vel moribus et quomodo ab ecclesia declinaverit, in qua refert quod episcopatus cupiditate, quam intra latenter gerebat, in hoc omnia mala deciderit ". et infra: "sidonius et cornelius, qui valde clari in confessoribus habebantur, eo quod circa tormentorum genera superaverant. <s 386>'sed isti', inquit, 'cum diligencius perspexissent agere eum'", scilicet novatum, "'cuncta a fraudibus et dolis mendaciis atque periuriis et quia bonitatem adhuc solum simularet ut deciperet ignoranter, relicto eo, vel pocius consecrato, ad ecclesiam cum magna festinacione reversi sunt, et, presentibus presbyteris et episcopis et laicis viris, primo quidem rem errorem suum, deinde et illius fraudes ac fallacias confitentur.' addidit preterea et hoc in hac epistola quod 'cum semper fratribus iurare solitus erit episcopatum sunt omnino non capere, <s 387>subito et ex improviso, velut novum plasma, episcopus apparuit, scilicet qui disciplinam et instituta ecclesiastica vendicabat, episcopatum quem non a deo acceperat presumebat. tribus namque episcopis simplicissimis et omnium ignaris de remota italie parte adhibitis, immo pocius subtili ab eo circumvencione deceptis, imaginariam magis quam legitimam ab eis extorqueret manus imposicionem.'" et infra: "addidit autem et hoc, quod idem ipse novatus in iuventute spiritu immundo vexatus sit, et cum tempus aliquantulum consumpsisset apud exorcistas, egritudinem incurreret gravem ita ut desperaretur, <s 388>et quod iacens in lecto pro necessitate confusus sit, nec reliqua in eo que baptismum sequi solent sollempniter adimpleta sint, nec signaculo crismatis consummatus sit; unde nec spiritum sanctum umquam potuit promereri." ex quibus verbis colligitur quod novatus et summo episcopatu erat indignus, et non legitime sacerdocium usurpavit, ac multis fraudibus et fallaciis utebatur. quare ecclesiam scindebat; sed si dignus existens de consensu unanimi catholicorum fuisset assumptus, non fuisset propter hoc scissa ecclesia. 
<s 389> nec apostolicorum pluralitas concorditer gubernancium ecclesiam unitati ecclesie repugnat, quemadmodum episcoporum pluralitas non obviat unitati episcopatus, nec pluralitas principancium aristocratice in civitate civitatis destruit unitatem. nec propter hoc offenderetur ille articulus fidei, "unam sanctam ecclesiam catholicam " quia propter pluralitatem apostolicorum propter necessitatem vel utilitatem de unanimi consensu fidelium assumptorum non fierent plures ecclesie, sed remaneret una propter unitatem fidei et concordiam apostolicorum eadem mente unoque consilio ceteris principancium orthodoxis. 
<s 390> cum igitur dicit cyprianus, ut allegatum est, quod "ab unitate exordium proficiscitur, ut ecclesia christi una monstraretur", respondetur quod quando necessitas vel utilitas non requirit pluralitatem apostolicorum, in quo casu loquebatur cyprianus, unus debet esse apostolicus, ut ecclesia christi non solum per unitatem fidei, baptismi et ceterorum que enumerat apostolus ad ephes. 4 sed eciam per unitatem apostolici in quem unanimiter consenciunt catholici, monstratur una. <s 391>quando autem necessitas vel utilitas apostolicos plures exposcit sed, sufficit quod ecclesia sit una per unitatem illorum que enumerat apostolus ad ephes. 4, per quorum unitatem est una quando, vacante apostolica sede sed, nec uni nec pluribus apostolicis subditur ecclesia. inter que unum apostolicum minime ponit cum de unitate ecclesie loquitur, dicens: "solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocacionis vestre, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, <s 392>qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis". in quibus oportet ut fideles unitatem servent, sive habeant aliquem apostolicum sive nullum, sive eciam habeant unum apostolicum sive plures. quandoque tamen expedit, unum apostolicum ecclesia debet habere, nec unitas ecclesie monstraretur nisi, quando expediret et posset, ecclesia uni apostolico subderetur. 
<s 393> et sic predicta verba intelligit cyprianus, quod ex verbis eiusdem sequentibus, que eciam sunt superius allegata, ostenditur, cum dicit: "quomodo unitatem tenere firmiter et vendicare debemus, maxime nos episcopi, qui in ecclesia dei presidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus". ex quibus verbis colligitur quod secundum beatum cyprianum non solum apostolicus sed eciam episcopatus esse debet esse unus atque indivisus, et tamen, sicut probatum est prius, in eodem episcopatu ex necessitate vel utilitate plures possunt esse episcopi, <s 394>et per consequens in apostolatu possunt esse plures apostolici. aliter enim minus in necessariis esset provisum apostolatui quam episcopatui. sicut ergo in eodem episcopatu possunt esse plures episcopi, ita in apostolatu possunt esse plures apostolici, et tamen propter unitatem voluntatum [m]et ceterorum que enumerat apostolus et episcopatus et apostolatus unus et indivisus manebit, quemadmodum propter unitatem voluntatum[/m] plurium aristocratice principancium in eadem civitate remanet civitas una, cuius unitas interdum melius servatur per plures quam si unus solus principaretur; licet si nichil singulare obsisteret melius regeretur ab uno.
<s 395> capitulum 26
<s 396> discipulus vertas te ad alias allegaciones que supra cap. 21 sunt adducte, et narra breviter quomodo respondetur ad ipsas. 
<s 397> magister ad illam que fundatur in hoc, quod nullus est verus in ecclesia principatus nisi apostolicus, qualis non esset principatus plurium presidencium orthodoxis, respondetur quod quamvis propter necessitatem vel utilitatem essent plures principantes catholicis, tamen principatus eorum esset apostolicus et quilibet eorum esset vere successor beati petri et vicarius christi, quemadmodum si essent plures imperatores, quilibet eorum esset verus <s 398> in apostolica radice fundata et esset principatus apostolicus vere per successiones episcoporum absque omni schismate continuatus, si unanimes, pro utilitate communi, de concordi voluntate fidelium, plures simul in apostolica sede sederent, quemadmodum imperium romanorum fuit unum et idem per successiones imperatorum continuatum quando fuerunt simul imperatores et quando fuit unus solus. sic eciam in diversis regnis simul aliquando fuerunt plures reges, scilicet pater et filius, et tamen idem fuit regnum et per sucessiones regum [q]contrarium[/q]. 
<s 399> discipulus si essent plures apostolici simul, ipsi aristocratice regerent universitatem fidelium, et principatus eorum esset aristocraticus reputandus. sed principatus apostolicus non est principatus aristocraticus, sed magis regalis, iuxta illud 1 pet., "vos estis genus electum, regale sacerdocium". et in apocal. dicit beatus iohannes: "fecit nos regnum sacerdotale". ergo si essent plures apostolici, principatus regalis esset in aristocraticum mutatus, et per consequens non esset apostolicus. 
<s 400> magister respondetur quod principatus apostolicus non esset in alium mutatus, quia in principatu nulla esset varietas potestatis, sed esset solummodo pluralitas principancium, non de necessitate principatus sed propter utilitatem aliam vel necessitatem. differt autem aristocraticus principatus a principatu regali magis per diversam potestatem quam per unitatem et pluralitatem principantis et principancium, quia in hoc saltem principatus aristocraticus debet a principatu regali, <s 401>quod unus principancium aristocratice absque speciali commissione alterius non potest exercere ea que ad principatum aristocraticum pertinent quod non est in principatu regali, nec esset in principatu plurium apostolicorum, si plures essent simul. 
<s 402> discipulus dic qualiter respondetur ad sequentem allegacionem.
<s 403> magister respondetur multipliciter uno modo quod papa non habet potestatem preficiendi alium in summum pontificem quia summus pontifex de fidelibus prefici debet, et ideo papa non habet omnino plenitudinem potestatis. aliter dicitur quod papa non habet regulariter, sed casualiter, preficiendi alium in summum pontificem, quando scilicet videret imminere periculum fidelium seu fidei nisi alius preficeretur, vel singularem utilitatem si alius ordinaretur, et non posset convenienter requirere consensum fidelium et periculum esset in mora. <s 404>cum vero dicitur quod papa non potest dispensare contra statum generalem ecclesie, respondetur quod papa non potest regulariter dispensare contra illa que implicite continentur in scripturis sacris, nec eciam contra ea que ad iura pertinent aliorum; tamen casualiter et ex causa iusta et racionabili potest inducere novitates que fidei non repugnant. et ideo ex causa racionabili posset alium constituere summum pontificem, qualiter secundum quosdam beatus petrus alium fecit summum pontificem ipso vivente. regulariter tamen hoc facere papa non potest, et si fecerit minime tenet. 
<s 405> ad aliam allegacionem dicitur quod fideles ex causa constituendo plures summos pontifices nequaquam incurrerunt hereticam pravitatem, quia privilegium romane ecclesie traditum sibi a christo non auferret ab ea, quia remaneret eadem romana ecclesia, habens potestatem preficiendi sibi et universitati fidelium unum summum pontificem, et eciam plures quando expedierit. 
<s 406> ad aliud dicitur quod in uno episcopatu possunt esse duo episcopi, sicut accidit tempore hieron. de augustino et valerio, qui simul fuerunt episcopi iponensis ecclesie, sicut ostensum est supra. 
<s 407> discipulus glossa super illud capitulum 7, q. 1, non autem, videtur dicere quod valerius et augustinus non regebant simul episcopatum eumdem. 
<s 408> magister dicitur quod talis glossa, si esset, manifesta corrumperet textum. quia textus dicit expresse quod "incolumi valerio iponensis ecclesie episcopo, cepiscopus augustinus factus est"; sed si valerius cessisset, augustinus non fuisset factus cepiscopus. ergo eodem tempore regebant eumdem episcopatum. nec glossa asserit contrarium, sed dubitative loquitur, dicens "forte" te valerius cessit administracioni augustini. 
<s 409> ad ieronimum autem dicitur quod ipse intendit quod, regulariter et absque causa iusta, non debent plures episcopi in eodem episcopatu; ex causa tamen possunt esse. 
<s 410> ad ultimam respondetur quod fideles propter necessitatem vel utilitatem sufficienter moventem et inducentem constituendo plures summos pontifices non facerent condicionem ecclesie deteriorem quoad spiritualia, sed meliorarent eam, quia in tali casu magis expediret ecclesie regi a pluribus quam ab uno. cum autem dicitur quod principatus aristocraticus, et quilibet alius, est minus bonus quam principatus regalis, respondetur quod quantum ad naturam principatus est minus bonus, interdum tamen melior est quam principatus regalis, quemadmodum multe medicine in se deteriores sunt cibis qui competunt sanis, <s 411>et tamen nonnumquam meliores sunt quibusdam egris. et ideo licet quantum est de natura rei sit melius quod principetur unus solus, qui, ut dicit glossa super sepe allegatum capitulum 7, q. 1, nondum, "facilius expeditur administracio per unum quam per plures, ff. de administracione, tutor, l. 3, para. ultimo". quod communiter habet veritatem; non tamen semper, quia in casu posset esse melius quod principentur plures, et quandoque facilius expeditur administracio per plures quam per unum.
<s 412> capitulum 27
<s 413> discipulus recitasti quomodo respondetur quomodo, secundum unam opinionem, ad allegaciones ostendentes quod fideles non possunt instituere plures apostolicos simul. nunc secundum opinionem contrariam narra qualiter respondetur ad allegaciones contrarias adductas supra c. 20 huius secundi, quibus ostenditur quod non licet fidelibus plures constituere principantes communitati fidelium, sicut possunt alium principatum quam apostolicum instituere, sive solummodo possint ad statum apostolicum simul plures provehere. 
<s 414> magister secundum tenentes quod nullo modo possunt simul esse plures apostolici respondetur ad primam allegacionem quod statuta humana que divinis preceptis non obviant variari possunt; sic eciam principatus qui ordinacioni divine minime adversatur variari licet; sed non illos quorum aliquis repugnaret ordinacioni divine. plures autem simul esse apostolicos obviaret ordinacioni christi, qui unum constituit, et ideo non licet constituere simul plures apostolicos. 
<s 415> ad secundam dicitur quod in hoc communitati fidelium quantum ad omnia necessaria optime est provisum, quod diligendo et obediendo deo fidelibus omnia cooperantur in bonum, secundum apostolum et ideo licet quandoque esset melius et magis expediens plures apostolicos presidere quam unum, si non esset contra ordinacionem christi, tamen melius est et magis christianis expediens, propter ordinacionem christi, subesse et obedire uni apostolico quam pluribus. 
<s 416> ad aliam respondetur quod consuetudines que sunt consone ordinacioni christi, quantumcumque inciperent esse onerose, per christianos tolli non possent, quemadmodum leges divine date populo iudaico, quamvis fuerint onerose (iuxta verba petri que leguntur act. 15 tamen per eumdem populum tolli non poterant; sic quamvis principatus unius solius apostolici inciperet esse onerosus, tamen tolli non posset, sed tollerandus esset, quemadmodum sunt tollerandi mali prelati. 
<s 417> ad aliam respondetur quod expedit ecclesie propter bonum obediencie, si est voluntas dei, illi principatui obligari qui potest in pessimum transmutari, quemadmodum propter bonum obediencie expedit ecclesie propter preceptum dei prelato pessimo obedire. et ideo licet principatus unius summi pontificis posset per maliciam eius transmutari in pessimum, quia potest effici tirannus, tamen propter bonum obediencie expedit ecclesie obedire eumdem. 
<s 418> ad aliam racionem respondetur quod propter evidentem utilitatem est novitas facienda ita ut recedatur ab eo iure humano quod diu equum visum est, sed propter nullam utilitatem recedendum est a iure divino quod diu equum visum est. sic eciam a principatu humanitus instituto propter utilitatem evidentem recedendum est, sed non a principatu instituto a christo quemadmodum a sacerdocio levitico propter nullam utilitatem licebat iudeis recedere. principatus autem apostolicus sic est divinitus institutus ut unus solus debeat principari. <s 419>quare propter nullam utilitatem talis principatus in aristocraticum vel alium transmutandus, nec aliquo modo licebit fidelibus plures apostolicos constituere. 
<s 420> ad aliam respondetur quod principatus unius summi pontificis non potest esse dispendiosus christianis nisi propter maliciam summi pontificis principantis vel propter maliciam subiectorum, et ideo principatus ille non est transmutandus in alium, sed corrigendi sunt illi propter quos tendit ad noxam vel accidit dispendium christianis. 
<s 421> per idem ad aliam respondetur quod interdum quando illud quod provisum est ad concordiam propter maliciam aliquorum tendit ad noxam, non ipsum est tollendum, sed corrigendi sunt illi propter quos tendit ad noxam. 
<s 422> ad aliam dicitur quod non semper cessante causa cesset effectus, sicut in multis casibus patet. 
<s 423> ad aliam respondetur, sicut responsum est, quod non semper est standum maiori parti christianorum nec pluralitati. et ideo, licet maior pars christianorum vellet constituere plures apostolicos simul, non esset standum eis, quia minor maiori racione nitentur, scilicet ordinacione christi, qui instituit unum solum apostolicum. ad allegaciones in contrarium dicitur quod pro necessitate non licet facere contra preceptum divinum expressum, nisi quando potest colligi ex scripturis quod necessitas est excepta in legibus divinis. <s 424>non autem potest haberi ex scripturis quod in ordinacione christi de uno apostolico constituendo aliqua necessitas sit excepta, et ideo nec propter necessitatem nec propter utilitatem sunt plures apostolici constituendi. 
<s 425> ad ultimum respondetur quod david ex inspiracione divina fecit illam divisionem sacerdotum, et ideo, si deus ordinaverit, possent constitui plures apostolici; sed absque precepto divino hoc legitime minime fieri posset.
<s 426> capitulum 28
<s 427> discipulus narrasti secundum opinionem unam quod quando expediret liceret christianis constituere plures apostolicos. nunc indica an, secundum eamdem opinionem, licet in aliquo casu plures constitui patriarchas seu primates nullum superiorem habentes, quorum nullus pro apostolico sit habendus. 
<s 428> magister secundum unum ponendi modum opinionem prescriptam liceret, si communitati fidelium expediret, tales plures constituere patriarchas seu primates. quod potest propter plures condiciones que adducte sunt supra 24 c. huius secundi ad probandum quod liceret plures apostolicos simul habere. secundum alium modum ponendi hoc nullo modo liceret. 
<s 429> discipulus secundum primum modum ponendi explica alios casus possibiles in quibus liceret tales plures patriarchas seu primates habere. 
<s 430> magister dicitur quod unus casus esset si papa et cardinales efficerentur heretici et romani faverent eisdem aut nollent catholicum in summum pontificem eligere. tunc enim liceret quibuscumque et quotque provinciis et regionibus que hoc concorditer vellent sibi unum primatem eligere qui in causis spiritualibus omnibus aliis presideret; et ideo, si alique provincie concordarent in unum et alie in alium, possent plures tales primates non habentes superiorem, quorum nullus esset apostolicus, preesse christianis quousque de apostolico provideretur universitati fidelium. 
<s 431> alius casus esset si, propter heresim pape vel discordiam eligencium, apostolica sedes diu vacaret, ita ut negocia communia ecclesie per ipsam expediri non possent, quemadmodum aliquando vacavit sex annis. tunc enim liceret provinciis que vellent sibi constituere primatem modo predicto qui negocia communia illarum provinciarum expedire valeret. 
<s 432> alius casus esset si catholici omnes preter paucos, per bella intestina vel per infideles aut schismaticos aut aliter, taliter premerentur quod ad apostolicum verum non possent habere recursum, et tamen diverse provincie possent convenire ad preficiendum sibi unum caput. tunc enim liceret quibusque et quotque provinciis que possent et vellent sibi constituere unum primatem qui super omnes potestatem haberet. et ita possent alique provincie in una parte mundi et alie in alia parte mundi constituere sibi alium primatem. quare possent licite fieri plures tales patriarche seu primates. 
<s 433> discipulus aliquas allegaciones adducas quod in predictis casibus vel aliis possent plures constitui huiusmodi patriarche seu primates. 
<s 434> magister hoc videtur posse probari. nam ut habetur dist. 1, c. ius civile, "unaqueque civitas et populus potest sibi ius proprium divina humanaque causa constituere". ubi dicit glossa super vocabulo "civitas": "sic aliqua ecclesia ius sibi statuit, et in dist., catholicam, et de consecracione, dist. 3, pronunciandum". et super vocabulo "humana" ait: id est contemplacione dei et utilitate hominum. <s 435>ex quibus colligitur quod quelibet ecclesia et quilibet populus christianus postest sibi auctoritate propria ius proprium statuere pro utilitate sua. ergo, a simili, vel multo forcius, potest sibi pro reverencia dei et utilitate hominum constituere caput et prelatum, quia parum est ius esse in civitate nisi sint qui iura regere possunt et reddere, ff. de origine iuris, l. 11. 
<s 436> amplius, cui licet cedere iuri suo eidem licet super se superiorem recipere. sed patriarchis et primatibus pro utilitate communi licet cedere iuri suo. ergo multo magis eis super se superiorem recipere pro communi utilitate. si autem licet episcopis, patriarchis seu primatibus, multo magis hoc licet inferioribus, et per consequens possent si volunt super se constituere unum caput cui omnes subsint. 
<s 437> discipulus isti opinioni sacri canones obviare videntur, quibus statuitur et asseritur quod nova dignitas non potest constitui sine licencia pape, extra, de constitucionibus, cum accessissent; 22 dist., c. 1; extra, de consuetudine, cum olim. 
<s 438> magister respondetur quod quando potest haberi recursus ad papam non est nova dignitas constituenda absque licencia pape, in quo casu loquuntur canones sacri. sed quando non potest haberi recursus ad papam catholicum, tunc pro utilitate communi licet aliquo modo novam constituere dignitatem saltem usque possit haberi ad papam recursus. sicut enim "difficultas aliquid admittit" vel permittit "quod alias prohiberetur", sicut notat glossa, extra, de ecclesiis edificandis, super c. ad audienciam, ita eciam impossibilitas aliquid admittit vel permittit quod alias prohiberetur. <s 439>quare propter impossibilitatem recursus habendi ad papam licet tales constituere patriarchas vel primates, quamvis hoc prohibeatur de sacris canonibus, qui intelligendi sunt loqui quando potest haberi recursus ad papam. quemadmodum canones prohibentes quosdam excommunicatos absolvi ab aliquo quam a papa intelligendi sunt quando excommunicatus potest ad papam recurrere, non quando ne recurrat ad summum pontificem impeditur, extra, de sentenciis excommunicacionis, <s 440>quamvis (et in aliis pluribus sacris canonibus idem habetur), sic eciam quando non potest haberi recursus ad papam, vel non expedit, potest constitui novus primas sine licencia pape, si alicui nacioni vel regioni aut regionibus vel provinciis fuerit expediens et necessarium, qui saltem auctoritatem et potestatem habebit quousque per papam fuerit aliter legitime et utiliter ordinatum.
<s 441> capitulum 29
<s 442> discipulus ad plures allegaciones supra c. 2 huius secundi inductas ad probandum quod non expedit communitati fidelium uni capiti sub christo subesse responsiones recitasti, occasione quarum aliqua alia annexa tractavimus, circa que quasdam opiniones et quosdam modos ponendi recitasti, quas et quos nolo ad presens amplius retractari. ideo, illis omissis ad aliud tempus, narra qualiter respondetur ad secundam allegacionem supradicto c. 2 huius secundi adductam: sed breviter, quia alias de fundamento ipsius intendo tecum exquisite referre. 
<s 443> magister illa allegacio in hoc fundari videtur, quod sine diviciis, quibus carere debet caput fidelium, nemo potest efficaciter et utiliter subditis principari. ad quam respondetur quod potestas principandi christianis in hiis que ad legem pertinent christianam sic est instituta a solo deo quod per legem christianam et per solam ordinacionem christi a potestate et ordinacione seculari christiani minime sunt exempti. unde a tempore apostolorum et multis post temporibus christiani potestati et iurisdicitoni fidelium eciam infidelium subiecti fuerunt, in criminibus secularibus et aliis que specialiter ad legem christianam nullatenus pertinebant. <s 444>propter quod caput christianorum non habet regulariter potestatem puniendi seculares iniquitates pena capitis et aliis corporalibus penis, propter quas taliter puniendas principaliter potencia temporalis et divicie sunt necessarie, sed talis punicio potestati seculari principaliter et regulariter est concessa. pena igitur spirituali potest papa regulariter corrigere delinquentes; et ideo non est necessarium quod temporali potencia precellat vel temporalibus abundet diviciis, sed sufficit quod christiani sibi prompte obediant.
<s 445> capitulum 30
<s 446> discipulus de hac materia tecum postea disputabo; ideo ipsam pertranseas, et qualiter, secundum opinionem que tenet quod non expedit communitati fidelium uni capiti sub christo subesse, ad allegaciones inductas superius primo c. huius secundi cura referre. 
<s 447> magister ad primam illarum respondetur, sicut tactum est ibidem, quod christus est caput fidelium, ideo christiani non subsunt uni capiti sub christo. ad racionem autem in contrarium respondetur quod non est necesse ut sub christo sit unus rector tocius ecclesie, sed sufficit quod sunt plures diversas regentes provincias quemadmodum sunt plures reges gubernantes plura regna. 
<s 448> ad aliam dicitur quod expedit uni ovili in quo oves simul morantur regi et pasci ab uno pastore mortali. uni autem ovili in quo omnes oves simul morantur sufficit quod regatur a principe pastorum, scilicet christo. 
<s 449> ad terciam respondetur per idem, quod omni populo simul moranti expedit uni rectori mortali subesse; non autem uni populo comprehendenti plures populos in locis distantibus habitantes, sed tali populo sufficit subesse christo. 
<s 450> ad quartam respondetur quod non omni communitati que non potest regi absque multitudine iudicum qui possunt circa causas et negocia contrarias habere sentencias expedit uni rectori supremo subesse, quia communitas huiusmodi potest esse tanta quod nullus unus homo (mortalis, et in multis deficiens) sufficit ad ferendum et determinandum omnia negocia circa que possunt alii iudices discordare. et ideo cum communitas fidelium sic possit esse tanta quod nemo mortalis possit omnia huiusmodi negocia sustinere, expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus, non ab uno. 
<s 451> ad quintam consimiliter respondetur quod quia unus non sufficit ad cogendum universos fideles ad servandam unitatem fidei ac rituum et observanciarum quos omnes christiani servare tenentur, ideo expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus, qui ad huiusmodi unitatem omnes compellant. 
<s 452> ad sextam respondetur quod potentibus errare circa maiora negocia expedit habere unum caput quando unus sufficit ad huiusmodi negocia omnia terminanda. sed nemo sufficit ad huiusmodi omnia negocia que possunt oriri inter christicolas terminanda; ideo non expedit sibi unum habere caput sed plura sub christo. 
<s 453> ad septimam respondetur quod non expedit communitati fidelium ut multi inter ipsos, et precipue prelati, valeant delinquere insolenter quando contra tale periculum potest remedium absque maiori periculo adhiberi. sed maius periculum immineret communitati fidelium si haberet unum caput quam habendo plura,, cum facilius per maliciam unius quam plures, tenendum est ne inficiatur per maliciam unus principans universis fidelibus quam plures principantes eisdem. sed secundum sentenciam sapientis, ecclesiastici 10 "secundum iudicem populi sit, et minister eius, <s 454>et qualis rector est civitatis, tales inhabitantes in ea". cui concordat antherius papa qui, ut habetur 6, q. 1, c. ex merito, ait: "capite languescente corporis cetera membra inficiuntur". ubi dicit glossa: "componitur orbis regis ad exemplum". et per consequens corrupto capite quorumcumque christianorum de corrupcione subditorum probabiliter est timendum. ergo magis timendum est de generali, vel fere de generali, corrupcione seu infeccione christianorum si habuerint omnes unum caput quam si habuerint plura, <s 455>licet magis esset timendum de una particulari corrupcione alterius partis christianorum si christiani habeant plura capita. ergo magis periculum imminet christianis si habeant omnes unum caput quod potest universaliter, vel fere omnes, christianos interficere et inficere, quam si habeant plura quorum nullum potest omnes, vel fere omnes, inficere, sed tantummodo sibi subiectos; quia non est tantum timendum quod plura capita simul corrumpantur sicut unum solum. 
<s 456> discipulus quare additur ista opinio "fere" cum dicit quod magis est timendum de generali vel fere generali corrupcione? 
<s 457> magister additur "fere" propter promissionem christi dicentis, matth. ultim. "vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummacionem seculi", propter quam nullatenus est timendum quod umquam propter maliciam unius capitis erit generalis corrupcio seu infeccio omnium christianorum, quia talis corrupcio christianorum obviaret promissioni christi prescripte. sed fere generalis corrupcio christianorum promissioni christi nullatenus repugnaret. staret enim eadem promissio christi si sub uno perverso vel infecto capite omnium christianorum inficerentur omnes preter duos vel tres. <s 458>quare non debet aliqualiter esse metuendum quod unum caput omnium christianorum inficeret omnes christianos, sed verendum esset, si inficeretur, quod inficeret fere omnes. propter quod si papa efficeretur hereticus, presertim habens potenciam temporalem vel cui potentes temporaliter adhererent, formidandum esset ne fere omnes christianos inficeret heretica pravitate. sed si essent plura capita christianorum, non ita faciliter omnia simul inficerentur, sed una infecta in moribus vel heretica pravitate sepe aliud remaneret sanum in moribus et in fide cum sibi subiectis. 
<s 459> discipulus alias allegaciones sequentes prosequere. 
<s 460> magister ad octavam respondetur quod nam semper idem est expediens toti et parti, magnis et parvis, sive nec universaliter sive cum excepcione idem iuris est in toto et in parte, in magnis et in parvis, licet hoc verum sit quando est eadem racio de toto et parte, de magnis et parvis. et ideo, licet erit expediens quod uni populo parciali fideli presit unus episcopus, [m]non expedit tamen quod toto populo fideli presit[/m] unus solus. <s 461>tum quia omnia negocia populi unius parcialis potest sustinere unus solus; nullus autem unus potest sustinere omnia negocia et maiora omnium christianorum. tum quia minus malum est ut populus parcialis et parvus inficatur ab uno episcopo quam ut totus, vel fere totus, populus christianus inficiatur ab uno capite quod omnibus presit. 
<s 462> ad nonam dicitur quod quamvis regnum sit optima policia in una civitate secundum aristotlem (qui solummodo de policiis que in civitatibus custodiuntur, ut ex verbis eius quampluribus in libris politicorum colligitur), tamen regnum non est optima policia in toto orbe nec in omni parte orbis. quia totus orbis et diversa regna melius reguntur a pluribus quorum nullus sit superior aliquando quam alter ab uno solo, propter raciones tactas superius contra regnum est unius capitis omnium christianorum. 
<s 463> per hoc ad allegacionem ultimam respondetur, quia non expedit universitati mortalium ut regatur ab uno monarchia tocius orbis, sed regulariter expedit ut regatur a pluribus quorum nullus sit superior alio, quamvis in aliquo casu qui possit accidere magis expediens quod totus orbis regeretur ab uno quam a pluribus. 
<s 464> et hec de secundo libro explicit liber secundus. incipit liber tercius 
<s 465> end of file.


